Commentatio historica de coronis : tam antiquis, quam modernis iisque regiis : speciatim de origine et fatis sacrae, angelicae et apostolicae regni Hungariae coronae : cum figuris aeneis, indice que ac allegatis necessariis

발행: 1712년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

S ncto scilicet Stepsano missis atque oblata suerit ; partim etiam,q iod non solum ejus absides superne se mutuo intersecantes, Sinctam formant crucem, sed & apici ejus, singulari studio anel fimae crucis signum sit impositum. Angelica vero, quod Sylv ester Papa Angelo praemonente eam Stephano miserit. Denique Mostolica ex duplici ratione, primo quod aurea hujus Coronae circumferentia & circuli, Sacrorum Apostolorum, Regum denique ac Imperatorum, Martyrumque Christi imaginibus, per totum corpus , Usque ad crucem summam exornata atque condecorata conspiciantur. Deinde etiam, quod a Succestare Petri principis Apostolorum, ut nonnulli loquuntur, Sancto Stephano Hungarorum Apostolo, velut in signum Apostolatus missa atque donata fuerit. Ita enim Sylvester ad Legatu in Stephani: Ego, inquit, sim Apostolicω, iis vero f Stephanus scit. J merito Christi Apostolus, per quem silai tantum Populum christus convenit l . Ceterum quod originem & ingressum hujus Coronae in

Hungariam concernit, missam a Pontifice Romano eam S. Stephano fuisse, nemo, quantum ego quidem sciam, haei enus ivit inficias. Cui nam vero ex numero Pontificum, accepta sit referenda, non Una apud Omnes sententia. Sunt qui beneficium istud Bonifacis PII. r) adscribunt, alii Benedicto VII. 3), rursus alii Gregorio V. ), nullo tamen fundamento, aut veritatis specie nixi s).

Vid. Legenda de S. Stephano. Chartuitius in Vita S. Stephani inter Scriptores Hs. Rer. Hunx. Uurti ioo . eae pag. m. Inchiner in Annas. Eccl. Regni Hung. ad A. C. rooo. pu m. 0 . a in Jordanus in Not. ad Dubrapii Lib. VI. Hs7. Boh. Balbinus in Miscet. Hist. Boh. pag. y I. Bucelinus in Aquila Imperii Benedi fini pag. Go. 3' Bonfinius Dec. II. Lib. I. pag. m. IIp. b. Nadavi in Floro Hung. Lib. II. cap. a. plerique tam Hungaritarum quam Polonicarum rerum Scriptores. ) mae Corpus Iuris Tripari. Tom. II. pag. I. in margiane. F) Viri Inchiner Loc cit.pag. a I. Reppa de Monarch. s S. Corona Regni Hung. Cent. I. m. I.

232쪽

Transmissam enim hanc Coronam S. Stephanosuisse A. C.

IO OO aut ICO 2. communis illorutra est sententia, qui collatis temporum periodis rem paullo accuratius introspexerunt, circa illud vero tempus praedici os Pontifices jam dum fatis decessisse, vel ex uno saronio 6) clarissime nobis constare potest. Itaque cum in Monumentis Annalium deprehendamus, ab A. C. 999. usque ad A. IOO . f quo annorum intervallo, Coronam Hunga. ricam Stephano Regi transmii Tam suisse, jamjam probatum d bimus J Sylvestrum II. Pontificatus dignitatem Romae tenuisse,

hinc dicendum utique erit, oblationem Coronae hujus nota nisi Sylvestro II. acceptam esse referendam. Qua Vero occasione id fuerit factum , paullo altius nunc inquirere, & tractationis necessitas, & argumenti gravitas postulare a nobis videtur. Coeperant hactenus permulta secula Hungarores m aut verius Hunnorum mentes animo Sque, Bar

