Albii Tibulli equitis rom. quae exstant : ad fidem veterum membranarum sedulo castigata : accedunt notae, cum variar. lectionum libello, & terni indices : quorum primus omnes voces Tibullianas complectitur

발행: 1708년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

'ISO Cium Thra Ius Busirin adis, manseratque piari Hospitis usus janguine posse ovem. Illi Busiris, Fies Ουis hostis primus,

Inquit:. Aegypto tu dabis hospes aruam. quae eadem reperies apud Julium Hygi lnum Fab. 6. Nimirum hoc totum eis D, bulosum nec ullum umquam Busirin vel

regem vel tyrannum exstitisse natam vero

fabulam ex comitum omnium Aegypti oriun inhospitalitate, ut ex Eratosthene comme-nrorat Strabo L. 7. Et tamen cuia udam hic

veritas videtur subesse , sed in fibulosam imaginem transfigurata. Quod ut credam , idem ille Philosophus Romanus facit, illo quem laudavi loco Nilum, inquit, alici an ldo marinam aquam detulisse , Theophrastus est

auctor Biennio continuo, regnans Cisopatra, non a scendisse, decimo regni anno, undecima, consat lini catam a unt duobus rerum potientibus deseditionem. Antonii enim Cleometraeque defecit imperium. Per novem annos

non adscendisse Nilum superioribus saeculis Callimachus es auctor. Hi sunt, opinor, novem illi anni Busiridis Docta sunt pulcra, quae de Nili inrigatione, atque adluvionibus maggeribus congessit Hieronymus a

dium suum imping, qui ait Nec luυio supplicat herba Ioυi. Munc lapsum memoriae 1 nulti notarunt : alii librariis inputare maluerunt. Sed perfacile fieri potui , ut versum penta metrum ex Elegia nobili Seneca adscripserit Nasoni, Elegiarum poetae prima rio, cujus dictis argutioribus ipse crebro uteretur libenter. Ita saepe usu venirene. . cesse est , ubi memoria plus aequo sibi fidit, libris non inspectis Crassius peccavit Mart. Ant. Detrius Not ad Claudian de Mallii Theod. Cons. p. 232. Lene fuit Nilus, sed cunctis amnibus exsatiatilior.

nam quum hoc ipsum Tibulli distichon ad

testimonium citasset, ita pergit Posterius hemisichium Seneca Nat. Quas L. q. non nominato auctore, ad verbum desumsit. Sed nos hoc agamus. Iupiter Pluvius praecipuo quo dam honore a Graecis colebatur. Apud ejus aram duces illi, qui colverant ut Polynicen in regnum restituerent , jurarant , si Thebas evertere non potuissent, mortem omnino se oppetituros auctor Pausanias in

tradit in Boeotic s. Nominis rationem exponit Phurnutus lib. de Nat. De or C. i. Cum summa veneratione meminit Adrastus

apud Papinium , Hypsipylem ut eam non cognitam adfatus, L. q. Theb. p. 7 6. Da fessis in rebus opem, seu turbidus amnis, Seu tibi foeda pallas nihil hac in sorte puden

dums

Nil humile est. Tu nunc ventis , Pluvioqua

rogaris Pro Iove e tu refugas tires pector I

bello

Exanimata reple.

Etiam Indi Iovem Pluvium, Gangem fluvium, Genios Indigetes colebant , narrante ex antiquioribus Strabone L. Is Tibulli verba , commemoratiqne hujus Jovis Pluvii sic ferente , inlustrarunt multi viri docti , Io Baptista Pius Annor poster C. II7. Ianus Parrhasius Comm. in Claudian. praefat. L. a. de Raptu Proserp. p. 3. Jac. Nicolaus Loensis L. 9. Epiphyll. . o. Lilius Gyraldus Hist. Deor Syntagm. z. O. Brodaeus L. . Misceli. C. i. o. Meursius Conam in Lycophronis Cassandram . . 1 f. Cas par Barthius ad Papin. Hoc cit. Heia r. ippingus Auctar ad Io Pappi Epi-

tomen Eccles . His . . Io 8. I ud Caelius L. 27. Leet Ant. C. 6. Etiam Romae colebatur Iupiter Pluvius , d ratione quadam peculiari. Paullus, es mutilator Manalem lapidem vocabant petram quamdam, ita erat extra portam Capenam juxta aedem Martis: quam cum propter nimiam siccitatem in urbem protraherent, insequebatur pluvia satim eumque, quod aquas manaret , manalem lapidem dixere. Sacrum ipsum quaelicium vocabant. Festus: Aquaelicium dicitur , cum aqua plu-υialis remediis quibusdam elic tur ut quondam manali lapide in urbem ducto. Jovi autem factum fuisse , ostendit Tertullianus A. polog. . o. Denique cum ab imbribus si-υa hiberna su*endunt eta annus in cura es , vos quidem quotidie asi . statimque pransuri balneis , cauponis, lupanaribus operati , quilicia ob inmolatis, nudipedalia populo denuntiatis , coelum apud Capitolitum quaeritis nubila de laquearibus exspe tatis , aversi ab ipso Deo I coelo. Nos vero jejuniis aridi, omni continentia expressi , ab omni vitae fruge ditati, in sacco, cinere volutantes, invidia coelum tundimus, Deum tangimin; , cum misericordiam extorserimus, Iupiter hono

ratur.

