Commentatio historica de coronis : tam antiquis, quam modernis iisque regiis : speciatim de origine et fatis sacrae, angelicae et apostolicae regni Hungariae coronae : cum figuris aeneis, indice que ac allegatis necessariis

발행: 1712년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Regiis cautum fuisse legimus. Et quidem quod ejut

concernit, displicuit veteribus Hungaris, florentissimo totius statu S. Coronam Buda sede Regia augusta, deponere & conis servare, eo quod ab omnibus omnium pene gentium populis illa frequentaretur , & ut fieri solet, in tanta hominum irequentia, negotiorumque varietate ac rerum vicissitudine, plerumque diversas aleret sectiones , unde gravia tape timenda erant pericula, hinc consultius esse putabant, sacrum hoc Capitis Regii insigne , in quo tantum positum est momentum, extra conspectum & consortium hominum , in loco quieto, securo, ab ipsa natura dato & munitissimo, excelsissimoque monte sito , fixam ejus sedem & domicilium collocare atque constititere. Is autem erat Castrum Vi grad 2.2. , a Buda quinque milliaribus versus Strigonium in aliissimo monte, cuis jus radices Danubius alluit, situm. Hic mediocris altitudinis, optimeque munita Turris visitur, quae a parte Danubii domi- cuium Coronae tuetur. Qui locus in ea cura & sollicitudine fuit, ut nec Custodibus S. Coronae adyta quoties liberet, ingredi, nec aliis quibus vis, qui Religione Diadematis Sacri duincti, domicilium ipsius, vel a limine salutare cuperent, permit

teretur. Tandem vero ubi maxima Hungarorum calamitat ,

& fati iniquitate occupata ab Hostibus Hungaria esset, locus hic mutatus, & mutata sede, ipse etiam salus & gloria Hun- garorun i vacillare & mutari visa est . Interim in hunc usque diem arcis hujus quodam cubiculo, cerni potest concavitas quaedam, instar mediocris fenestrae ex durissimo excisa saxo, in qua secra Corona una cum reliquis lipsanis Regiis, instrumentisque literalibus, asservata olim fuit. Mutato igitur hac ratione antiquo domicilio, Posinu a;

nunc asservatur, quo loco etiam CoronationeSin aede D. Mar-

242쪽

stim ab lvuntur. Et licet exortis subinde tempestatibus, aliorsum quandoque securitatis caussa fuerit deportata, attamen pacato rerum statu ordinariae suae sedi rursus fuit restituta. Quo . tiescunque vero de loco in locum eam deferri opus fuit, dici vix potest, quam ornato Nobilium comitatu, instructaque militum manu , ac plane justo exercitu deducta semper fuerit, non alia sane pompa & ordine , quam si Regem coronatum comitarent. Crux autem illa gemina Apostolatus insigne, quam Ponti sex una cum Corona S. Stephano transmisit, sive temporum injuria, sive hominum incuria squando vero &quomodo incertum J amissam esse testis est Inchinerm 24 . Haec de Loco custodiae, nunc ad ejus Conservatores & custodes, stylum convertimus. Olim quidem sub obsignatione sigillorum Domini Palatini, Trium Praelatorum, tosirim Ba-ronum S. Corona conservabatur crs) ; quandoque tamen etiam unius tantum fidei & curae commista 26 , subsecutis vero temporibus cum necessarium opportunumque esset, binis tantum S. Coronae curam concredere, nova Sanctio de Duumviratulata est, cujus tenore Praelatis exclusis, auo Proceres seculares

triusque religionis, in Conservatores S. Coronae constituti fuε re, qui per Regiam Majestatem, ac univeris Dominos Praelatos & Barones, ceterosque Regnicolas eligi consileverunt 27 Conservatorum vero horum Oficium in eo potissimum consistit , ut adhibita singulari prudentia & sagacitate sibi caveant, ne quovis modo decipiantur, sed & tempore periculi bellique, o mue virtutis animi & corporis robur eXerant, quo tantus thesaurus in salvo & tutela semper esse possit, quo fine Domini Conservatores, veI ambo simul, veI alternatim PeneS eandem S. Coronam Regni continuo residere tenentur, singu Iari