baricae immanitatis , Ethnicaeque superstitionis plus quam Cimmeriae noctes atque tenebrae, quibus tanquam densa nube pressi, vivae coelestis veritatis doctrina expertes, mortuorum instar jacebant. Et licet quandoque evenerit, ut nonnulli eorum, Caroli M. praesertim aevo Christum colere inciperent, constantes tamen in fide minime manserunt , quippe quod religio nonondum probe imbuti , sed leniter tantium tincti eorum essent animi,unde & conceptae illae,doctrinae Christianae scintillulae, sub ortis deinde bellorum calamitatibus, domesticisque motibus, extinctae protinus atque abolitae rursus tabe. Postea, quam vero sub finem Seculi IX. Dux G si, pessi-IIa o Patri optimus succederet filius, alia & religionis & regni oborta fuit facies, pondere suo divisa Ethnicae supersti Nonis caligine. Ille enim primus ab Adalberto Pragensium Episi opo, sacro flumine initiatus , fundamenta Religionis Christi aliae di. dicit, conquisitisque viris religiosis,divino adjutus auxilio sero,

n. Tom. X. ad A. c. pri. Cons. Spondanus in Epito me Annalium Baronii ad hos annos. Incbofer in Annalibus ad h. .

233쪽

cem eo redegit populum, ut posthabitis &eversis Idolis,Chri

sto nomen darent, certatim templa, schola Sque erigerent. Mortuo dein Geysiae Filius Stephanm successit, paternarum virtutum optimus haeres, Christianaeque fidei propugnator ac propagator admirabilis. Hic quam pumum a morte Patris Principatum cum Regio nomine obtinuisset, Omnem eo convertit curam & vires, qua ratione Christiana Religio inter suos .lidius posset stabiliri. Quo fine multis in locis templa eri gebat & fundabat, constitutis quoque in iis Episcopis L Antiastitibus qui Sacrorum diligentem gererent curam 7 . His itaque feliciter institutis, e re S. Stephano videbatue

esse, ad Pontificem Romanum Legationem ordinare, partim ut ex more illorum temporum Pontifici, tanquam Summo Episcopo Reverentiam eXhiberet, deque statu Religionis in Hun. garia feliciter proficiente, certiorem redderet, partim etiam ut in Hungaros suos, qui noviter Christo nomen dederant, Apostolicam benedictionem imploraret, regiaque insignia cum Pontificia benedictione assequeretur 8 . Non autem eo fine, ut Regnum ac populum, cunctaque sua, & semetipsum in perpetuum Pontifici offerret, quemadmodum suo loco ad ver sus contra sentientes pluribus demonstratiam dabibus. Deligitur Astricus seu ex Abbate nuncupatus Episcopus, vir non doctrina minus, quam religione & prudentia agendi praestans , Hic acceptis commissis Romam ad Pontificem venit, Legationis ossicium diligentissime exequens ,&Sancti Ducis gesta referens ordine, ab Apostolica sede quam promtissimus insignia postulavit, indicans eum tali honore & dignitate, qui plures gentes perDei adjutorium sibi subjugass/t, multos infideles per suam po .

V. d. chartuitium Loc. cii. Thurorium in Chronico Pari I. Cast XXVII. seq fiant num in Dit. Rer. Hune. Ina. VIII. BonsimiDm Loc. cit. es ex his alios recentiores quam plurimos. δ) Viri Bons tum Loe. cit , es quos Au Vores jam citi.

234쪽

auditis valde gaVisus Pontifex, cuncta prout fuerunt postulata, benigne concessit, crucem insuper anteferendam Regi , velut in signum Apostolatus misit: Ego, inquiens, sum Apostolicus, ille vero merito Christi Apostolus, per quem stibi tantum Populum Christus convertit. Quapropter dispositionem ejusdem prout Divina Gratia ipsum instruit, Ecclesias Dei simul

cum populis vitaeque jure ordinandas ei relinquimus. Coronara que Regiam, quam Miscae Poloniae Duci destinaveramus , Stephano ad exaggerandam ejus dignitatem, mittimus. Atque sic omnibus a Sylvestro Pontifice impetratis. , Astricus laetus in Hungariam rediit, secum ferens benedictionis Apostolicae Literas 9 , cum Cruce & Corona, quam Stephanus A. C. IOCO.transmissam accepit, eaque A. Io OI. ad summum regiae dignitatis fastigium evectus, summo omnium cum favore & applausu, solei miter est coronatus ΙΟ). Atque ex his facile liquet, quam enormiter errave sit Prenterus II), quando Coronam hanc a Pontifice Hadistio non vero Stephano missam fuisse nugatur. Chai Auctor LibeEi es M.tereis des Princes merito jungendus est , pag. Is . ita scribens: Le Pape Innocent VIL enausa une conronme a Pla Llaw , qui se irouapoit fleui de la race des Rota ae Hongrie.