182쪽

Primus aratra manu solerti secit Osiris, Et teneram ferro sollicitavit humum. Isr

vsM Male hic Cyllenius plaudere legebat, hymnos intelligens, plausus puerorum Apina inventum deducentium, nescio quo auctore. At noster loquitur de Api quaerendo. Plinius L. . C. 46. Bos in Aegypto etiam numinis vice colitur rapis vocant. Non es meum certos vitae excedere annos, mersumque in sacerdotum fonte enecant , quaesituri luctu alium, quem substituant C done invenerint, moerent , derasis etiam capitibus e nec tamen umquam diu quaeritur. Inυentus deducitur

Memphim a sacerdotibus. Sed de Api omnia jam vulgata. Insigniter mendosus est Vale.

rius Probus Comment in Virgil. L. I. Geor. p. 9. uncique puer monsrator aratri Quidam putant Triptolemum Atticum dici, quem involucri curru tradunt poetae fruges terrae reddidisse. uidam Brasse , qui primus invenisse

exsimatur arandi usum. Sed constat , multis annas ante fruges in Aegulo in υentas esse Ur arasse primum Osirim duobus bubus quorum nomina nunc sunt sacra sub eis, qui religionis caussa eodem vocabulo appellari videntur, is ta Memphis quorum alterum Memphitae colunt, isne alterum Hieropolitae, Memphim. Primo, ubi de Triptolemo, fruges terrae credidisse legendum arbitror, usitato modo lo. quendi, nec abnuente literarum ductu ele mentum c periit in ultimo elemento vocis rerrae. Deinde Brasse ille ignotus atque ignorabilis , quis est' aut quis fuit quidem Probum scripsisse arbitror, uidam Buzriem. ita certe suadet Plinii auctoritas, quid a quo

que inventum fuerit commemorantis . . C. s. ovem γ' aratrum BuzMes Atheniensis ut alii, Triptolemus. Sic etiam D. Ausonius Epist. 22. M.qq. Ηος si impetratum munus abs te accepero , prior col/re quam Ceres. Triptolemon olim sive Epimenidem vocant, Aut Bulianum Buzygem, Tu locabo pos serendos nomini. Nam munus hoc et iuum.

Quo loco Eliam inerum consulito ILVossium ad Iustin. L. 2. C. s. In fine ita re. snge, Apis Mnevis quorum alterum Memphitae colunt alterum Veropolitae Mnevim. Atque haec non est conjectura, sed ipsa veritas. Vide Strabonem L. 17. Diodorum Siculum L. I. Biblioth Histor. Aelianum L. II de Nat. Animal. C. II. Pluta chum lib. de Iside Osirides: Vossium L. 1. de Idololatr. C. 27.&29. Seldenum de iis Syris Syntagm. I. Sed meliopolitae dicendi sunt illi, quos Probus perperam Hieropolito

Vocat. Haec ego commentans, non sine aliqua diligentia, ipse gratulabar mihi de loco

satis dextre emaculato. Nunc video me inanem operam sumsisse , ac frustra laborasset horum enim partem bonam jam olim occupavit Jacobus Nicolaus L. I. Epiphyli C. 11sero mihi inspectus. Et tamen me nihil debere, facile comperiet, qui voluerit conferre. Sed in quoque est cur gaudeam, virum praeclarum mea ante me dixisse. 29. PRIMus ARATRA Osirin, hoc est Bac. chum, primum inhibuisses, ne homines se mutuo devorarent is frugum culturam solerter excogitasse , oppida condidisse, arma fabricasse contra feras , omnis agriculturae rationem invenisse , vite sata primum vino usum fuit Te vinique collectionem ac cond;-turam alios edocuisse, Marone ac Triptolemo itinerum longinquorum comitibus , tradiderunt Aegyptiorum sacerdotes, referente Diodoro Siculo Biblioth Histor L. I. qui

er quasi quidam commentarius esse potest in hunc praeclarum locum nostri poetae. Laudat hos quatuor versiculos vetus Scholiastes Iuvenalis ad Sat. 8. v. 28.

Mum nam antea homines terram manibus movebant Cereri vero hujus inventi gloriam dederunt alii poetae Maro L. 1. Geor.

I 7. Prima Ceres ferro mortalis vertere terram

Insiluit cum jamglandes atque arbuta sacrae Deficerent silvae Cinvictum Dodona negaret. Ovidius L. f. Metam 9 34 I. Prima Ceres unco glebam dimovit aratro Prima dedit fruges, alimentaque mitia terris: Prima dedit leges Cereris Mus omnia mu

nus.

183쪽

ALn Ii I BULLI Primus inexpertae commisit semina terrae. Pomaque non notis legit ab arboribus. Hic docuit teneram palis adjungere vitem: Hic viridem dura caedere falce comam.

3 Illi

ML 3. Amor Eleg I II. Prima Ceres docuit turgescere semen in agris Falce coloratas subsecuitque comas. Prima iugo tauros supponere colla coegit Et veterem curvo dente revellit humum. L. 4. Fastor. p. 4OI. Prima Ceres homini ad meliora alismnia vocato Muta υit glandes utiliore cibo.

