Albii Tibulli equitis rom. quae exstant : ad fidem veterum membranarum sedulo castigata : accedunt notae, cum variar. lectionum libello, & terni indices : quorum primus omnes voces Tibullianas complectitur

발행: 1708년

분량: 590페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

x o ALBII IBuLLI Nec saevo sis casta metu sed mente fideli Mutuus absenti te mihi servet amor.

Nam quae fida fuit nulli, post victa senecta

Ducit inops tremula stamina torta manu:8 Firmaque conductis adnectit licia telis, Tractaque de niveo vellere ducta putat.

2uid mihi obiscum, caedis scelerumque minis e pDebita sacrilegae incla subit manus. Quae legi vel sola abunde ostendit quam longo intervallo Augusti aetas post se relinquat Saeculum Ludovici Magni , etiam in xebus argumenti ludicri atque exilis ut merito pudere sui deceat illos , quibus suave

fuit cum tanto fastu ineptire. 81. NE SAEVO Is AsT METu Nostri omnes Nec quod placet. Ipsam sententiam expressit meus Aurelius L. 2. Eleg. s. p. 29.

Luos igitur tibi custodes, quae limina ponam, Quae numquam supra pes inimicus eat 'Nam nihil inυitae trisis custodia prodes. Quam peccare pudet, γnthia, tuta sat s. Argute, ut solet, Naso L. 3. Amor Eleg. . Si qua metu demto casa es ea denique casas; suae, quia non liceat, non facio illa fa

cit.

Doti 1 hic servo metu restituebat, Praecid. C. 3. quod non probo. Non quo pravum putem, aut ineptum sed quod ab his argutae dictionis deliciis longe longeque absit simplicitas Albiana.

83. AT QUAE FIDA FUI NuLL1 Non satis video, quam apte cohaereat haec transitio. Melius videtur , Nam quae da quod noster tertius habebat,in nonnulli Statiani.

TA MANυ Miserabile supplicium scortorum, quae lana facienda vix vitam sibi quaerunt in aetate mala. Talis erat Chloris illa Horati L. 3. Od. I s. 9. 3. Te lanae prope nobilem Tonsae Luceriam, non citharae decent, Nec flos purpureus rosae, Nec poti vetula faece tenus cadi. Vide sis Plautum Mosteli Act. I. Sc. 3. y. 29. Eique adde , si operae est , veteris poetae

Galli Ioachim Bella j festivum carmen, hi illis suis aichaismis etiam nunc non. inju-

Hanc

cundum, cui est titulus a vieille courtisane, isto praecipue loco, Suant au mester, donici fauit que se vise, Ges de fler, ou laver laciessive, c.

CIA TEL 1s J Scaligero tela numero plurali

sunt instrumenta textoria. Perperam telae

hic sunt ipsum jugum, super quo stamen extenditur ut pulcre docuit Salmasius Not. in Julium Capitolinum p . Iasi quem tu videre debes. Nic. Heinsius consulis telis conjiciebat: quod non possum probare. In voce conductis inest significatio extremae egestatis quid enim miserius , quam nec telam quidem habere propriam , qua quaeratur frustillum panis atrio Terentius Phorm Act. a. c. . . s. Homo jam grandior, Pauper, cui opera vita erat, ruri fere Se continebat ibi agrum de nostro patre Colendum habebat. Virgilius L. Σ. Aen. q. FIT. Et juvenem exostum nequicquam bella Me

noeten

Arcadaci piscosiae cui circum flumina Lernae Ars fuerat, pauperque domus S nec nota po

tentum

Munera conductaque pater tellure serebat. sic in conducto habitabant tenuiores Martialis, de homine quodam Graeculo sub tegulis nidulante, L. D. Epigr. 83. A Sinuessanis conmυa Philostratus undis Conductum repetens noele jubente larem, Paene imitatus obit saeυis Elpenora satis, Praeceps per longos dum ruit usque gradus. Sunt igitur conductae telae , opera aniculae diurna, exiguo nummulo conducta. Qualis illa apud poetam Aquinatem , Sat. 8. '. 43. Ut te conciperet, quae sanguine fulget Iuli, Non quae ventoso conducta sub aggere texit. Secundus noster hunc totum locum egregia imitatione expresssit L. 2. Eleg. . Adscribam verba, ut discant adolescentes studiosi laudis poeticae, quid discrepet aemulatio liberalis a puerili bonorum carminum exscriptione,

172쪽

Commemorant merito tot mala ferre senem. Hanc

qua sibi valde placent Lucumones quidam de schola. Sera tibi eniet fastus vindicta protervi:

Aetatis tenerae crimina flebis anus. Cum tibi caelatum laxis, pulcerrima, rugis Luridus inficiet pallor anil caput. Conductamque trahens tremebundo pollice la

Involves fuso famina longa gravi.

