Commentarii de rebus in scientia naturali et medicina gestis

발행: 1752년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

tabat, vestigia; vestimenta autem, quibus indutus

erat, dilacerata, et multa eorum disiecta; comparat hunc casuna cum aliis similis indolis, et in discrimen fulmine necatorum, eiusque causam inquirit; in plerisque certe casibus fulmen vera partium destructione, non aeris modo Corruptione, Occidere : Phaenomena in alia tempestate notata, quae Cl. Auctor Celeberr. FRANKL1Ni de fulminis et electricitatis indole hypothesi contraria esse putat. Chemtea nonnullorum lapidum analysis, et desini-ptio earum, ex quibuS conflantur, partium. Acidis mineralibus praecipue tentauit hos lapides, tum crudos, tum antea cum sale tartari ustos, et elutriando hoc

iterum priuatos, Cl. Auctor; simul tamen, quid, si

soli exponantur violento igni, patiantur, notauit: Prima experimentorum senio spectat chrysolithum orientalem, quem in catillo Hassiaco sub fornaces doci mastica per quatuor continuo horaS, candentem perparum quidem de suo pondere, omnem tamen colorem, et in superficie partem pelluciditatis amittere expertus est Cl. Auctor; in duabus eius lapidis drachmis experimenta haec 18 grana terrae si liceae, a I grana terrae Calcareae, TT grana terrae aluminaris, et duo tantummodo calcis ferreae grana inesse dena onstrant. Altera sectio pertinet ad amethystum Saxonicum, qui per I horas eodem igne eadem ratione V stuS, non mutato pondere, similiter et colorem et partem pelluciditatis exuit, et in duabus drachmis duo grana calcis ferreae, 36 grana terrae siliceae, I O grana terrae Calcareae et 72 grana terrae aluminaris Continere repertus est. Tertia sectione ad iaspidem orientalem rubram maculis viridibus variegatam progreditur Cl. Auctor. Et hic lapis eodem pacto per tres continuas horas igne tortus, nec pondere, nec stiperficiui nitore mutato, Oolorem tamen in griseum - B a coni ε

22쪽

commutauit, et praeter magnam terrae sticeae copiam terram etiam calcaream et calcem ferream exhibuit. Quarta denique sectione persequitur Cl. Auctor mixtionem pumicis albi, qui per duas horas igne furni anensi agitatus in massam gris eam, ad chalybem scintillas elidentem , achati polito similem liquabatur, et in binis drachmis duo grana terrae serreae, Ι4 grana terrae si liceae, sὲ grana terrae calcareae, et 99 grana terrae aluminis continere in

ventuS est.

De caussis asphyxiae, ex inspiratione aeris respiratiorii inepti natae, et de remedio eius valde essicaci: Haec etiam commentatio in nouis actis Bero linensibus, et quidem anni i778 occurriti Non in dem sectu elateris latere istam caussam, sed in nimia qua aer sup ersaturatur, phlogisti copia, quo per nitrum lique saliuin, si eius modi aer per illud trans , eat, absorpto noxius esse desinit; respira tionis quendam finem esse, ut phlogiston superfluurn per hanc viam corpore egrediatur; aerem igitur phlogisto iam nimis on ussum phlogisto illi in se suscipiendo ineptum esse, quod si in corpore remaneat, irritabilitatem subito destruat omnem, et nerUOS obnubitet; animalia etiam, quae per aliquod tempus absque respiratione vitam agere possunt, non tantum phlogisti in atmosphaeram protrudere respiciendum tamen hic praecipue esse ad aerem vitalem, quem pulmones ex atmosphaera hauriunt,

cum sanguine commiscent, et per uniuersum Corpus diffundunt, nuperiores Cl. LAVOT SIER , ΙΝ GENHOU , CRAM FODD aliorumque Obseruationes

monstrant): In illis igitur asphyxiis sanandis id

agendum esse, ut motus pulmonum restituatur, Phlogiston accumulatum evacuetur, et per stimulantia neruorum stupor tollatur; aerem eum in fi