Illa jugo tauros collum praebere coegit: Tum primum soles eruta vidit humus. Ceres autem eadem fuit quae sis, Osiridis soror .conjux Atque aratrum ut primus Aegyptiis Osiris monstravita ita in Graecia atque Asia Triptolemus , a Cerere edoctus. Iustinus L. Σ. C. s. Per ordinem deinde successionis regnum ad Erechtheum descendi , sub quo frumenii satio apud Elas in a Triptolemo reperta

es, in cujus muneris honorem nodisse initiorum sacratae Ceres apud Ovidium L. . Fastor. Is quidem mortalis erit sed primus arabit, Et seret culta praemia tollet humo. In Latio docuit Saturnus Macrobius L. I. Saturn C. . Hic igitur Ianus, cum Saturnum

claspe perveettim excepisset hospitio ab eo

edoctus peritiam ruris, ferum illum N rudem ante fruges cognitas victum in melim redegisset, regni eum societate muneraυit. c. Hispanos suos res Habide primus erudivit Iustinus L. 44. . . Qui ut regnum accepit , tantae magnitudinis fuit, ut non frustra Deorum ma-jegate tot periculis erepti videretur quippe barbarum populum Ieribvi unxit boves primm aratro domari, frumentaque sulco quaerere docuit; ex agresti cibo mitiora esci, odio eorum quae ipse passus fuerat , homines coegit. Hanc tam utilem humanae vitae artem Americae populi penitus ignorabant quod sane mirum videri queat in longa illa serie tot saeculorum. Verbum sollicitandi non intellexit Mart. Antonius Detrius, Senecam exponens Med. 9. 274, ubi Creon ad Medeam: Egredere, purga regna letales simul Tecum aufer herbas libera cive metu. Alia sedens ellure sollicita Deos.

Malu inquit carminibi e sceleribus Dei estoreolesta. Haec propria verbi significatio Idque ut evincat, hunc ipsum Albi nostri versiculum

profert quo nihil erat alienius Sollicita apud tragicum ponitur pro eo quod est trahe, aut evoca. nam sollicitare proprie est, loco suo permovere Paullus ex Festo Solisitare est solo citare, id es, ex suo loco moυere Solum autem quin signi cet locum, quis dubitet ' cum exsules quoque dicantur solo patriaesuae pulsi Lucretius L. s. l. 63. Nec fas ese, Delim quod sit ratione vetusta Gentibis humandis fundatum perpetuo aevo, Sollicitare suu ullum de sed bm umquam. Chremes ille apud Terentium Heautont Ach. 3. Sc. I. l. 2. Reliυ dolia omnia, omnes serias. Omnes sollicitos habui. Vide istic notam o Calpurnii quem Calpurnium perperam pro Donato habuit itanius Ind. Lucr in Sollicitare; itemque Claudius Dausiquius, in eodem verbo, parte Orthographiae altera, p. 93. Mille qui nuper Basilii Fabri Thesaurum nobis recoctum dedit. Sed pergamus Maro L. 2. Geor. l. AI 8. Iam inctae vites Gam falcem arbusta re

ponunt :Iam canit extremos estoetus vinitor antes. Sollicitanda tamen tellus , pulυisque moven

Et jam maturis metuen im Iupiter uv. s. Ovidius L. . Fastor M. 396. Mesis erant primas virides mortalibus herbae, Qua delim nulli sollicitante dabat. ML 3. Amor Eleg. I. 9. O. Per me decepto didicit custode Corinna

Limini adsericili sollicitare fidem.

L. I. Eleg. 7. 9. q. Si formosa fuit talem Schoeneida dicunt Maenalia arcu sollicitasse feras. Etiam de aquis dicitur Virgilius L. 2. Geor.

p. OR. Sollicitant alii remis freta caeca, ruuntauedi ferrum.

Claudianus praefat. In L. I. de raptu Proserp. Inuenta secuit qui primm nave profundum , Ei rudibus remis sollicitavit aqum. 34 DURA FALCE malebat vir doctus, cumva falce sed nihil est opus dura dicitur Propter

184쪽

Expressa incultis uva dedit pedibus. ille liquor docuit voces insectere canthi Movit Mad certos nescia me nibra modos. Is 3

censens aetates, L. I. Metam p. I 27.

de duro es tillima ferro. 37 VOCE INFLECTERE CANTU Proprie loquitur flectitur enim vox in cantu, quum alios cdit sonos, .sensim mutat, atque aliter modulatur. Lucretius L. F. p. I.3O8. Et vigilantibus hinc aderant solatia somni, Ducere multimodis voces C flectere cotus. Cicero L. . de Orat C. et s. Quanto molliores sunt is delicatiores in cantu flexiones, falsae voculae , quam certae , severae iratore C. 18. M autem in dicendo etiam Midam cantus obscurio , non hic e Ph gia e Caria rhetorum epilogus sed ille, quem significat Demosthenes, G Aeschines, cum adter alteri objicit vocis flexiones. Noster L. 2. Eleg. q. Nunc te vocales inpellere pollice chordas, Nunc precor ad laudes flectere verba meas. Hoc in tibicinio animam et tere vocavit Plautus Mercat Aet. I. Sc. et M. II. Persici animam nequeo vertere nimis nihili tibicen siem. Vide Salmasium Exerc. p. I 2I.

BRA MODOsJ Modi hic sunt, fistulae vel tibiae modulationes variae, ad quas flectuntur saltantium artus Cicero L. I de Orat. C. 42. Omnia fere, quae sunt conclusa nunc artiuem, dispersia, dissipata quondam fuerunt ut in musicis , numeri eta voces , 2 modi in geometria, lineamenta, formae , intervalla, magnitudines : c. L. 2. de Legib. C. s. illa quidem, quae solebant quondam compleri severy rate jucunda , Livianis G Naevianis modis; nunc ut eadem exsultent, cervices oculosque pariter cum modorum flexionibin torqueant L. a. de Divinat C. 3. Numquid ergo in iis rebus est, quod provisione, aut permotione mentis magis, quam . natura ipsa sentiamus ' aut nescio

qui ille diυinus, si oculis captus sit, ut Tiresias fuit, possit, quae alba sint, quae nigra, dicere alit, si surdin sit , varietates vocu=n, aut modos noscere Horatius Art. Poet. . 2O8. Fosquam coepit agros extendere victor

urbem

Latio amplecti murus, vinoque diurno Placari Genius sis inpune diebus; Accessit numerisque modisque licenita major. Apuleius Florid. . . Tibicen quidam fuit