Adspiciet lacrimas ridens Erγcina seniles, Et lebis excussa plaudet Amor pharetra. Et juvenes omnes, O me tua probra juvabunt. Lux precor , o fato sit prior illa meo En Tibullum ore Propertiano cantantem. Contendite, o pubes nostra, vestigia premite, quantum potest, civis vestri. 88. TO MALA FERRE ENEM Minus recte Baptista uarinus pronuntiat , apud Angelum Decembrium L. 3. de Polit Liter. Male dicitur femina senex, tametsi vir sacer Bernardus dixerit: quod nomen duntaxat maribus accommodandum non enim commune est ut juvenis , vel adolescens sed vetus femina dici potes quamquam anus brevius dicatur, a Graeco sumtum , quod mente vel intellectu deociat. Nam νους mens es, sime. Aliter Priscianus L. 3. p. cor edit. Put sch. hic senex, huic seni , hi senior quamυis hoc quoque vetusissimi commune accipientes, hici haec senex proserebant. Pomponius in epigra=nmate,

quod M. Varro in libris, qui sunt de lingua Latina, refer: TUA AMICA SENEX EST. Varronis quem innuit locum, is legitur lib. s. de L. L. his verbis : Caseu vetus esse significat Ennius, cum ait, Quam primum casci populi genuere Latini. Eo magis Manlius quod

ait,

secum casam duxisse non mirabile 'st,

uoniam canoras sinciebat nuptias. Item Uendi Pomponii epigrammation, quod in adolescentem fecεrat Cascam, Ridictitiem es, cum te Cascam tua dicit amica, Fili Petroni, sesquisenex puerum. Dic tu pusam illam sic fiet, mutua muli. Nam vere usius Iu tua amica senex. Accedit his dulcissimus Catullus Carm. 9. Venistine domum ad tuos penatis, Fratresque unanimos , senemque matrem 'Ita enim illic codices quidam Vaticani Apud cum dem poetam Carm. Io 6. En tibi domus ut potens, Ei beata viri tui, Quae seni tibi serviet. quomodo ex corrupta chirographorum scriptura commodissime restituit Achilles Statius quamquam caliger malebat, Duae ibi ne serviet. ut sene ponatur pro seni, more prisco Igitur non peccavit Tibullus , quum mulierculam

vocavit senem nec Seneca, secutus veteres,

Hippol. p. 139. Ne me fugit, quam durus e veri insolens

Ad redita flecti regius nolit tumor. Cluemcumque dederit exitum casus, feram. Fortem facit vicina libertas senem. Sunt verba anus nutricis Apulejus L. q. Metam. Duod eum renue quidem, est satis improvide conantem, senile illud facinus quamqua=u invalido , repentino tamen e inopinato ut is nutantem ac pendulum C in prospectu attonitum, praeceps inegit anicula est, quam facinus senile vocat. Nec rei gerunt inter recessetiores viri praeclari Michael Marullus L. 4. Epigr. . ad Alexandram calam , quam ille postea uxorem duxit:

Ergo tempus erit, quum tua nomina , . Duunn mores tremulae senes tabus referent.

Idem L. Hym . . qui est unonis: Et matris residens in gremio senis

Geronteia Punica Tractas, bima velut.

Georgius Anselmus L. 3. Epigr. o. adiis,

Te credulae senes, e otiosa Praesidem coli Deam

Cohors amantum, te colit voluptas.

L. Epigr. r. quod est epitaphium An.

tonii Bagani, poetae: Sed tamen e meritis propriis , honoribus

aucta

Vita, brevis quamvis, es tua facta senex. Mihi diligentius inquirenti vox senex vim adjectivi habere videtur, atque idem significare quod tetm dc ungi cum substantivis generis cujusvis Exemplis hoc fiet clarius. Cicero orat pro P. Sextio C. valet apud nos clarorum hominum e senex de republica

meritorum memoria, etiam mortuorum. Ita in

173쪽

Haec aliis maledicta cadant nos, Delia, amori S Exemplum cana stemus uterque coma.

VIII.

rus Invenit quamquam hodie aliter edunt. Lucretius L. 3. s. 6I3. Duod si inmortalis nostra foret mens, Non am se moriens dissolvi conquereretur. Sed magis ire foras , vestemque relinquere, ut

anguis, Gauderet praelonga senex aut cornua cervin.

Poeta vetus nostrum esse junt Albium in Lusibus liberis, Carm. 84 9. I 2. Abegimusque voce saepe, quum tibi

Smexve corvus, inpigerve graculus Sacrum feriret ore corneo caput. Naso L. 3. Art. Amat p. 78. Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas , Nec faciunt cerυos cornua jacta senes. Phaedrus L. f. Fab. O. Hic tum enator dolens Canem objurgabat. Cui latrans contra senex: Non te destituit animus, sed vires meae.

Papinius de Orpheo canente, L. . Theb. ubi βψensis siluerunt aequora tonsis, Mitior senibus γcnis pectine Phoebi,

Vox media de puppe venit. Juvenalis Sat. 6. . IKO. Obsersant ubi festa mero pede sabbata reges , Et Cetus indulget senibin clementia porcis. auctor Ciris P. O. Aeternum sophiae conjunctum carmine nomen Nostra tuum senibm loqueretur pagina saeclis. sic senex γoparo legitur in Epistolis Pontii Paullini Martiali vocula haec est frequentisssima. . s. Epigr. I 8. Gracilesque ligulae, cereique chartaeque Et acuta senibm sa cum amascenis. Ibidem Epigr. 38. Puella senibi dulcior mihi cγcnis. L. 3. Epigr. 8. Hic farta premitur angulo Ceres mur, Et multa fragrat te sta senibm autumnis. L. 9. Epigr. 43. Campis, dives Apollo, sic marinis , Sic semper senibus fruare γcnis.

L. Io. Epigr. 3 o. Naiat ad magistrum delicata muraena. Nomenculator mugilem citat notum:

Fi adesse jussi prodeunt senes mulli.

L. 3. Epigr. 23. Chia seni semilis Baccho, quem Setia misit Ipsa merum secum portat. ipsa salem.

L. 9. Epigr. 94. Addere quid cessas, puer , immortale Faler.

Quadrantem duplica de seniore cado. Plautus quoque senem diem adpellare videtur, qui dies in vesperam declinaret, Stich. Adt. s. Sc. . p. 8.Cadum modo hinc a me huc cum vino transfe

ram:

Postea accumbam quasi senex tabe cit dies.