243쪽

lari ad hoc adstricti Sacramento r8 . Nec minor interim

Conservatorum D gnisas Cum enim aliorum ossiciorum mutatio, ex solo arbitrio Regis pendeat, quocunque illa nomine vocentur, ipsa Duumviratus Conservatorum Coronae Dignitas perennis, & cum vita earum personarum , quae eam sustinent, desinere consuevit, eo quod juxta sormam Decreti, per Regem & Status atque ordines universos communiter,personis de Patria bene meritis imponatur, nec nisi mutuis

Regis & Regni suffragiis, abdicari rursus possit cry Ad Dignitatem accedit, quod utrisque Dominis Conservatoribus in Arcis portas, munitiones, militesque praesidiarios aequalis sit auctoritas & potestas Salarium vero in eo positum est, ut a singulis portis denarios LXXV. accipiant, secundum Constitutionem Anni I6I3. Art. y. I6Ig. Art. 39. 4Ο.I622. Art. 2S seq. I6 O. Art. 6. I 6 S. Art. q. Ι6 8. Art. S. I6 7. Art. 33. I 6 9. Art. 96. Ι6Sy. Art.IF. Cui&Sclavonia tenetur partem solvere, juxtaConstit. An ni I 6 7. Art. . Ioss. Art. ID Tandem ut sussiciens Coronae Sanctae domesticum esset praesidium , pro more hodie consueto Centum Milites pedites , IJungarici quinquaginta & totidem Germanr, curae ejus & custodiae adhibentur, qui a Conservatoribus &Castellanis suam habent dependentiam, Regno & Coronae juramento adstricti 3i .

CAPUT R

FATIS CORONAE S. SINGULARIBVS

244쪽

exponἱtur. Fata es peregrinationes S. Corona se vilum Anuorum seis

Hem prolixius recensentur.

Singula illa, quae usque huc tam de singulari DignitateSacratCo.

ronaes ungaricae, quam etiam de pertinaci ejus cura atque custodia prolixius fuere exposita , eo collineant, quod in Hungaria major semper Coronationis quam Electionis habita fuerit ratio, ita ut penes quem Corona esset, is & Rex Hungariae esse putaretur. Ex quo saepe deinceps evenit, ut ii, qui ad culmen Regiae Dignitatis adspirarent, maxima animi pariter ac coris poris contentione in id incumberent , qua ratione sive praetextu amicitiae, honestatisque simulatione , sive bello mar teque aperto, Coronam hanc in suam pos ent redigere pote

statem.

Atque hac ratione, divina sic permittente providentia, Sacrum hoc Regni Hungariae ancyle multis fortunae injuriis, casibus ac discriminibus obnoxium, hostiumque potestati s aepe subjectum fuisse legitur. Quotiescunque igitur Augustale hoc

Diadema Varias fortunae vires est expertum , domicilioque suo proprio remotum, extra patrias oleas in peregrinas manus, aut aliud summum discrimen incidit, toties novo Fato obnoxium fuisse dicimus. Ejusmodi autem singularia S. hujus Coronae Fata atque Casus, secundum annorum seriem, ea qua par est diligentia, nunc recensebimus. Primum igitur Fatum, cui S. Corona obnoxia fuit, A. C. I o . contigit, dum excesso rebus Andrea Rege, Hungaria in duas factiones divisa, misereamigeretur, cujus rei caussa praecipua erat Ponti sex Rom. religionis praetextu se immiscens rebus ad se non pertinentibus. Cum enim Bonifacius, Hungaris Carolum Robertum Regem obtrudere vellet, ritum hunc novum multi Procerum Hungariae adeo detestati sunt, ut quantocytas Vencestiis Regis Bohemorum filium, ultro evocarent, deductumque Albam Regalem, more solenni S. Corona exornarent. Ubi vero ejusdem nominis Pater vereretur, ne filio

245쪽

unice charo, in tanta procerum discordia, quid adversitatis a cideret, magnis cum copiis in Hungariam descendit, Filiumque Corona ornatum , inque Campo Ralios prope Pesthum occurrentem, una cum Sacra Corona in Bohemiam abstulit. Quam elapso fere biennio, octoni Bavariae Duci, Hungariaeque Regi electo, grandi eam pecunia eXposcenti, gratuito cum Ormi regali jure transmisit 3r .