Antigenidcti, omnis voculae melleus modulator, c idem omnimodis peritus modificator. Sic in Didascaliis Fabularum Terentianarum videmus, Modos fecit Flaccus Claudii: dc Modulavit Flaccus Clauci. Ad modo itaque numerose ac modulate movebantur illi, qui choros agebant , aut etiam qui soli saltabant. Nam moveri & motus verba sunt propria rei saltatoriae Lucretius L. q. p. 72. Quod superest, non es mirum simulacra mo

veri,

Brachiaque in numerum jactare cetera

membra.

Nam sit , ut in somnis facere hoc videatur

imago.

tum paullo post, T. 792. Staid porro , in numerum procedere quom mCernimus in omnis, es mollia membra mo

vere '

Mollia mobiliter quum alternis brachia mit

tunt,

Et repetunt oculis gestum pede convenienti Scilicet arie madent simulacra, do I vagantur, Nocturno facere ut possint in tempore ludos D. L. s. o. qOI. Tum caput atque humeros plexis redimire coronis Floribus, 2 foliis lascivia laeta monebat:

Atque extra numerum procedere membra 3- ventes

Duriter C duro terram pede pellere matrem. Horatius Art. Poet. s. 232.

Ut festis matrona moυeri jussa diebus, Intererit Satγris paullum pudibunda protervis. L. a. Epist. a. s. as. Ludentis peciem dabit torquebitur ut qui Nunc Sat rum, nunc agresem C clopa mo-

tetur.

185쪽

Bacchus Magricolae magno consecta labore Pectora trillitiae dissoli lenda dedit.

neque ante

Falcem maturis quisquam supponat aristis.

Quam Cereri torta redimittis tempora quercu De motus incomposiatos C carmina Dat. Horatius L. 3. Od. 6. 2I. Motus doceri gaudet Ionicos Matura virgo.

Valerius Maximus L. 1. . . ubi ludorum Originem docet Verum, ut est mos hominum parυula initia pertinaci sudio prosequendi , venerabilibus erga Deos erbis uventus, rudi atque incomposito motu corporum ocabunda gesus adjecit Arnobius L. r. adversus gentes: Can-1ionibus ut praeirent obscaenis numerositer, scabellorum concrepationibus sonoris , quibus animarum alia lascisiens multitudo incompositos corporum solveretur in motus , saltitaret eantaret, orbes saltatorio verteret, c. 39. MAGNO CONFECTA LABORE Latinis labor proprie dicitur opus rusticum. Virgilius

L. I. Geor. p. II 8.

haec cum sint hominumque boumque labores Versando terram experti. Ibidem s. 32s. ruit arduus aether, Et pluυia ingenti sata laeta boumque labores Diluit. L. 2.9.6OI. . redit agricolis labor actus in orbem

Atque in se sua per vestigia volvitur annus. deinde'Q IAAgricola incurυ terram dimoυit aratro. Hin anni labor hinc patriam parvosque nepotes Sustinet hine armenta boum , meritosque

Horatius L. 3. Od. 24. de Scythis, Getis, Nec cultura placet longior annua: Defunctumque laboribus Aequali recreat sorte vicarius.

Confici autem labore est , frangi labores, ac contundi quod tam ad animum , quam ad corpus, refertur. Hoc Lucrctius est usus L.

mulio sopor ille gravissimus exsat, Quem satur, aut a sus capias quia plurimatum se Corpora conturbant magno contusa labore. Illo Tullius orat pro Archia C. II. Certe, si nihil animus praesentiret in posterum , si , quibus regionibus vitae spatium circumscriptum es, eisdem omnes cogitationes terminaret suas nec tantis se laboribus frangeret , neque tot curis tigil isque angeretur. h. e. conficere. tur. Nam saepe confici ponitur pro eo quod est premi , gravari , debilitari , tabescere. Catullus Carm. 62. Eis me assiduo confestium cura dolore Sevocat a doctis, Hortale, virginibus. Cicero . . ad Attic Epist. 8. Itaque, cum meus me moeror quotidianus lacerat , ct con Fcit, tum vero haec addita cura i mihi iatam reliquam facit Plinius Caecilius L. . Epist. 16. Confecerunt me infirmi es meorum,

mortes etiam , ς' quidem juvenum. ---

Sed quamquam his solatiis adquiescam, debilito frangor eadem illa humanitate , quae me u hoc ipsum permitterem, induxit. Vides, quam nihil sit necesse cum Gebhardo conferta reponereri vel , quod Nic. Heinsius malebat, confricta.

chilles Statius risiit legebat ut simile sit illi Virgiliano, olbite corda metu. Quod vero addit, ex sermonibus aliorum , fuisse in vetusto libro Angeli Colotii laetitia ; a res multis fraudi fuit, magna conspiratione laetitiae hic refingentibus. Video ego in excerptis Heliasi Italicis librum Colotianum tristitia habuisse. In tribus nostris , ac binis Wittianis, tristitiae expressissime exstat nec debet muturi. Est enim genitivus Graeco more positus, rectusque per ellipsin a participio dissoluenda. Sic legum sollere apud Ciceronem legitur orat pro Sextio . . Hanc taetram immanemque belluam, vinctam auspiciis, alligatam mor majorum, confrid iam legum sacratarum catenis, solvit subito legum comsul Sic Horatius operum solvi dixit L. 3. Od.

dum potes, aridum Compone lignum: cras Genium mero

Curabis evr porco bime cum famulis operum solutis.