9o. INFIDI QUOD SIT ACERBA , MONET

Multo rectior est scriptura veterum libro. rum , quam sit acerba. Ista altera languet, doctioribus parum Latina videri possit,

certe parum nitida. 9 I. HAEC ALII MALEDICTA CADANT Pro. fert Gebhardus ex Cometini membranis, Haec alii maledicta canant. Non emerim cassa nuce Verbum cadere habet notionem eventus certi, inuidem in utramque partem Caesar L. 3. Beli. Civ. C. 73. Si non omnia caderent secunda, fortunam esse indu stria subleυandam : quod esset acceptum detrimenti ejus uri potius, quam suae culpae debere tribus Cicero orat pro Quinti C. Is Haec in homines alienissim. , denique inimicissimos , viri boni faciunt hominum exsimationis . communis humanitatis causari ut, cum ipsi nihil a teri scientes incommodarint, nihil ipsis jure incommodi cadere possit Lucretius L. q. p. II 78.

Quem si jam admissum , venientem spenderit

aura

Una modo, causas abeundi quaerat honesas. Et meditata diu cadat alte sumta querela. Propertius L. I Eleg I 6 p. q. Nunc acer alterius felici nixa lacerto At mea nocturno verba cadunt Zephγro.

ibidem Eleg. 7. p. q. Ne mihi a pope solito visura carinam

ominat ingrato litore vota cadunt.

At boni eventus signiflaationem habet apud

nostrum L. 2. Eleg. a. p. 7. mota cadunt. iden ut trepidantibus auolet ali Flavaque conjugio vincula portet Amor ritem.

174쪽

itemque apud Tullium L. et de Orat. C. . Sed hoc tamen cecidit mihi peropportune, quod, transactis jam meis partibi ad Antonium au. diendum ensis. Atque ita frequente , in

utramque, ut dixi, partem. 92. AMORI EXEΜPLUM CANA SIMUS I.

TERQUE COMA Confer Ausonii epigramma I9. Uxor , vivamus quod tisimus. &c. Prosimus habent nonnulli codices semus quod placet, propter Vocem exemplum habet enim, nescio quid admirabiles, quod aliis ad spectandum proponatur, tamquam amoris rari invisitatum monumentum. Et sare scimus frequenter poni pro esse , cum aliqua vel exempli vel diuturnitatis significatione Propertius L. 3. Eleg. 8 p. 8. Inque meum semper sent tua regna caput. Eleg. 7. 2Ο.

2uidve Clytemnesrae propter quam tota --

cenis

Infamis stupro sat Pelopea domus

Eleg. I. p. 2I. Nam quantum ferro, tantum pietate potentes

Stamus.

Horatius L. I. Od. I 6 9 I9. Irae Thγesten exitio gravi Stravere is altis urbibus ultimae Stetere caussae, cur perirent Funditus, inprimeretque muris Hostile aratrum exercitus insolens. Art. Poeta M. mortalia facta peribunt: Nedum sermonum se honos, segratia vivax. Valerius Flaccus, de Medea, L. 7. p. 3 Sq. majora precatur Carmini, majores Hecaten inmittere vires Nunc sibi Mnec notis sabat contenta venenis.

U, C cecinere diem Parcae satalia nentes Stamina, non ulli dissoli lenda Deo,

Hunc

I HUNC CECINER DIEM Celebrat poeta diem natalem triumphum Messalae Corvini Aquitanicum qui triumphus est actus A. U. DCCXXVI. Imp. Caes. Divi F. August. VII. M. Agrippa L. F. li I. Cois anno Albia nae actatis sexto ac tricesimo Lapis antiquus sic habet:

Μ. VALERIVS. . . . N. ESSALA A DCCXXVI. CORVINUS PRO COS. EX GALLIA VII K. OCT

Vide sis Stephani Vinandi Pighii luculentissimo Annales is enotaphia Pisana minentissimi Norisi, Dissert. 2. C. s. g. 7.1 PARCA FATALI NEM TE STAMINA Iisdem verbis Ovidius L. f. Trist. Eleg. 3. ad Bacchum, st. s. Scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae Stamina bis genito bis cecinere tibi. Optime simul enim nere simul canere perhibebantur quam in rem exemplum est luculentum infelicis Meleagri . . Metam. Stipes erat quem, cum partus enixa aceret Thestias, in flammam triplices posuere sorores:

Staminaque impresso fatalia pollice nentes,

Tempora, dixerunt, eadem lignoque tibique O modo nate, damus quo postquam carmine dicito cessere Deaes flagrantem mater ab igne Eripuit torrem sparsitque liquentibus undis. noster L. Carm. s. si tamen ista sunt nostri: Te nascente novum Parcae cecinere puellis Serυitium, i, dederunt regna superba tibi. Maro Eclog. . . s. Talia saecla suis dixerunt, currite fusis

Concordes sabili fatorum numine Parcae. Horatius Carm. Saec. p. 2 s. Vosque veraces cecinisse Parcae

Quod semel dictum es , sabilisque rerum

Terminus seervat.