Haec de Origine Sacrae Coronae, ejusque primo in Hungariam ingressu sussiciant. Pergimus nunc ad reliqua.

q) Literas has Sylafri II. Pontificis , quas Lestatis Hungariae ura cum Corona, ad Stephanum perferendas dedit, ex manustripto pubiti i Juris feciι Inch erus Loc. cit pag. UL seq. Auae cum justo prolixiores sint , quam ut hic inseri posint , insuper etiam quaedam in se contianeant , quae priritura indigent , alii occasioni publicandas reservamus. roy Viae Chartuitius , Bonfinius , Ranzanus , RePPa, δε- Uerus Locis citatis. Ut s Baronius ejusque Epitomator Sponda

235쪽

CAPUT IL

EIVS FORMA ET FIGURA.

Ratio Connexionis es ordinis. Forma hujus Corona secundum omnes Gjus partes accurate describitur. Ex cratibus elucet nullum inter omnium Regnorum Regalia insignia , aliud aclarius religiosius inpeniri.

I Nnvestigata hactenus ex donumentis Historicorum prima Sa. crae Regni Hungariae Coronae Origine, pergimus nunc ad ejus Formam. Hanc verbis Illustris quondam Comitis de Rena descriptam dare placet, eo quod ἀυτοπτηripse diligentissime eam

collustraverit cir).

Est itaque Forma, S. Coronae auro solido, artificio sculpturae magis coelesti quam humano in orbem fusa, a cujus latiore circumferentia sui ex adjeci o supra schemate videre es J pariter pinnae forentes rma triangulari. circum eminent, quatuor angulis rectis absides se mutuo intersecantes desinunt in crucem uein ipsa vero circumferentia, a fronte re sta imago Samatoris stri pomum tenentis, exadverta DiVae Maria virginis, & deinde iacerrimus Aposolorum ordo , Regum opue ac Imperatorum Martyrum opiae Christianorum, ut videre licet literis Graecis, cujuslibet imaginis species aureis vultibus ac propriis trophaeis, per totum corpus, usque ad Crucem summam mutuo consequuntur, interjectis cuilibet irma ni gemmis ac unionibus candicantibus , item preciosioribus lapidibus, Smaragdo, Sapphiro, Hyacintho, Crysolyto, Rubino. Et quidem Sapphirum quici z) Loc. cit. Centur. VII. pag. m. /6. seq. Cous Christoph. Lac nerus in Coronae Hung. Emblema ita Descriptione i σου. q. rii tam n non adeo observ it ipsam Forma dispositionem, quam intrinsecum, ut i epog. s. fatetur, decoris splendorem, quem rariis hierogl phisis explicationibus idustrat,

236쪽

qui Matthia Regis tempore raptus fuit, eoque pacto cognoscendae & recipiendae genuinae Hungarorum Coronae, a Fridemco II. indicium dederati Matthias II. , cujus auspiciis selicibus S. Corona in sedem patriam rediit , insertione alterius supplevit, qui etiam nunc in aversa occipitii parte medius conis

spicitur. Porro ab aurium naturali parte, una quatuor, ab altera totidem gemmae pretiostores octo ex catenuis aureis dependent, a pendicum veluti loco , quae ad levem Sacri Capitis motum, mutua quasi harmonia se commovent. Nona vero sinis gularis , a posteriore parte Coronae, quae occiput circumdat, appensa catenula in modum reliquarum conspicitur. Quae no . vena catenulae, novemque in frontali & occipitali coronae partae pinnae radiantes, majusculis unionibus intra certa spatia, Regnorum novem ac Provinciarum, Regno Hungariae incorporatarum , Slavonia scilicet, croatiae, Dalmatia , Bosiniae, Serrita , Dulgariae, Hastilia, Lodomeria, Cumania potestatem & splendo-i qm indicant. De reliquarum partium hieroglyphica explicacatione, nihil plane addimus , cum nostri instituti sit, exter. nam ejus duntaxat Formam atque Habitudinem, in nostram vocare considerationem; Interim si quis sit, qui ejusmodi mysticarum significationum desiderio capitur, eXplanata longa serie eas legat apud Comitem de R ra i3 , & speciatim apud Christoph. Lachnerum I ), cujus in hoc libello peculiare fuit institutum , Emblematicam S. Coronae Hungaricae Descriptio. nem erudito orbi proponere.