186쪽

L I G. VIII. Bacchusin adflictis requiem mortalibus adsert, Crura licet dura cuspide inulta sonent. Non tibi sunt tristes curae, nec vultus Osri: Sed chorus, cantus bra levis aptus Ampr.

Is s

Hujus constructionis exempla innumera collegit vir doctissimus Daniel Vechnerus in libris Hellenolexiae cui adde nostrum Vostium lib. de Construct . C. 26.

42 CRURA LICE DURA COMPEDE PULSA

so ΝΕΝΤ in libris ferme omnibus dura cuspide scriptum est. Atque ita Salmasius quoque invenit ni si quod cuspite scribit; cuspitem, sive cuspum , docuit lignum fuisse , annuli instar, quo pedes servorum vel damnatorum vinciebantur, Not in Tertulliani librum de Pallio, C. s. Sed duo diversissima istie Tibulli loca in unum confudit, memoriae errore, studio scribendi praefestinante. In voce pulsa multiplex est varietas. Scaliger probabat multa id quod nos in aliis libris vidi mus sed profecto legendum est inulta: nam vocula in concreverat in literam , facili crebro prolapsu. Quod factum fuit in Ara. teis est Avieni p. I. in Cassiepeia

Sed uec inulta tamen , cum caelum lumine toto Luna replet, tetram ut superet fax aurea no-

occurret genetrix oculis quaerentibin.

Ita Nicolaus Heliasius est tuit ex ditione principe: nam deinde ediderunt Sed nec multa tamen atque etiam, si Musis placet, terram noctem inultus hic dicitur , qui vindicem non habet cujus injurias nemo ulcisci. tur. Horatius Epod. s. incis. An si quis atro dente me petiveris, inultus ut flebo puer r L. Σ. Od. I. . 26. Iuno, meorum quisquis amicior Afris, inulta cesserat inpotens

Tellure. Lusanus L. I. p. II.

Cumque superba foret abdito spolianda υ-paeis Ausoniis, umbraque erraret Crassus inulta, Bella geri placuit nullos habitura triumphos 'Maro L. 2. Aen. p. 67O. Reddite me Danais sinite insaurata revisam Praelia numquam omnes hodie moriemur inulti. Dixit, π, os inpressa toro , Moriemur multae 'Sed moriamur, ait.

Et sic crebro alii scriptores In primis Naso. Vides quam pulcre conveniant inulta crura hominibus miseris atque adflictis , quibus tamen quietem aliquam aegrimoniae adferre videatur haustus vini liberalior.

I. NON TIBI SUNT RisTE CURAE Risus atque amoenitatis amatorem fuisse Osirin traditum est musicis choreisque mirifice gavisum. Ideo musicorum fgmen circumducebat, in quo agmine facile excellebant novem puellae, canendi peritia dc rerum multarum praestante doctrina conspicuaeri quas Musas Gracci vocaverunt. Harum praeses

Apollo, Osiridis frater, qui laurum invenis edicitur, nominatus est Musagetes, . . Musarum ductor. Erant Satyri, gens hirsuta, ad tripudiais carminum decantationem, omnemque hilaritatem ac lusum unice facti. Hos ille in Aethiopia sibi traditos, in partem militiae adsciverat , perpetuae festivitaris artifices. Ita ex Aegypto per Arabiam, secus mare rubrum ad Indos usque perrexit,

hederam passim serens quam Aegyptii lim gua sua Osiridis plantam dici perhibebant.

auctor Diodorus L. I. 3. NEC LUCTus in fortiae libro eo vultus legebatur, probante Statio ut tulimponatur pro fronte adducta ac torva Sane juvare valide videtur Tullius L. I . Ad Attic. Epist. o. Epicuri mentionem facis audes dicere , - πολHευεο Θαι non te Bruti nostribulticulus ab is oratione deterret Et M. Coelius L. 8 ad familiar Epist ri Posteaquam illum, ne cui satisfaceret quidem me dignum M. bere sensi, malui collegae ejus, homini alienissiam mihi, propter amicitiam tuam non aequissimo, me obligare, quam illius simiae ultum subire. Idem ibidem Epist. 4. Numquam tibi oculi doluissent, si in repulsi Domitii u tum υidisses adde, si libet, Ciceronem orata pro Cluent. C. O. Agrar a C. 34 de Harusp. respons. C. 8. pro Plancio C. I 8 pro Sextio C. o. in Vatin. C. 3. Philipp. 3. C. . atque ita crebro poetae nostri. Horatius L. 3. d.

1 Iulium

187쪽

ue sed varii sores. frons redimita corymbis, Fusa sed ad teneros lutea palla pedes:

Iustum tenacem propositi virum Non ciυium ardor prava jubentium ,.Non ultus instantis diranni Mente quatit solida.&, prorsus ad Coelii animum, L. I. Sat. 6.

Deinde eo dormitum; non sollisitus, mihi quis i

Surgendum sit mane, obeundus Marsa, qui se

Vultum ferre negat Nobiorum posse minoris. apud eumdem Davus L. 2. Sat. 7. aufer Me vultu terrere manum stomachumque te

netos

Dum, quae Crispini docuit me anitor, edo. iterum optimus ille morum ingeniorum formator L. I. Epist. 9. p. l .