Iulius Hyginus Fab. 17 I. Cum esset natus -- leager subito in regia apparuerunt Parcae, Clotho Lachesis , Atropos Cui fata ita cecin runt: c. Sed omnium optime dulcissimus Catullus Carm. 6 r. in illa divina descriptione Parcarum, Peleo ac Thetidi fata nascitur Achillis canentium , ac lanam simul tr hentium. Operae precium fuerit Platonem inspexisse dialogo de Rep. o. Marsilii Ficini argumentum ejus dialogi. a. NON ULLI IssoLuENDA DEO Persuasissimum

175쪽

r ALBII In ULLI Hunc fore, Aquitanas posset qui unde re gentes,

Quem tremeret sorti milite victus Atur. Evenere novos pubes Romana triumphos Vidit Mevinctos brachia capta duceS. At te victrices lauros, Messala, gerentem Portabat niveis currus eburnu equi S. Non

sinumum habebant, Superos non posse Parcarum fata removere Naso L. s. Trist. Ieg. Tu tamen e sacris hederae cultoribus u num Numine debueras sus Zinuisse tuo. An dominae rati quidquid cecinere sorores

Omne sub arbibrio desinit esse Domὰ Seneca Oedip. 9. 983. Quidquid patimur mortale genus,Gfidquid facimus, enit ex alto

Servatque suae decreta colus Lache sis, dura revoluta manu. Omnia rediis tramite vadunt. Primusque dies dedit extremum.

Non illa Deo tertisse licet, Quae nexa suis currunt causis. Exemplo sit Phoebus , quum rex Adrastus jam a tellure esset hauriendus, apud Papinium L. . Theb M. 77 I.

Tandem si famulo summum confessus Apollo,

tere luce tua, longamque, ait, indue famam Dum tibi me junctum mors inrevocata veretur. Vincimur immites scis nulla reυolvere Parcas

Stamina.

sed videndus Lucianus in Iove elenchomeno. Ceterum hujus verbi solυ , qua simplicis, qua compositi, crebra est diaeresis apud Catullum, hunc Albium, Nasonem, alios in uno Lucretio septies repetatur. . TUR ita caliger praeclare emenda, vit quem Min Ausonianis Lectionibus vide. re debes L. I. C. s. Ortelium in voce Aturruso ac relierum ad Auson Mosell. s. 468.6 EVINCTO BRACHI Α ΑΡΤΑ DUCE s Ovidius L. I. Art. Amat. 2I3. Ergo erit illa dies, qua tu, pulcerrime rerum, Quatuor in mimis aureus ibi equis puunt ante duces erat colla catenis;

Ne possint uti, qua prius, esse fuga.

Trist. L. Eleg. 2. . 2I. Vinclaque captiva reges cervice gerentes Ante coronatos ire videbit equos.

Cicero orat . in L. Pisonem C. s. quo loco

insultat ejus ignaviae: Certe re ad alteram scholam disseres de triumpho Luid tandem habet iste currus p quid inest ante currum duces 'quid simulacra oppidorum ' ruid aisrum ' quid argentum ' quid legati in equis coe tribuni quid clamor militum p quid tota illa pompa r inania fiunt ista mihi crede, delectamenta paene puer rum, captare plausus, vehi per urbem, conspici velle quibus ex rebus nihil si, quod olidum tenere nihil quod referre ad voluptatem corporis posis.

EQuis Gebhardus, caligeri ductum secutus , Portabit reponebat: nondum enim triumphasse Messalam , sed Parcas nentes fata triumphum eius vitae intexuisse. Quid igitur voluit sibi verbum EVENERE aut quomodo novos triumphos VIDIT pubes Romana Portabat habent nostri omnes. Sed pro nitidis, melius omnino niveis legemus. id quod recte vidit Gebhardus Epitheton nitidi nihil pertinet ad colorem pili solum

ad bonam corporis curaturam Nepos Cornelius Eumen. C. s. quo loco narrat ejus solertiam in consservandis equis militaribus: Suo factum est, quod omnibus mirabile est, sum, ut jumenta aeque nitida ex castello educeret, quum complures menses in obsidione fuisset , ac si in campestribus ea locis habuisset Maro

L. 6. Aen.' 6sq. quae gratia curruum Armorumque fuit vivis, quae cura nitentis Pasicere equos, eadem sequitur tellure repostos. L. 7. . 7s. Haec egatus, equos numero pater eligit omni. Stabant ter centum nitidi in praesepibus altis. Gellius L. . . D. Si quis ques Romanus equum habere gracilentum aut parum nitidum visus erat, inpolitiae notabatur id erbum Dgnificat, quasi si tu dicas, incuriae. At vero triumphantium currus quatuor equis albis jungebatur cujus moris originem ad Romulum reser Propertius L. 4. Eleg. 1. 32.

Verius ad Camillum , post Veios deletos,

176쪽

L I s. I. E VIII. et sNon sine me est tibi partus honos. Tarbella Pyrene

to Testis, S Oceani litora Santonici. Testis Arar Rhodanusque ccler, magnu Sque Garumna, Carnutiin flavi caerula lympha Liger An te Cydne canam , tacitis qui leniter undis

Plutarchus in ejus ita Livius L. f. C. 28. Camillus meliore testo stude , quam quum triumptantem albi se urbem vexerant equi insignis 'sitia degust , hostibus victis quum in

urbem redisset, taciti ejus verecundiam non tulit senatus Naso L. Σ. Pontic Epist. 8. Liviam Augustam adfatus,5 c, quem dira tibi rapuit Germania, Dru Ospars fuerit partus sola caduca tui. Si tibi fraterni mature funeris ulIor Purpureus niυeis filius instet equis. Suetonius Aug. C. 9 . Atque etiam sequenti

nocte satim videre visu es Octavius pater Alium moriali Jecie ampliorem, cum fulmine,

e sceptro, exuviisque Iovis Opt. Max ac radiata corona, super laureatum currum, bis senis equucandore eximio trahentibm. Aput ejus polog. Peram G baculum tu philosophis exprobrares igitur evr equitibus faleras, C peditibus clueos, O signiferis vexilla, cir denique triumphantibm quadrigas albas 2 togam palmatam Lactantius lib. de mortibus persectit. C. I 6 ad suum Donatum: Quam jucundum illud spectaculum Deo fuit, is victorem e cerneret non candidos equos, aut immanes elephantos, sed ipsos polissi mum triumphatores curru iu subjugantem Claudianus lib. de bello Getico I 27. Sublimi certe Curium canit ore vetusas,