23쪽

Dadet, et eo remedio cuniculum et quos in aere ex ipsorum pulmonibus ea halante exstinctos viderat, restituit; repetitis eodem cum felici euentu iisdem in canibus, selibus ac muribus experimentis; eventiis etiam idem eradi siue animalia aere ex pulmonibus exeunte, siue fixo, siue inflammabili, necata videbantur. Ultimo describit CL Auitor instrumentum, quo ad inliciendum in

pulmones animalium istum aerem utitur. De pondere specifico, elatere, indole com-P. pressibili atque extentili variarum aeris specierum, et de earum facultate, seminum, germinationi et Celer. aptorum , euolutionem aut promouendi, aut impediendi. Aerem insanamabilem ac nitro sum quasi tione; cum aqua ex parte in suas diuidi partes constituentes, non absorberi. Aerem fixum inter omnes aeris species solum talem corporibus inhaerere, qualis, quum ea destruantur, ex Corporibus prodeat ; eius acorem certissime non ab acido peregrino, quod, dum euoluitur, ei commiscetur, pendero, sed, dum adhuc in corporibus in nidulatur, iam ades e. Speciscum pondus in globo Vitreo, quem, postquam sub antlia pneumatica

omnem aerem antea inclusum extraxerat, aeris specie ponderanda impleuit, determinauit; aeris quidem nitros minus exacte, quamuis minus esse pondere aeris communis sibi persuadeat: Si pondus

aeris communis I assumtit, pondus aeris fixi, aut vitriolici, aut nitrosi acidi vi ex creta expulsi, inuenit aeris fixi acidi vitrioli ope ex sale tartari extricati aeris fixi ex cere uisia fermentante prodeuntis seris inflammabilis ex vegetabilibus et praesertim ex hordeo igne extorti manifeste minus puri 1; aeris inflammabilis ope acidi vitrio lici ex χinco ex ferro obtenti, ex χinco acidii phosphorici vi impe-

s 3 trati

Engillam,

24쪽

trahi I, ex serro per aceti acidum acquisitidephlogisticati, ex nitro liquefacto e siluentis hic calculus ab omni aliorum physicorum calculo recedit, qui hunc aerem communi ponderosiorem deprehenderunt): Si pondus specificum aeris communi S - 3Ι, pondUS aeris ardente candela cere

phlogisticati inuenit Cl. Auctor a 3, aeris armdente sulphure aut vini spiritu phlogisticati m 3o, aeris respiratione pulli multum phlogisticati 29.

Quo minus ponderosa est aeris species, eo minus eodem calore extenditur, eo minus, pressione manente eadem, comprimi potest. Vt, quem in germinationem seminum effectuin habeant, eδploraret, Ianuario mense calore I 6-2O thermometri

Reaiamuriani semina lepidii satiui, telae laneae Fla,nell) madidae commissa, sub vitris conclusa aeris illis variis speciebus exposuit, et vidit, semina in aere dephlogisticato eadem celeritate et facilitate germinare , quam quidem in communi et quocunque modo phlogisticato; intumescere Paululum, neque tamen germinare in aere fixo, et penitus destrui in

aere nitros .

De modo, motum undulantem partis superficiei cuiusdam liquidi imminuendi, per corpora spo-cisce leuiora, quae igitur huic superficiei innatant, aut fluida, quae tamen alteri fluido se commiscere non possint, aut solida: Hic etiam libellus iam in nouis astis Berotinensibus anni 1778 impressus est: Primo recenset, quid iam ab aliis, et in ipso praesertim mari Delum sit, et tunc enarrat, quo modosiaestuantem undarum maris motum imitatus sit, et CX perimenta cum paruis vasis nauigiorum similibus atque oleo olivarum instituta saepius iterarit. Ibique, si vis, suctuantem undarum motum producens, Eadem maneat, eum minorem esse, si oleum infundatur aquae, quam si non infundatur, eo quod