Qui , si quis vultu orvo ferus , e pede

nudo,

Exiguaeque togae simulet textore Catonem Virtutemne repraesente moresque Catonis ' Damasippus Stoicus L. a. Sat 3 p. 9. O ratium increpanS: Atqui vultus erat multa e praeclara mi

nantis,

Si acuum tepido cepisset villula tecto. puer ille infelix, a mulieribus sagis inedia enecandus, pod. s. p. q. At o Deorum quidquid in coelo regit

Terras, humanum genus,

ῆfid iste fert tumultus quid omnium

Vultus in unum me truces'

Aurelius meus L. 2. Eleg 18.2.6s. Cernere uti possis vultum Godis υari, Captus , inmunda saepe latere casa, Quam care semel in toto nox vertitur annis Naso Epist. Helen p. II. Si non est ficto ultus mihi risis in res Nec sedeo duris torva superciliis; Fama tamen clara est, C adhuc sine crimine

Ei laudem de me nullus adulae habet. Seneca, de Plutone Herc. fur. p. 72I. Haec porta re ni campm hanc circa jacet, In quo superbo digerit vultu sedens Anima recentes dira majestas Deo, Frons torvari fratrum quae tamen speciem gerat

Gentisque tantae vultus es illi Iovis,aed fulminantis. Hinc ultum ducere, es adfringere, vel trahere, pro eo quod est frontem in rugas cogere, alii dixerunt Martialis L. I. Epigr. I. Qui ducis ultus, o non legis sa libenter; omnibus inlidoas, livide, nemo tibi. Quintilianus L. II. C. 3. Vitiosa sunt illa, intueri lacunaria perfricare faciem, O quasi improbam facere e tendere confidentia vultum, aut, quo sit magis torvus , superciliis ad ringere. Naso L. . Pontic Epist. I. M. s. Siυ trahis vultus; equidem peccasse fatebor. Delicti tamen es caussa probanda mei. Et ultuosi dicuntur , qui sunt ore tristi ac tetrico severo Cicero Orat. C. 8. Vultus vero, qui secundum vocem plurimum potes, quantam adfert tum dignitatem , tum venustatem in quo cum esseceris , ne quid ineptum, aut ultuosum sit , tum oculorum si quaedam magna moderatio. Quintilianus L. II. . . Non immerito reprehenditur pronuntiatio vultuosa gesticulationibus musa , vocis mutationibus resultans Apule jus L. 3. Metam. Tandem Fotis mea, dominae suae cubitu procurato sui longe di, imilis adυenit. Non ex laeta facie , nec sermone dicaculo , sed ultuosam frontem rugis in Iurgentib- μυerabat. Pru

Quod vultuosus, quod supinus, quod rigens ,

Tormenta leti conminaris asperi. Si me moυere rebus ullis niteris, Ratione mecum, non furore, dimica.

Non inlibenter sequor fortiani codicis scripturam . nam certe quidem de luctu, quem vulgata lectio ab Osiride longe abes le ait, aperte falsum est.

4s. SED VARII FLOREs, E FRONS REDI

MITA CORYMBIs Expressit Tragicus Latinus Oedip. 9. O3. Espusam redimire comam nutante cor mbo Lucidum coeli decus, huc ades votis, Mollia saeis armatus brachia thγrsiis.

ωpost paullo:

Te decet vernis comam foribus cingi Te caput Ioria cohibere mura; deraυ mollem baccifera Riligare frontem.

Hinc Bacchus, sive Osiris, coombis Naso ni dicitur L. I. Fastor '. 35 l. Fessi

188쪽

Festa ordimbiferi celebrabas Graecia Bacchi, Tertia quae solito tempore bruma refert. Bacchi ανΘ M, sive Floridi, ara apud Phlyenses celebris olim fuit, tradente in Atticis Pausania. Quo Catullus videtur adlusisse,

At pater ex alia forens volitabat Iacchus Cum thγas Sat rorum, cy Nysigenis Silenis.

q.6 FUSA SED AD TENEROS LUTE PALLA

DEDEs Versus dulcissimus, .naturali suavitate delicatissimus Pallam Baccho alii etiam poetae dederunt; non tamen ut intra vulgarem pallae significaturi coercerent, sed sua quadam peculiari libertate uterentur. Papinius L. I. Achiil. 9 262. Si decet aurata Bacchum estigia palla

Verrere.

Aurelius meus L. 3. Eleg. s. p. 32. Candida laxatis onerato colla corγmbis Cinget Bassarica Lγdia mitra comas. Laevis odorato cervix manabit olivo Et feries nudos se mente pedes. Vestis haec fluens .fusa Bassaris vel Bassara, ut alii volunt, dicebatur , a Bassara , loco Lydiae , ubi fieri solebat , ut Acro notavit ad Horat. L. I. Od. 8. quamquam veteres in Persium Glossae, quae vulgo dantur Annaeo Cornuto, Thraciam faciunt, ad Sat. I.Q. os . Auro excultam, ut Papinius, sic etiam Se . nec prodidit Herc. fur. p. 7s. Non erubescit Bacchus spusos tenervasisse crines, nec manu molli levem Vibrasse thγrsum, cum parum forti gradu Auro decorum frina barbarico trahit. quiis pallam hanc admodum spatiosam facit Oedip. 9. 2 s. Inde tam molles placuere cultus, Et simus laxi fluidumque 'γrma. Vidit aurato residere curru, Veste cum longa tegeres leones Omnis Eoae plaga vasta terrae , Qui bibit Gangem, niveumque quisquis

Frangit Araxen.