Aeaciden Bado pepulit qui litore Pγrrhum. Nec magis insignu Paulli Mariique triumphus, Dui capios niveis reges egere quadrigis. Mos Ipse ab ultima antiquitate, siquidem Papim credimus L. I 2. Theb. s. sq2.

Primus amor niveis victorem cernere vectum Quadriffugis.

describitur illic These triumphus de Amazonibus debellatis. Certe tyrrannos Sicyonios albis mulis ad currum junctis invectos fuisse; atque etiam Amphionem a Zethum Jovis

liberos, quum Thebarum regnum tenerenti Whieronicas candidis usos, ex Graecorum monumentis observavit eruditissimus unius noster L. I. Animadv. C. I 2 Persarum quoque reges hujus coloris equos sibi peculiares habuisse, ex Seneca discimus L. . de Ira C.

2I dc currum ovi sacrum albentes traxisse ecluos Curtius tradit L. 3. C. 3. Currus porro triumphalas ebore erant atque auro exornati. De bore hic videmus. ωtalem Veneri semper triumphatrici dedit Naso Epist. Sapphus'. 9 I. Hunc enm in coelum curru exisset eburno. De auro Horatius docet Epod. 9. 21.

I triumphe, tu moraris aureos Currus, 2 intactas boves.

quem locum inlustravit Turnebus L. 2. Adv. c. 16. sed de eburnis Mauratis atque aureis curribus plena manu doctissimus Schemerus L. 2. de Re Vehicul. C. II.

Nos Hoc bello Aquitanico militaribus donis ornatum fuisse nostrum poetam, tradit vetus Criticus in Vita Verbum es aberat a secun

do Vaticano, me non nolente.

9. ARBELLA PYRENA , c. Vide cali. gerum Succincte Caesar L. I. de Beli. Gall. C. I. Aquitania a Garumna flumine ad 3re

naeos montes, Crisam partem Oceani, quae ad

Hispaniam pertinet, spectat, inter occasum Solis G Septemtriones. Quae paullo copiosius exponit Mesa Pomponius L. 3. 2.12. CARNUTI ET FLUvII a Scaligero hoe habemus, veterem lectionem temere murcillantes quam tamen probaverat Com. in

Catalecta p. 48. In omnibus libris fio est;

etiam in Scaligeranis, quorum excerpta habuit Nie. Heinsius Carnutos Aquitaniae populos poeta flavos vocat, a colore capillorum sicin Rhutenos Lucanus L. i. p. o a. Solvuntur φυ longa satione Rhutent. omnes universim Gallos Claudianus L. a. de laudib. Stilichonis p. ago. ium flava repexo Gallia crine ferox, vin laque torque decoro, Binaque gaesi tenens, animos pectore fatur. I 3. AT E CYDNE CANAM Transit ad res triennio ante a Messala in Cilicia, Syria,

atque Aegypto gestas qua occasione pulcre diffvn.

177쪽

246ALn 11 IBULLI 13 Quantusin aethereo contingens vertice nubes, Frigidus intonsos Taurus arat Cilicas '

Quid

diffunditur In laudes Nili fluminis , Invitatque Osirin ad celebrandum Messalae natalem. Sed haec transitio est hiulca coacta, ni legas An te Θ e canam quomodo legitur In codice Colotiano, min excerptis M. Ant. Pocchi. sic Nicolaus Heliasius acute divinaverat Sequentium verborum structura est horrida ac difficilis, tacitis qui leniter undis Caeruleus placidis per mare serpis aquis. quem enim non ostendant tacitae Cydni undae is placidae aquae ' Non potuit ita scribere poeta ut facillimae ita candidissimae clocutionis Deinde caeruleum esse Cydnum nemo veterum prodidit: quinimo ab albo aquarum colore nomen duxisse tradiderunt. Solinus Polyhist. C. 38. Quidquid candidum es, Hinc homines CYDNUM uicunt unde a nni

huic nomen datum. Tu me tere cum liquuntur nives, reliqua parte anni tenuis ta quietus Secat autem hic fluvius campestrem Ciliciam, omnium illic aquarum nobilissimus. Curtius L. 3. C. 4. Campestris eadem qua vergit ad mare, planitiem ejus crebris disinguenti biυis 'ramus Cydmis incliti amnes fluunt. 3d nus non spatio aquarum, sed liquore memorabilis quippe leni tractu e fontibis labens puro solo

excipitur nec torrentes incurrunt , qui placide manantis alveum turbent. Itaque incorruptus,

idemque frigidissimu , quippe multa riparum

amoenitate inumbratus, ubique fontibus suis m lis in mare eυadit. Vides quam male Cydno conveniat caerulei epitheton. Itaque non possum non probare verissimam ut ego quidem arbitror res ipsa clamat Achillis Statii correctionem, Erideis placidus per vada sierpis aquis. duarum literularum trajectione minime violenta rem factam habemus Caeruleas aquas vocat sinum maris Issici, in quem sinum evolvitur Cydnus amnis Serpere autem simpliciter dictum fuit pro verbo composito, quod est inserpere cujus rei exempla passim reperiuntur apud optimum quemque scripto rem Historiam rerum Messala Scaliger hic mirifice confudit.