EIUSDEM DIGNITATE ET PRAEROGATIVA

237쪽

aureae in circumferentia Imaginξs inaeicant, denique etiam ex eo, quod

in Hungaria nullus pro Rege haberi consiueverit , nisi qui vetustissimai ac Corona , redimitus consecratus fuerit, etiamsi si ragiis omnium ordinum Rex pronuntiatus sit.

HActenus Habitudinem Formalem S. Coronae Hungariae breviter lustravimus, nunc de ejus Dignetrate singularique Prae, rogativa paucula anne ectere lubet, hoc enim Regio Diadema te, inter omnium modernorum Regnorum Regalia insignia, aliud praeclarius magis & religiosius dari , merito dubitamus. Patet idipsum sole meridiano clarius, primo ex ejus te. Primum enim hujus Coronae ortum ex initio Seculi X l. deducendum esse, prolixius Capite I. probatum dedimus, quo rem pore nulli utique IX Europaeis Regibus, ejusmodi luculentum Regiae Dignitatis insigne in usu fuisse, ex supra dictis innotuit, priscis enim illis temporibus alii Reges fasciam si1mplicem duntaxat, dein aureum Circulum seu Diadema usurpabant 3 artificii gemmatis in orbem flosculis distincti usu, sero admodum re,cepto atque adhibito. Quod si autem Illustris Comes de Reroa is)audiendus sit, multo certo antiquior aetas huic Coronae erit adscribenda. Hic enim ex graecis characteribus, qui cum imagine & nomine Constantini M. in basi coronae expressa apparent, nec non ex catenulis, quales in Iconibus Graecorum Imperatorum, nostrae Coronae catenulis similes, deprehenduntur,

optime concludit, Coronam hanc nostram, illud ipsum Diade. ma esse, quod Consanςinus M. Pontifici, docente Pla- rima 16), inter alia plura munera donavit, quo autem Sylvester tanquam re capite Regio digna uti noluit, phrygia mitra& candida tantummodo contentus. Qia' tandem per aliquot secula inter gaZas &l thes auros Pontificulm Rom. delatitit, do nec tandem divina sic disponente providentia, Divo Stephano fuit transmmissa. is )Loc. cit. Cent. VIL pag. t r. seq. ci In ejus Pita.

Porro

238쪽

Porro singularis est, praeter Antiquitatem, S. hujus Coronae dignitas, quod a salutari calestiae veritatis in Hungaria Origine , ortum quoque suum sortita sit, atque initium. Quum

enim alii Reges, pro suo quisque lubitu sub auspiciis Imperii

sibi effigiunt atque imponunt Coronam , eam S. Stephanus pio Religionis Christianae reto,divinitus destinatam promeruit, alterique praeparatam,tanquam munus ipse accepit, dignissimus utique rati honore atque dignitate, ut paulo ante demonstratum satis dedimus. Cumulant post haec Dignitatem S. Coronae Hungariae singula ita illa Mysteria, quae Sacris illis Imaginibus & pies uris arcane continentur. Quid enim, quaeso, Sacerrimus Apostolorum ordo aliud indicat, quam Symbolum divini ordinis iIlius Sacrosanctae Fidei, duodecim Articulis per totidem Apostolos compositum fid sanctissima Salvatoris imaginis spe. cies, quam fundamentum illud validissimum , quo superstructa & fundata est universa Ecclesiae Catholicae & Apostolicae Do.

ctrina, ad cujus amorem, studium atque cultum, Salvator dulcissimus, exporrecto quasi digito Regem coronatum exsuscitat. Quid aureae illae catenulae, ad levem capitis Regii motum, sese commoventes λ quam ut Rex aures divinae humanaeque con. servando justitiae,accusanti &supplicanti unam,reo alteram commodet , omniaque ad supremi numinis gloriam, famam bonam, immortalemque nominis sui existimationem referat IS LQuid variegatus ille lapillorum pretiosorum diversi generis decor, quam varias species Virtutum denotat, quibus coronati Regis animus decoratus esse debet y Coronam enim & Diadema Regium virtutes ornant, inquit S. Stephanus Decret Lib. I, CV. .