Itaque non disticulter Hypsipyle patrem

Thoanta sub veste tam diffusa occultavit, in illa laniena Lemniaca, apud Valerium Flaccum nobilissimum poeiam, L. a. s. 2 8. iacita pavidum iunc se e locaυit Sub pedibus dextraque Dei: latet illi receptus V si sacra.

quem locum de tigrium pellibus , quibus

amiciebantur Bacchi sacerdotes , perperam exponit Lampertus tardus , more suo ex scribens Ludovici Carrionis Scholia, haudquaquam intellecta. Recte vero noster pallam Osiridi luteam dedit ille enim color gratissimus Diis non tristibus. Tragicus Romanus Oedip. x. I 8.

Squalis iratam metuens novercam Crevera falsos imitatus artus ,

Crine flaventi simulata virgo,

Luteam esem retinente zona.

idem de Hercule apud Omphalem virum dissimulante, M. 3I9Passu aptari digitis emaragdos Et dari legem rudibus capillis,

Cru a distincto religabit auro , Luteo plantas cohibente socco. dulcissimus Catullus Carm. 8. Hymenaeum iadfatus, Bacchi filium, IO.

Cinge tempora foribus

Suaveolentis amaraci: Flammeum cape laetus huc Buc veni, niveo gerens

Lureum pede soccum. Naso L. Io Metam initio: Inde per immensum croceo velatus amictu era digreditur Ciconumque 'menam ad

oras

Tendit.

qui de pallam ejus luteam commemorat Epist. Cydippe M. I 62. Saepe coronatis stillant unguenta capillis, Et trahitur multo splendida palla croco. deinde duobus distichis interpositis: Et pudet in tris laetum conpurgere turba: aeuique erat in palla , transit in ora ru

Et quia hic color faustitatis est ac laetitIae

index, ideo nuptiis sacrum fecerunt Plinius L. 2I. C. 8. Lutet ideo honorem antiquiss-mum, in nuptialibus fameis totum feminis concessum fortas ideo non numerari inter principales, hoc es, communes maribus ac feminis, quoniam societas principatum dedit. 47. TYRIAE EsTEs purpureae Pentheus apud Ovidium L. 3. Metam. p. st 3. At nunc a puero Thebae capientur inermi: Quem neque bella juvant, nec tela, nec usus

equorum;

189쪽

Illius e nitido stillent unguenta capillo; Et capite & collo mollia serta gerat. Sic

s/d ma lus myrrha crinis, mollesque coronae, Purpuraque e pictis intextum estibus aurum. 48. Du Is 1 BIA ΑΝΥ, Ea semper in sacris Osiridis Bacchici quamquam noti semper eodem sono. Catullus Carm. I. Q.

Plangebant alii proceris tympana palmis, Aut ieret tenuis tinnitus aere ciebant, Multis raucisonos efflabant cornua bombos: Barbaraque horribili stridebat tibia cantu. doctissimus poeta barbaram vocavit, eo quod a Phrygibus fuerit inventa' ut ostendit P. Victorius L. o. ar Lect C. Io. illo Iuculentius Laevinus Torrentius ad Horat L. . Od. s. Maro L. II. Aen. s. 737. At non in Venerem segnes nocturnaque bella Aut ubi cursa Boros indixit ibi Bacchi Exspeetare dapes cir plenae pocula mensae. Ovidius L. 3. Metam p. 33. Quis furor , anguigenae , proles Mavortia vestras

Attonuit mentes Penthem ait Aerane tantum

Aere repulsa valent adunco tibia cornu pEt magicae fraudes ut, quos non belliger ensis, Non tuba terruerint, non frictis agmina telis: Femineae voces eta mota insania mo, obseaenique greges, e cinania γmpana in

cant '

L. . p. 39 I. ubi Bacchus Alcithoen ejusque sorores sacra sua profanantes , transformat in verspertiliones: Ilampana cum subito non apparentia raucis obstrepuere sonis C adunco tibia cornu, Tinnulaque aera sonant redolent γrrhaeque,

crocique.

Valerius Flaccus L. 6. . I 34. Non ego sanguineis gestantem tympana bestis Th*rsageten cinctumque vagis post terga silebo FellibM, V nexas viridantem floribm hastas. Fama , ducem Iovis cir Cadmi de sanguine

Bacchum

Hac quoque turiseros felicia regna Sabaeos,m Araba fudisse manu mox rumperet Hebri

ctoo

Illis omnis adhuc telorum tenor, er sacer aeris Pulso G Eoae memoratrix tibia pugnae.

8 E LEVI OCCULTIS CONSCIA CISTA SA.

cos Catullus Carm. I. s. 2s9. Pars obscura catis celebrabant orgia cistis,

Orgia qua frustra cupiunt audire profani. Origo , opinor, fuit ab illacista, in qua Typhon Osirim conclusit, ac strangulavit quam rem luculenter exponit Plutarchus in libro de Isides Osiride. io leυis non sollicito quum libri nihil mutent alioqui mallem brevis h. e. exigua. Erant enim hae cistae canistra non magna, quae capite gestabantur. 49. CENTUM LUDos Rec te Achilles vidit ludis legi debere decepit librarios voculaque traiecta nam cum choreis erat ungenda. sed hoc non est novum nostro poetae.

si ILLIUS E NITIDO STILLENT UNGUEN

TA CAPILLO Amomum intelligi , gratissimum coelestibus unguentum. Illo libenter utebantur Dii praesides amoenitatum, Genius, Hymen , Venus , Cupidines de Genio hic habemus de Hymenaeo Ovidius testatur Epist. Cydippae M. I 66. Saepe coronatis sillant unguenta capillis, Et trahitur multo splendida palla croco. Cum tetigit limen, lacrimas mortisque timo

Cernit, Gria cultu multa remota suo.