Is AETHERE CONTINGENS VERTICE NU-

vΕs Haec jam pertinent ad asperam Ciliciam Gebhardus magno spiritu glossam cor. rectorum vitio nolitam detegit ope quinti Palatini, qui consurgens habeat, pro vulgato

contingens Igitur Gebhardine dicemus, Tau. rus consurgit nubes tertice Tibulli veram ac naturalem locutionem satis superque defendunt aliorum tralationes. Horatius L. L. Od. I. s. ult. Sublimi feriam sidera vertice. Ovidius L. 7. Metam. p. 6 I.

quo conjuge felix

Et Dis cara ferar, invertice sidera tangam.

Seneca Thyest. p. 886. Aequauis astris gradior, o cunctos super Altum superbo vertice attingens polum. Ausonius Idyll. 8 ipso fine:

Illum ego si cernam , tum terque quaterque beatus , Tunc ero bis consul, tunc tangam vertice coe

lum.

Franc Fernandius de Cordotia Didas c. Multi pl. C. 3 o Cyllenius vero, ricaliger, nihil mutantes , junt hypallagen si , pro eo quod sit, Cilices arant Taurum. Statius retinet arat, eo quod frigus rugas inducet elegiiset, idque nonnumquam significari eodem verbo , arare dicere enim Ovidium, Iamque meos ultus ruga senilis arat; moratium , Duem Mandela bibit rugos frigore pagus. Gebhardus ingenti cum stomacho imperitos vocat, qui spurium illud alat huc intruserint ad Statium Mad caligerum pro,

vocat denique nec tamen declarat, utrius sententiam sequatur. Ceteri strenue silent.

Ego vero istorum nihil probare possum

quamquam arat nolo mutari dicam igitur quod sentio Arare hic positum opinor pro eo quod est secare, dividere, dirimere nam ut alii dixerunt arare aequor, .frontem rugis arare desiimia sulcis metaphora ita noster Taurum dixit arare Ciliciam , hoe est secare ac disterminare, ducta tralatione a porca, quae grandioribus glebis elatior eminet inter sulticos. Hoc alii scriptores, ubi de Tauro agebant, dirimere, di trahere dividere, di terminare vocaverunt. Mela Pomponius L. I. C. Is Taurus ipse ab Eois litoribus exsurgens , vase satis attollitur. Deinde dextro latere ad

septemtrionem, sinistro a meridiem versus , s

178쪽

L 1 s. I. AE L L G. VIII. Quid reseram, ut volitet crebras intadia per urbes

Alba Palaestino sancta columba Syro 'Utque maris vastum prospectet turribu Daequor, et Prima ratem ventis credere docta Tyros t

in occidentem erim C perpetuo jugo magnarit que gentium , qua dorsum agit, terminus. Ubi terras diremit, exit in pelagus. Plinius L. f. C. 27. Taurus mons, ab Eois eniens litori-bm , Chelidonio promuntorio differminat. Im-nfra sus ipse, ita innumerarum gentium arbiter, dextro septemtrionalis , ubi primum ab Indico mari exsurgit, laevo meridiantis ad occasum tendens, mediamque distrahens Asiam nisi opprimenti terras occurrerent maria Priscianus

Perlegesi, 9 629. As Asiam qui mons excelseus Didit omnem, Incipit a mediis terrae Pamphγlidis oris, Et longis sese spatiis producit ad Indos:

Nunc obliqua means,nunc recto limite currens: Vertice quem torvo perhibent cognomine Tau

rum.

Curtius L. 3. . . Perpetuo jugo montis asperia praerupti Cilicia includitur : quod quum amari surgat, veluti sinu quodam 'exuque cur vatum, rursus altero cornu in disersum litus excurrit. Ita Ciliciam Taurus a Pamphylia Isauria jugis suis separabat. Cum Prisciano confer , si libet Rufum Festum Avienum Descript orbis terrae . so versus sunt complusculi: tu tecum melius per

suo ita caliger, ex uno mendoso codice. sed optimi quique libri habent Dro. Vide Nic. Heinsum ad Ovid. L. I. Art. Amat. e. 78. Illustrissimum Neapolim ad L. Σ. Fastor. p. 8. Franc. Fernandium de Cordotia Didasse Mul. tipl. C. O. Mela L. I. C. II. 3ria late litora tenet , terrasque etiam latius introrsus , aliis aliisque nuncupata nominibus. Nam e Coele dicitur, is Mesopotamia, Damascen , e Adiabene, Babrionia, e Iudaea , . Sophene. Hinc Palaestina es , qua tangit Arabas. tum Phoenice , o ubi se Ciliciae committit, Antiochia Plinius L. f. C. 2. Iuxta orialitus occupat, quondam terrarum maxima, e pluribus distincta nominibus. Namque Palaesina vocabatur , qua contingit Arabas, GHIudaea, G Coele dein Phoenice C qua recedit intus, Damascena ac magis etiamnum meridiana, abrionia. Et eadem Mesopotamia inter