25쪽

corpora motae aquae innatantia suo pondere stipem scie eius eleuationi resistant; ea propter loco insidi olivarum olei vacua atque occlusa dolia, in quae a JUa non penetrare post it, aut arcas ex laminis serreis eonfectas, aere repletas, et aquae im- P erui as, in nauigationibus tempestuosis adhiberi,

suadet. Altera commentatio enarrans experi mensa eum psale culinari eo fine instituta, ut illud in suas Dartes

secedat: Nescimus equidem, quare haec moX insequentem praecedat, qua demum lecta intelligi plenarie potet Neque liquato plumbo sensim ingerendo, neque cum sulphure igni, quo hoc inflammas erupit, aliis atque aliis modis exponendo, salculinare in suas dirimere partes potuit. Quod ex ollis, in quibus muria cocta fuit, essiores eii, merum invenit sal culinare, nequaquam acido suo orbatum al-cali minerale; neque aliud quid euenit, si muriae illi bullienti calx sola, mi una cum arena iniiciebatur; neque quod ex massa ex lapidis calcarei pulvere et sale culinari aqua soluto compacta, neque quod ex sale culinari et luto cum aqua, Neque quod ex puluero lapidis calcarei et luto sicco cum muria salis culinaris subactis, et vel simpliciter s1ccatis, vel excande sanis, emorescebat, aliud quid erat, quam quidem sal culinaris; pars tamen florum salinorum, qui ex lithargyrio et calce viva cum muria salis culinaris subactis nascebatur, lixiviosam monstrauit indolem: Neque fusio salis culinaris mox cum carbone cornu Cerui, mox Cum

suore minerali, mox cum argilla vulgari nigra, mox cum calce et ferro si ut instituta, neque tritura cum suore minerali, aut cum ferro et calce, addita aqua, per dimidiam diem continuata secessum partium effecit. Similiter nec sal mirabile aut co

26쪽

rio, creta, lapide calcareo, calce viva in suas db velli partes potuit P. II O. Experimenta cum sale culinari eo praesertim scopo instituta, ut sal in suas partes abeat, et al-cali minerale ex eo separetur. Minium et cerussa plane nihil essiciunt prius tamen paululum, si cum sale et aqua teratur) neque lithargyrium, alia atque alia proportione cum sale illo et aquamistum, Misi coquatur, quo facto, exigua mineralis alcati portio secedit; neque maior, si lithargyrium prius coquendo cum lixivio caustico aere fixo priuatum fuerit: terendo diu lithargyrium cum sale, et tantam adfundendo sensim aquae copiam, ut pultis in modum spissescat albescit lithargyrium; sal tam enintegrum permanet, nisi duae partes lithargyrii cum una salis parte tritae suerint: Neque fuso cum plumbo aut lithargyrio plus effecit. Calx viva alia atque alia ratione atque proportione cum sale commista nihil quoque effecit; neque auget vim lithargyrii, particulam acidi ex sale culinari absorbendi. P. 13a. De nouo subsidio, paucis adhibitis carbonibus, aliaue materia combustibili calorem suscitandi, eis milem, quem magna vitra et specula ustoria producere valent, cum descriptione furni, qui, dum calefaciendo conclaui inseruit, simul contentum eo aerem depurat, et phlogisto liberat. Exstat iam haec quoque tractatio in nouis aius Berotinensibus anni I 779. Loco aeris communis aere dephlogisticato ex nitro extorto et vescae incluso lampodis flammam auxit, quo quidem id effecit, ut filum ferreum, diametri : pollicis, duobus, grana aliquot platinae paucis minutis secundis liquarentur: Hoc experimenti eventu excitatus de furni serma, qua perpetuum isti is aeris flumen in carbones derivari positi, cogitauit; primo tamen iam tentamine