Projicit ipse sua de ludita fronte coronas , Spissaque de nitidis tergit amoma comis. Venus, de Violantilla Aruntii Stellae, apud

Papinium L. I. Silv. 2. . III. tellure cadentem Excepi fovique sinu nec colla genasque Comere, nec pingui crinem deducere amomo Cessavit mea, nate, mauus.

idem eruditissimus poeta de Cupidinibus L. 3. Silv. I 3I. Illa agittiferi circumvolitasis Amores

Funera, maternoque rogos unxistis amomo.

Carmine proxime sequenti, quo coma Earini dedicatur, p. 82. patrias nunc vertex solus ad aras Naυiget. Hunc multo Paphie saturabat amomo, Hunc nova tergemina pectebat Gratia dextra. Amomi autem fritticem Venus, ne aliunde

190쪽

quaerendum haberet, in viridario suo Cyprio diligente cura educabat Claudianus Epithal. Honori iis Mariae p. z.

In medio glebis redolentibora area diυes Praebet odoratas messes hic mitis amomi, Hic casiae matura seges Panchaia turgent Cinnama nec sicca fronde cunt vimina coso,

Tardaque sudanii prorepunt balsama ligno. Hinc unguentum conficiebant Cupidines, si quid credis Aurelio meo L. 2. Eleg. 2.9 17. Aspabunt ibi non Arabum de gramine odores, Sed quos ipse suis fecit Amor manibus. cui accedit suavissimus Catullus Carm. 3.

Sed contra accipies meros amores:

Seu quid Davisu, elegantiusve est.2 Pam unguentum dabo, quod meae puellae Donarunt Veneres Cupidinesque: Luod tu quum olfaciei, Deos rogabis, Totum ut te faciant, Fabulle, nastum. Atque hoc est illud unguentum, quo Venu Sdelibuta visit ad amabilem Gratiarum chorum; inuo Penelopen perunxit Minerva, apud Homerum L. . Odyss. l. 19 I. Denique ipse Phoenix, avis unica, non visi amo mo aure nutritur. Id quod Pythagorae Samio adcredas oportet, interprete Nasone L. xs Metam. . 392. Una est, quae reparet, sieque ipsa reseminet ales. Dii Phoenica ocant non fruge , neque herbis. Sed turis lacrimis, succo ibit amomi.

2. E CAPITE E COLLO MOLLIA SERTA

ε ERAT Ex antiquissimo Graeciae more Ho ratius L. a. at 3 1 2s 3. quaero, faciasne, quod olim Mutatus Polemo ponas insignia morbi, sciolas, cubital, focalia potus ut ille Dicim ex collo furtim carpsisse coronas, Fosquam es inpransi correptus voce magistri. Cicero Accus. s. in Verr C. m. ipse au:em coronam habebat unam in capit , alteram in collo, reticulumque ad nares sibi admoυebat renuissimo lino, minutis maculis plenum rosae. Has cervicum coronas hvothymiadas vocabant. Vide Athenaeum L. Is C. s. Nic. Leonicum L. I. Var Hist. C. o. Steph. Nigrum in Musonio p. 32. Sedis antiquo Latio mos fuit, coro nas in collo gestare, ut in capite Lucretius L. f. s. δῖ v. Tι joca, tum sermo , tum dulces esse cachinni Consiuerant agrestis enim tum Musa ligebat. Tum caput atque humerosilexis redimire coronis,

Floribus, 2 foliis lascivia laeta monebat. Ovidius L. et Fastor. p. 739. de juvene Tarquinio, mollatino: Ecce nurum regis fustis per colla coronis Inveniunt posito pervigilare mero. Priapus cum corona in collo conspicitur apud Jo Jac Boissardum T. 6. Anti p. 36.

RAM Nic. Heinsius scribebat, tibi dum turis honores Libem, e Mopsopio dulcia mella faυo. Videbis ejus rationes in Adversariorum X-cerptis. Ego vero non possum adduci , ut

quidquam inmutem anisi quod Libaque ut est in scriptis quibusdam malim, quam Libae , in quo rythmus est duriusculus Verbum ferendi propriuna est in sacrificiis, etiam apud nostrum, infra Eleg. II p. 23. Atque aliquis voti compos liba ipse ferebat. Viruilius L. . Aen. p. 6 O. Iunoni fer rite preces, iramque minasque Supplicibus, stupera votis. hic Servius sic Fer preces, quemadmodum sacra ferri dicimus. a sane L. 3. dixit magnus magister, ' I9. Sacra Dionaeae matri Ditisque ferebam Auspicibus coeptorum operum. Naso L. 1. Pontic Epist. s. p. 28. Si pacem nullam pontus mihi praeset eunti,

Irrita Neptuno cur ego Iura seram

Pedo Albinovanus Consol ad Liviam Augustam p. 32. Iam veniet ijam me gratantem turba videbit: Iam mihi pro Druso dona serenda meo. mox '. I 88. Diique latent templis neque iniqua ad funera vultus

Praebent nec poscunt tura ferenda rogo. Sed fatis exemplorum in re clara Deinde,

si Heliasium sequimur , jam sua Osiridi liba

perierunt, pars sacri non contemnenda. o. noratur autem Osiri , sive Bacchus , ture ,

libo, .melle quae ipse primus mortalibus monstrasse perhibetur Pulcerrime Ovidius L. 3. Fastor. 9. 727.

Ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,

Liber, o in gelidis herba reperta focis.

SEARCH

MENU NAVIGATION