Vix autem otioni restitutum erat Sacrum hoc Diadema,& ecce altero eoque portentoso A. Is O 6. insequitur Fato. Posteaquam enim otio jam coronatus , ostentata ubique in capite corona, venerationem tacite per Regni provincias hostibus vacuas, Venatus esset, remotiores nunc etiam partes eo splendore ingredi cupiebat, ut autem Coronam tutius secum aspolatare

posset, Vana prudentia & timore, lagenae tornatili inclusam, cuidam ex aulicis commisit, iste parum sollicitus aut conscius de re tam pretiosa intus inclusa, lagenam sellae equestri alligat, iterque noet a prosequitur, qua supina incuria aut negligentia accidit, ut incomparabilis iste ThesaUrus equo decideret atque perderetur. Postero vero die illucescente, dum Rex cum suis lagenam cum corona inclusa deperditam comperirent, summo perculsi timore, celeri cursu reVertuntur, idque tam felici successu, ut coronam, in medio viae publicae a nemine vel visam vel inventam, reperirent 33 . Inventa rursus Corona, Otto in Transilvaniam penetravit, ut se legitimum Principem, sua praesentia his etiam incolis ostentaret. Transilvaniae tunc praeerat Ladisiam quidam, a quo obsequium facile into sperabat, eventu tamen plane contrario. Ille enim ex levi caussa os ensius, vel partium Caroli sectator, Ottoni manus injicit, ereptaque Corona solio

246쪽

eum deturbat inque vincula conjicit, quibus Otto se expedire ne. quiebat, donec juramento obstrictus, Regiae dignitati renuncia. Tet, regnumque desereret. Quo pacto S. Corona in novum discrimen incidit, rertio Fato obnoxia , cui usque ad A. I Ο9, subjecta, in manibus Ladis lai remansit, donec eam post multa Principum monita, Reipublicae communique bono restitu

Atque sic domicilio suo restituta S. Regni Hungariae Corona, usque ad A. 14 8. fatalibus casibus & periculis 'libera extit, ex quo tempore, taminea fraude atque astu pessimo, novas sortunae vires experta est, dum bis erepta, in manus alienas redacta fuit. Est haec ipsa, quam nominamus, tamina Hilaletha Regina, Alberti Regis uxor, pessimae matris pessima filia. Cum enim Albertus Rex ab Hungaris in Regnum excitus Strigonium venisset, ibique Thesaurum regium quantum in aere haberet, recognovisset, ipsa Regina Coronam inter recognoscendum clam subripuit, & aniculae cuidam ex pedisequis occultandam commisit, relictoque Strigonio celeriter Budam redaiit, nemine mortalium de commisso hoc furto quicquam resciente. Perpetrato hoc facinore Regina summa cura Diadema occultaVit, usque dum excesso marito Alberto, filius La.dislaus posthumus, nondum quadrimestris in Regem Hungariae initiandus esset. Tunc enim Elisabetha subtractam Coronam

ex latibulis suis rursus profert, ac ad solitum locum: subdole reponit 3s . QPo furto & fraude Fato Corona S. obia noxia fuit facta. Peracta A. 144o. Filii Ladisiai coronatione, Regina futuri temporis discrimina animo quasi praedivinans, denuo ad astum

conversia, insidias S. Coronae struXit,non irrito certe conatu. Ad

arcem quippe Vis egrad cum Principibus proficiscitur, eo

praetextu, ut Corona Conservatorio conderetur, loco vero C

247쪽

Coronae supposititiuna quid in arcam , praestigii si accessu freta recondit, iubductave gemma, una cum Corona , filio, in Austriam se ad Fridericum m. recepit 36 . Quo vero dolo facinus illud fuerit patratum, illustris 37 ex GerardoriRοο 38 pluribus enarrat,ad quem benevolum Lectorem brevitatis caussa remittimus. Permansit autem hac ratione Neo stadi Austriae, S. haec Corona in peregrinis Friderici IN. manibus continuis XXIV. annis,quibus elapsis seXaginta millium aureorum pretio, per Matthiam Regem redemta rursus atque re

cuperata fuit 39 .