27쪽

adeo insgnem aestum eo artificio genuit, ut sere

omnes furni partes liquefierent: Ut aerem conclavis hiems semper purum conseruet, iubet fundi furni consueti medio laterem imponi, cui basis v sis conici 6 - 8 pollices alti et in blisi pollices ampli suo tempore nitro implendi innitatur; hoc vas superius in tubum argillaceum exit, qui postquam sex pollices perpendiculariter adscendit, recto angulo flectitur, et per furnum in conclave ducitur; ex eiusdem vasis basi alius tubus exeat, qui postquam pedis altitudine perpendiculariter adscendit, recto pariter angulo flectitur, et per furnum in conclaue derivatur; in hoc posteriore tubo adapte tur tubus follis duplicis, duobus fulcris innix; qui, postquam vas illud nitro, et furnus ardente ligno

repletus est, moueatur. Commoda tamen, quae ex hoc inuento in aeris conclauibus inclusi correctionem redundatura esse sperauerat Clar. Auctor, hactenus certe non confirmauit experientia. De similitudine, quae tum in generatione at-p. IAI, quo effectibus electricitatis et caloris, tum in vir tute corporum electricitatem conducendi et calorem recipiendi intercedit, una cum descriptione noui cuiusdam instrumenti, ad determinandam electricae materiae copiam, quam corpora diuersae indolis in eodem tamen statu posita, conducere valent, accommodati. Haec etiam tractatio in novis actis Berstinensibus eiusdem, in quo mox praegressa, anni exstat. Prima sectione Cl. Auctor ostendit similitudinem, quae inter generationem electricitatis et productionem caloris intercedit. Conductorem electricum, si corpus positive electricum ipsi affricetur, negatiue electricum seri, parte igitur electricitatis suae orbari, electricitatem, hi Clione

duorum corporum excitatam tanto maiorem esse debere, quanto maius sit discrimen virtutis, qua virum-

28쪽

que eorpus pollet, fluidum electricum, conducendi; si nullum sit eius virtutis discrimen, nulla odere post mutuam frictionem electricitatis indicia, quamuis

reapse excitetur electi icitas, quoniam eodem momento, quo excitetur, restituto materiae electricae

aequilibrio iterum destruatur. Secunda set fio similitudinem inter effectus Ulectricitatis atque effectus caloris monstrat. Vim caloris corpora dis endentem a generata igne particularum vi repellente pro sci sei, sicuti corpora eiusdem electricitatis eodem gradu donata sese inuicem repellant; eundem essectum etiam in particulis corporum electrica materia perfusoru in consequi; et quod extensione masersae non fiat sensibilis, protienire a maiore attrailionis partes corporis inter se ligantis vi; electricitate perinde ac calore seminum germinationem et plantarum incrementum, evaporationem, sanguinis in animalibus vivis motum, animalium ex ouis euolutionem accelerari, metalla atque alia Corpora

Iiquari; superpondium elei tricitatis aeque ac caloris in duobus corporibus sese mutuo contingentibus per utrumque aequabiliter dispesci. Tertia sectione probat Clar. Auctor, corpora exactam servare proportionem inter facultatem calorem suscipiendi, et facultatem electricitatem conducendi;

metalla v. g. multo citius calefieri et refrigescere, quam Vitrum; omnia corpora, quo citius calefiant et refrigerentur, eo citius etiam definitam materiae electricae copiam in se recipere et amittere; quo tardius calefiant et refrigcscant, eo tardius et

difficilius materiem electricam imbibere ac dimittere. Postremo describit et delineat instrumentum, quo, quantum electricae materiae Corpora dato tempore, dum aliud non electricum contingunt, amittant, exactissime mensurari posse sibi persuadet. De