Euphrarem, Ingrin quaque transit Taurum, Sophene citra vero etiam Comagene Et ultra Armeniam, Adiabene, s=Bria ante dieta ubi Ciliciam attingit, Antiochia Valerius Probus a Virgil. L. 3. Geor. Ia Idumaeas

palma, Lab Idumaeorum gente, id es, Iudaeorum; quae regio est in diri Palaestina. Recte igitur Drum ala inum vocat Tibullus quiqinania sacram dicit collimbam, ostendit religionem in caussa fuisse , cur iis vescendis

abstinerent Syri. Tenui opera poetam nostrum inlustrare est conatus Petrus Victorius L. I 2. Var Leci C. Is Longe luculentius Jacobus Nicolaus L. 6. Epipnyll. C. 21. Vide insuper Phurnutum lib. de Nat Deor. C. s. Iulium Hyginum Fab. 19 Scholiastem Germanici Caesaris ad Pisces a quibus omnibus abit Naso L. . Me tam . . q3. Illi, quid e multis reserat nam plurima

Cogitat e dubia es, de te, Babγlonia, narret, Derceti, quam versa squamis velantibus arim Stagna Masini cred in celebrasse figura: An magis ut sumtis illius filia pennis Extremos albis in turribus egerit annos. Semiramidem intelligit, Dercetus filiam, a. liam ab illa celeberrima in regis uxore et ut praeclare docet vir magnus Ger Jo Vossius L. I de Idololatr. C. 23. Sed haec sunt majoris fori. Ego te, munditiae Latinae studiose, mori tum volo, uni hic columbae tria adtribui epitheta, exemplo non facile alias repe

riundo. I9. UYQUC MARIS VASTU PROSPECTET

TURRI DO AEQUOR loquitur de Tyro, qualis erat illa etiamnii in aetate, multis casibus defuncti a & post cladem Alexandrinam ex suis cineribus renata beneficio navigationis& mercaturae maritimae. Domos suas Tyrii in fastigium praealtum extollebant' quales ne Romae quidem excitari solerent. Atque ob hanc caussam parum abfuisse aliquando quin urbs universia terrae tremoribus deleretur, reser Strabo L. 6. Has tam celsas exstructiones Albius noster vere turres adpellar, more Romano neque enIm audiri debet Achilles Statius, qui turres hic capit priae T a altis

179쪽

1 8 ALBII IBULLI Qualism, arentes quum findit Sirius agros, Fcrtilis aestiva Nilus abundet aqua 'Nilo

altis navium propugnaculis , ut Flaccus loquebatur. Domus erant , quarum in tectis turres eminebant, unde jucundus isset prospectus in pelagus subjectum Talem in Pria. mi regia describit Maro L. et Aen. p. so. Turrim in praecipiti stantem, summisque sub astra

Edu tam rectis, unde omnis Troia videri, Et Danaum solitae naves eta Achis Da castra, gressi ferro circum, qua summa labantis Iuncturas tabulata dabant , conυellimus altis Sedibus, inpulimusque. I alis erat turris Maecenatiana, cujus Horatius meminit L. 3. Od. 29. Suetonius Ner. C. 38. Cicero L. f. Tusc. Quaest C ao de Dionysio seniore Idemque cum in communibus seu sis conlisere non auderet, concionari ex iurri alta solebat Aput ejus L. q. Metam Con- ilis machinae sublicae iurris , tabularum nexibus ad instar circumforaneae domus , floridae picturae, decora futurae venationis receptacula. Priscianus Perieg. s. 742. Mos Onique domos praebent quis lignea te tae Turribus arboreis habitantes unde vocantur. tum Q. 8s 8. Laodicen pariter positam prope litus amoenum, Et Posidi turres. , Daphnes optima Tempe. R. Festiis Avienus Descript orbis, Io 8s. Litoris extremo caput altis turribus e Fert Laodices, e glauci praelambitur aequoris unda.

tum L Io93. Et qua Phoebeam procul incunabula lucem Prima fovent, Emesus fastigia celsa renidet. Nam di pus solo latus explicat, ac subit auras

Turribus in coelum nitentibus.

ro. PRIMA RATEM VENTIS CREDERE DO

CTA TYRos L. Septimius Phoenicas amolim piraticam fecisse auctor est atque ab iis Ulyxen post excisam Trojam huc illuc infoliciter oberrantem fuisse captum per misericordiam reservatum narrat L. f. Ephemer.

belli Trojani C. . Sed alia sunt in mundo

aliorum scriptorum testimonia , non paulla honestiora, infamem istam notam eluentia genti ab omni memoria solertissimae. Mela Pomponius L. I. C. et Phoenicen illu-sraυere Phoenices , soler hominum genus, belli pacisque munia eximium Literas Giterarum operas , aliasque etiam artes , maria

cibus adire, classe confligere , imperitare gentibus, regnum praeliumque commenti. In ea esIDros, aliquando infula , nunc annexa terris. Lucanus L. 3. p. 2 7.

Et Ioros instabilis, preciosaqua murice Sidon Has ad bella rates, non flexo limite ponti, Certior haud ullis duxit Crnosura carinis. Phoenices primi, Famae si creditur, ausi Mansuram rudibus vocem signare figuris. Nondum summea Memphis contexere biblos Noverat saxis tantum volucresque , fe

raeque,

Sculpta queservibant magica animalia linguas. Plinius L. f. C. r. Id quod praejacet mare totum, Phoenicium appellatur. Ipsa gens Phoenicum in magna gloria literarum inventionis, Grsiderum , navaliumque ac bellicarum artium. Curtius L. q. C. 4. dirus septimo mense, quam oppugnari coepta erat, capta es urbs e vetu te originis, 2 crebra fortunae varietate , ad memoriam seritatis insignis. Condita ab Agenore, it mare, non vicinum modo, sed quodcumque classes ejus adierunt, ditionis suae secit Et, si famae libet credere , haec gens iteras prima aut docuit, aut didicit. Rufus Festus Avienus Descript orbis terrae, Io72.