Vindicata hoc pacto penatibus patriis,per multos Annos ab adversis cassibus plane fuit libera. Post fatalem Vero A. Is16. Abici Regis ad cladem, Variis fortunae procellis jactata, Ferdinando enim Casiare &Joanne I. Regni Hungariae competitoribus , inter se dimicantibus, in eam incidit conditionem, ut pro diversitate ingenii & factionis eorum , quorum custodiae & fidei erat concredita, ignaro numine & prodigioso fato nunc in Turcarum, nunc iterum in Christianorum veniret potestatem, donec tandem A. Is7r. Rudolpho felicibus auspiciis coronato, solenniter rursus domicilio suo restitueretur o . De quibus adversis fatis, Joannes in Meg3 qi & ex eo Illu.stris saepeque laudatus a), pluribus nos edocent. Nec tamen halcedonia diu agere potuit. Posteaquam enim labente Seculo XV. novi bellorum tumultus in Hungaria exorirentur, novis etiam S.Corona fortunae procellis, extra Patriae terminos in Bolieiniam usque jactata est, haesitque Pa-

248쪽

tria extorris in Rudolphi II. Imp. manibus, 'usque ad A. I 6 33. quo Rudolpinis jus & Coronam Regni Hungariae Fratri Germano Muthia resignabat, reservatis saltem Regnorum titulis 43 . Restituta hoc modo atque ratione S. Hungariae Corona, per aliquot annos tranquillam habuit sedem. Postquam hactenus inter penatesAustriacos, per septuaginta fere annos peregrinata fuerat, sub nullis Conservatoribus ordinariis ; semper enim cum Regibus creandis, ad ipsum solennitatis actum veniebat,

eoque absoluto rursus Regum confirmatorum comes redibat,

ita ut ipsos Reges solos, usque ad hanc per Rudolphum factam restitutionem, S. Coronae Conservatores atque Custodes fuisse,

optimo jure dicere possis ).

Quemadmodum vero ea, quae hactenus exposuimus, discrima casusque fatales, utplurimum factiosorum hominum culpa, S. Hungaricae Coronae contigerunt, sic illud, cui A. 1618. obnoxia facta fuit, fatum coelitus immissum, divinaque ita permittente providentia accidisse, merito dixeris. Indixerat scilicet hoc anno Caesiar Matthias II. in Hungaria ad Civitatem Poso-niensem Generalia Comitia, ut patruelem suum II. succestarem sibi constitueret, ad quae ubi Regni Ordines confluxissent, inque eo erant, ut de Coronationis die deliberarent, ecce, ingens octavo Iunii die atque atra exoritur tem

pestas, micantibus quaquaversum horribili fragore fulminibus , quorum telum igneum turrim atque habitaculum S. Coronae concussit atqHe accendit, sub orto tamen statim grandi imbre incendium cito rursus extinctum 43 Exorris tandem anno subsequenti, novis in Hungaria motibus, inter Fer inandum Imp. atque Gabrielem Bethon Transilvaniae Principem , nec ipsa S. Hungariae Corona ab adversis it. lorum temporum vicibus immunis esse potuit. Occupato enim A. 1649. per conventionem a Bethlenio.Posonio, ipsa etiamc 3 Reypa Cent. VII. pag. rao. seqq. Iphνansi XXXVI. Nadavi Lib. IV. Cap. I . Meter Loc. citi pag. U. seq. Rey pG