29쪽

De effectu, quem sal sedativus, dum cum iis planditur, in metalla, terras calcesque metallicas exserit. Haec quoque experimentorum series in

nouis aius Bero linensibus anni 1779 enarratur. Di gerendo cum salis sedatiui solutione, in aqua facta, alia metalla cruda, alia demum per alcati ex aliis acidis praecipitata solui; natum ex eo sale et alcati volatili sal medium elegantisimas in crystallos concrescere, et igne vasis clausis tortum alcati stium, multo tamen minori copia, reddere, stimul oleum

subfuscum adscendere, ut igitur alcati volatile per sal sedatiuum in suas dirimi partes, et oleo si quid continere probabile sit. Ex iis, quae Cl. Auctor

tentauit, praeter ferrum nullum metallum totum quantum cum sale sedativo in scorias confluxit, licet a platinae crudae particulis ferreis, plumbo, stanno, Unco opacum redditum, cupro parumper, magis tamen ab antimonio crudo et cob alti regulo tinctum es ei; calces vero metallicae omnes, quas quidem CL Auctor tentauit, cum illo sale in scorias coierant, purpura mineralis quidem in Carneas, luna cornea et calx antimonii in savas, calx vis-muthi in fauescentes, calx stanni et hinci in albas opacas, calx ferri in nigras: Excepta aluminis terra, quae, etiamsi cum tribus vel quatuor salis phrtibus fusa, vix in superficie aliquod cum ipso inierat connubium, cum omnibus terris , nisi nimia, e . g. quadrupla, fuerit eius copia, in vitrum confluxi ad chalybem scintillas elidens, et quidem cum magnesia alba, terra calcarea et vegetabili in vitrum plerumque flavum, cum dimidia parte terrae siliceae in vitrum clarum eXcolor, cum maiore eius cspia, quemadmodum etiam cum tripla terrae

ossium copia, in massam porcellanae aemulam; si cum aequali posterioris copia liquatum fuerit, superior Pars viret et pellucida, inferior nigra atque opaca est.

30쪽

P. I 66. Examen chemicum partium pilos diuersorum, animalium constituentium: Examinauit Cl. Auctor lanam ouillam, setas porcinas, pilos humanos, equinos, caprillos, caninos et cuniculorum, cum aqua in vasis apertis, et in digestore Papini cum iis cocta, cum alcalibus causticis et non causticis, cum acidis, quae vulgo audiunt, mineralibus cum spiritu vini, cum naphtha vitrioli, cum oleo terebinthinae atque amygdalarum, examinauit comburendo in cineres, et aia Ffo paullatim igne distillando in vasis clausis. Pili, siue in vasis apertis, sitie in olla Papini cum aqua cocti, nullam sui ponderis iacturam faciebant; in posteriore tamen, si lanam Duillam excipias, quae pinguedine quadam ab essi.

cacia aquae defendi visa est, tenacitatem suam amiserant, quam, pilis humanis exceptis, siccati non recuperabant, aquam etiam laseo, rarius, quemadmodum lana, flavo colore, et gelatina quadam imbuerant, quae, expulsa per evaporationem aqua, remanebat. In cineribus Omnium nullus erat sal alcatinus, et si cineres pilorum caprillorum et setarum porcinarum excipias, qui aliquid, perparum tamen, salis communisi continere videbantur,

nullus plane sal; libra lanae ouillae reliquit cinerum non nisi drachmas duas et grana 3l, libra pilorum

equinorum aeque ac caninorum tres drachmas cum

12 granis, pilorum caprillorum sesquid rachmam cum ἰ grani, pilorum humanorum drachmam cum granis aci, vitulinorum drachmas duas cum granis 4o, setarum denique porcinarum drachmam cum granis set. Cineres illi ex terra ossium et pauca cal-ee serri constabant: Distillationi siccae expositi pili

plerique colliquabantur, et, diuersa tamen proportione, omnes, relicto in fundo retortae carbone, praeter liquorem alcatinum volatilem atque oleum empyreumaticum, exhibebant salem siccum, ain mo-

SEARCH

MENU NAVIGATION