Denique ultimo loco singularis S. Coronae Hungaricae Dignitas & Praerogativa prae aliorum Regum Diadematibus ex eo

239쪽

etiam elucet, quod Rex Hungaria nisi Sacro όoe Diadjma ecoronatiis , ImerioAE c plene, nec legitime stoliatur, etiamsi con sensu atque suffragio, omnium ordinum Rex pronuntiatus fuerit , & Regni habenas compluribus annis cum laude tenuerit. Unde nulla indulta, nullae collationes, nulla ejus Privilegia lota eum vel pondus aliquod habent, & merito pro Interrege censetur. Exemplis illud declarari pluribus facile possiet, nisi jam ante me alii doctissimi viri 199 diligenti cura id essent executi, ad quos L. B. brevitatis cauisa remittimus. Atque haec Corona, Regi legitime electo atque coronato, ita est propria squod non minimum Dignitatis ejus est argu mentum 4 , ut ab ea Reginae, ad normam velut Legis cuj sdam Salicae olim arcerentur; idcirco non hac, sed alia Corona, quam ip stibi ad eum usum parant, ornantur, nec ab Archiepiscopo Strigoniensi, sed ex veteri instituto seu Privilegio Nesprimensi, solenni pompa consecrantur. Et tenuit haec consuetudo diu, donec Reginarum inauguratio sine discrime Coronarum celebrari coepta est, eo tamen discrimine , ut more hodierno, S. Stephani Corona perunctae Reginae, non capiti, sed humero duntaxat dextro applicetur , domestica vero Capiti

imposita ro .

Cumque igitur in hoc Regiae Dignitatis Diademate adeo maximum sit positum momentum , hinc incredibili studio &cura, loco securo conservatur , constitutis hanc in rem necessariis custodibus atque conservatoribus , de quibus sequenti nunc agemus Capite.

240쪽

LOCO CUSTODIAE, nec non CONSERVATORIBVS S.CORONAE HVNGARICAE.

Ritis conne sumis. Alius locus olim Custodia S. Coronae Ees natus, alius hodie. Custodum es OnferPMorum notatur Numerus, OOcium, Aucto ritas Salarium.

QVemadmodum ex haei enus di istis, de singulari praerogativa atque Dignitate S. hujus Coronae fatis constat, hinc mirum videri haud potest, quod ea de caussa Status & Ordines Regni Hungarici de Sacrae nostrae Coronae conservatione & custodia, tanto studio atque cura cogitarint prospexerantque , non esiter quam si universi Regni salus L Re igio ex ea dependeret.

Novimuό en m nos , inquit Masthias Rex Decres. I. Art. a. de Anno IMO ., s noverun: omnes Domina Pralati s Barones nostri, nodiit erram tota communitas Regm , quomodo es' qualiter , fropter indebitam custodiam restro Psionem S. Corone, ipsa Corona fit ab hoc Regno alienata. In cujm ahenatasne irrecuperabatta

graves evensas ipsa Corona LV pecuniis communitatis Regui novissume est redemia. Nos ergo volam, , ne debemin, de stari conafensu er votaneare Dominorum Praelatorum re Baronum ac Regni nostri Nobilium , hoc in loco protradere, circa debraeam casso iram reconservationem GDν Coronae Sacra, locum δεθα consuetum, spersonas ad id idoneas , ne f quod Deus a verta iri ipsa Corona ste rato ab hac Reguo alienetur. Atini C, i eat, plane caussa, tam de Loco, ouam etiam Con

auribus & Cosodibus, variis. Decretis ac Constitutionibus

SEARCH

MENU NAVIGATION