249쪽

iam Corona una cum reliquis Lipanis atque insigniis in eius manus pervenit, pace Vero A. I 622. secuta, per Articulum Pacificationis U. Caesari rursus fuit restituta , inque domicilium conbuetum deducta 6 . Nec tamen diu requietorio suo frui potuit. Posteaquam enim A. Seculi decimi sexti quadragesimo quarto, inter coctium Transilvaniae Principem, Caesaremque novum exoriretur bellum , denuo migrare S. Corona coacta fuit. Occupatis enim a Raco calo multis passim locis, Poso. nioque in discrimen redacto, Palatinus Elaterhasi fortunae non satis fidens, e re putabat esse Coronam cum reliquis Regni Cle- nodiis A. I 6 s. Iaurinum majoris securitatis caussa deportare. Pacificatione autem eodem hoc anno subsecuta , sequenti Anno &ipsam S.Coronam solenniter domicilio suo restitutam fui s.

se P legimuS. Tandem ubi sub initium statim Regiminis Gloriosissimi

Leopost, inter Christianos atque Turcas ad arma rursus veniret, per aliquot lustra variis gressibus errans , varias quoque Fortunae vices expertum est, Sacrum hoc Regni Hungariae ancyle. Anno quippe seXagesimo secundo, supra 'dillesimium sexcentesimum, majoris securitatis caussa Vindobonam transferebatur, biennium vero post, rursus Conservatorio deductum s 43). Deinde cum A. 1683. immanes Christiani nominis hostes Turcae, vastata undique Hungaria, sedem quoque Impera. toris tentarent, Caesarque salutari consilio, de adventu hostium certissimis nunciis edoctus, Vienna cum tota Aula serenissima Lincinum, L inde Passaviam discessisset, Sacra quoque Hungariae Corona extraPatriae fines rursus migrare, hostiumque manus effugere est coacta. Profligatis vero tandem ac deletis divino

auxilio hostibus, Anno sequenti i584. Viennam rursus & paullo post Posonium reducta 49 .F f 1 Atque

250쪽

Atque sic emersa ex tota antisque adversae fortunae processisTCoron locove requiei ordinario restituta,usque ad superiorum annorum motus, exoptata fruita est halcedonia. Licet Anno decurrentis hujus seculi tertio, in maximum rursus divina sic permittente providentia, discrinaen inciderit, quando scilicet sub . orta Mensis Julii quodam die, ingenti tempestate turris illa, in qua S. Corona asservari solat, igneo fulmine concussa, tanto inflammaretur incendio, ut vix tandem restingui possent flagrantis incendii flammae so . Atque haec de Corona quoque Regni Hung. pro instituto sufficiant. Cum vero ex supra dictis constet, hanc quam descripsimus Coronam, a Romano Pontifice S. Stephano fuisse missam, soleantque hinc Pontifices Ius aliquod in Regnum hoc praetendere, tunc primum officio me perfunctum esse sentio, Mi illud quoque breviter a me in Quaestionem vocatum fuerita sit itaque

CAPUT VI

IVRE si PRAETENSIONIBUS PONTI

FICIS ROMANI, IN REGNUM HVNGAR ME.

Vna primum speciali S. Coronae Hung. descriptioni ma- num appellerem, inter alia illud etiam negotii mihi datum esse credidi , ut Jus illud , quod Pontifices Romani, ob datam, a Synesro II. Sancto Regi Stephano Coronam , in hoc Regnum praetendunt, pleniori cura in examen reVocarem. UbI vero liberiori cursu, in aliarum quoque Coronarum campos evagarer,temporis angustiis in avgustias redactus, mutare sententiam, reique tantum capita adjicere fui coactus, pleniorem hujus materiae disquisitionem, in aliud tempus procrastinando. Fundamenta autem praecipua, quibus Ius illud Pontificium in Hungariae Regnum innititur, sequentia sunt: I. Ava so) Vid. Christoph. Bra, ni Fatum Theo Hist. in addendis

SEARCH

MENU NAVIGATION