Salso quidquid pulsatur ab aesu,

Phoenicum regi es. Hi rubro a gurgite quondam Mutavere domus primique per aequora veriti Lustravere salum primi docuere carinis Ferre a Dis orbis commercia sidera primi

Priscianus Perieg. 8 3.

litorali juxta. Phoenises ivunt , veteri cognomine dicti: Ouos misit quondam mare rubrum laudibus auditos, Chaldaeo nimium decorata antuine gentem e Arcanisque Dei celebratam legibus unam. Rui pelagus primi tentantes navibus altis, Disjundita gentes docuerunt ungere mercem: Ei primi stellis numeros nomenqti dedere: Atque oculii mirum vocem sentire figuris.

Vide Strabonem, sapientiissimum scriptorem,

I. QUALI ET ARENT Es omnia hodie nota post primas illas Lusitanorum navigationes, ac nobiles hominum doctorum peregrinationes, literarum inlustribus monumentis aeternitati commendatas Pulcro compendiu

180쪽

Nili fluvii res admirandas comprehenderunt Ia molibus, tot fobsis concisa, ut, cum his W- duo in sagnes viri, o Baptista cortia , ceantur , illis recipiantur aquae , nihilominus Narc. iidericus cndelinus coli, nisi excluso Nilo, non potuerit , non posse 23. NILE PATER J Est quidem patris no videri hominum vetustate ultimam , quae , sive mei fluviis omnibus communera sed Nilo exaggerationibus regum , sive Nili trahentis li-

praeter Omnes datur honore quodam pecu mum, terrarum recentissima videatur. Pluraliari, ob singularem aquarum ejus benefi-ε ientiam. Papinius L. q. Theb., . os. Sic , ubi se magnis refluus suppressiti in antris Nilus , in Eoae liquentia pabula brumae Ore premit, fumant desertae gurgite valles, Et patris undosi sonitus exspectat hiulca

Agutos, donec Phariis alimenta rogatus Donet agris magnumque inducat messibus an

num.

Scholiastes vetus: Semina enim omnium rerum Aegulo infert Nilus, ut merito totam regionem prolificans pater ejus offendatur. Haec verba docti grammatici ex antiquo suo codice deprom sit eximius ille Barthius , adjectis duobus Heliodori atque Aristidis insignibus in hanc rem locis, istic videndis. Firma Mela L. I. C. 9 ubi de Nilo, Aegypto: Non pererrat autem tantum eam, sie aestivo sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibin aquis ad generandum altandumque ut praeter id quod scalet piscibm, quod hi popotamos crocodilasque, vasa belluas, gignit glebis etiam infimda animas, ex ipsaque humo vitalia e gas. Hoc eo manifestum es, quod , ubi Aedati diluvia , ac se sibi reddidit, per humentes campos quaedam nondum perfecta animalia, sed tum primum accipientia spiritum N ex parte iam formata, ex parre adhuc terrea, visuntur Pulcre Avienus Descript orbis, 336. V qua secretis incidit flexibus agros, Aethiopum in lingua Siris ruit utque γene Caerulus accedens diti loca flumine adulat, Nomine se claro Nilum trahit, inquejacentem Auvium fusus fluctu premit arva marito,

ecundatque olum.

Qui , quod Nilus terrae Aegypti , certe quidem inferioris, pater merito dici queat λSic ratiocinantur Scythae apud Justinum L.

et Q I. Aegyptum autem, quae tot regum, tot

saeculorum cura impensaque munita sit, o adversum vim incurrentium aquarum tantis siru- huc facientia dabit P. Faber L. 3. Semestr. C. 13. Ianus Casperius Geuartius L. I. a pin Lect C. s.

et s. TE PROPTER NULLO TELLUS UA P

sTULAT IMBREs Valerius Flaccus L. f.

ut prima Seso stris

Intulerit rex bella Getis , ut clade suorum Territus hos Thebas patrium lue reducat ad

amnem ,

Phasidis hos inponat agris, Colchosque vocari Jmperet ab Meroen illi tepidaeque requirant Otia laeta Phari, pinguemque sine imbribus

annum:

Et jam Sarmaticis permutent carbasa bracis. Mela L. I. C. 9. Terra expers imbrium, mire tamen fertilis hominum aliorumque an malium perfoecunda generatrix. Nilus incit , amnium in nostrum mare permeantium maxi-mm. Sunt autem haec intelligenda de Aegypto superiore, ut docte ac solide ostenditi. Vossius in Observationibus Seneca L. . Natur. Quaest C. 2. In ea parte , qua in A thiopiam vergit, aut nulli imbressunt, aut rari , qui insuetam aquis coεlesidiu terram non adjuvent. Unam, ut scis, A vim in hoc Nilo spem suam habet. Proinde aut seritis annus aut fertilis os prout ille magnus in luxit,

aut parcior Nemo aratorum ad pisit coelum. Lucanus L. 8.'.qqq.

Sγrtibus hinc Li cis tuta es egulus: at inde Gurgite septeno rapi mare submoυet amnis: Terra suis contenta bonis, non indiga mercis, Aut Ioυis in solo tanta est fiducia Nilo. Haec ille militaris Musae sacerdos, non obscura patrui imitatione. Adde Claudiani Idyl. lion Nilum. Quid igitur et Nasonio sic enim canit L. I. Art. Amat '. 647. Dicitur Qvtos caruisse juvantibus arva Imbribus, atque annos sicca fuisse novem LT 3 Cum

SEARCH

MENU NAVIGATION