장음표시 사용
351쪽
sua frustratus cum retro copias per calles, phocensemque Saltum reduxi Set, silvam egressus , ubi in planitiem pervenit quae Gallenum Topalsiunique a interiacet, nobilium equitatum obviam habuit; inter quos Guido et Oddo Uberti, Tedices Costorius a , Ubaldus Gera
duccius, iionnullique ex VPeringorum gente, principem Iocum tenebant. nec mora ulla I tercessit , quin statim eductis gladiis, expeditaque utrinque ad praeliandum acie, pugna committeretur. Ιngherames, quique cum illo erant , non ut in seditione ac tumultu populari, ita in acie praelioque validi, patrici
rum impetum non tulere , passimque caesi captique: victoribus eos usque ad portas civitatis insequutis. quam simul ingressi , cum victoria omnia arbitrii sui fecissent, Ingherame in odidinem coacto, Andalum bononiensem Praet rem creavere. Placatis Lucensium rebus Floremtiae turbatum t discordia inter Ubertos ac Bomdesmontes exorta , unde Guelphorum ac Gibetilinorum Actiones in ea urbe primum auditae; quae non Florentinos modo, sed universos Etruriae populos sua clade implicuere.
352쪽
Per idem tempus, medendis quibus clivi stiana respublica afflictabatur malis, ac praecipue expeditioni in. Syriam Palaestinosque comparandae, Innocentius Pontifex, ex toto terrarum orbe, sacerdotum conventum Lateranum
indixerat: qui numero et dignitate eorum, qui interfuere, ipso Pontifice praesidente, omnis memoriae maximus est habitus . quippe ad LXX episcoporum principes, pontifices MXII. minorum vero antistitum ad DCCC. convenisse constat. Praeter regum principumque oratores qui sacrum Coetum Praesentia Sua augustiorem fecere . quo tempore divini homines Dominicus et Franciscus, corruptis mortalium moribus ,
religionique restituendae adhibitis sociis , collegia instituere; quibus deinde toto terrarum orbe propagatis , tot viei sanctimonia doctrinaque insignes Iniblico bono extiterunt. Ut in consesso sit, quemadmodum religioni primum instituendae, caelestes illos XII. viros, o latere suo Christus oli in per gentes nationesque dimiserit ; ita reparandae par hoc egregium , Priscis illis virtute simillimum destinasse. IIoc mortalium operum Innocentio novissimum suit. cui paulo post inter praeclaras cogitationes Perusii extincto, Honorius III. successit a , Sabellorum
353쪽
stirpes inter roinanas principe. qui non potestatis. magis , quam eonatuum consiliorumque successor inter ipsa principatus initia, doc tam ab Innocentio in barbaros expeditionem strenue urgebat: auxilia undique colligendo. Inter alios qui sacro bello nomen dedere, Bobertus lucensis antistes civisque extitit: qui Cum sumptu suo triremem instruxisset, collecto iuventutis patriae nore , in orientem Promsectus ; armis aeque no religionibus aptus. ei
praelio intersuit, quo Polusium Aegypti urbs uni ex septem Nili ostiis imposita, post diu,
turnae obsidionis labores capta est. Praefuisse Lucensium copiis Laurentium Saulium reportor quae familia tunc inter Lucenses numerabatur: postea vero por civiles discordius Genuam prosecta , opibus honoribusque inter principes flo-rcti. Nec pro religione tantum, sed otiam pro side' sociali Lucenses per id tempus arm sumpsere. Miserant Genuenses novo pontifici gratulatum Oratores; quibus, cum terrestri itinere per lunensem agrum eundum esset, Sardus, qui,
ut dictum ost, Massae nobili eius regionis oppido imperitabat, quo Pisanorum gratiam iniret, quibus por ea tempora, gloriae aemulatione, inimicitias cum genuensi populo in te cedebant, contra ius gentium captos in custodium dedit . ea injuria Lucensus moti, raptim
354쪽
eductis copiis in lunensein agrum transgressi , regulum temere oum paucis committere se Pugnae ausum, susum sugatumque , ac omni dominatione spoliatum , Pisas compulere. Potitique oppido, legatisque in Ithortatem vindicatis , eam regionem in provinciae formam redactam populi lucensis nomine praesecto regendam tradidere: turrihus arcibusque presidio imposi-lo . Unde caeteris dynastis catanos appellabant metus; et retinendi obsequii necessitudo . Ha
Sardus, lucensi populo iam pridem insensus ,
Pisanorum gratia. nee interea Pisani ipsi cessabant , renovata per avaritiam lucensis Pecuniae cudendae iniuria ; contra quam Lucii III. Pont. max. ac Friderici Aenobarbi lege cai tum erat . quare Lucenses apud Tancredum Bonalbergum , Caesaris in Etruria Procurat rem , questi, non Pontificum , non Caesarum saeratis legi hus reverentiam esse, qui ei in honorem Lucensibus oh illustria in ecclesiam iri portlimque romanum merita habuissent, ius impetravere. Pisani ex Medoris lege centum auri pondo multati. Insequonti anno excessit
vir illustris Guido Ubertus, Burgundio appellatus , liberis nodulpho et Anselmo relictis.
quo defuncto , Lucenses Summanum , cui Guido imperitaverat, praelio emptum sui iuris secore. Arx quoque Massae Lunensis, Cum Cae-
355쪽
tei a perdomita armis essent, num expugnata;
tradente praesecto, qui eam Gulielmi quondam Iunensis reguli virginis filiae nomine obtinebat. Dum foris Iucensis populi imperium a mgetur, civitas ruinis minuebatur . Nam et turris
Pagani Ronrani subito colIapsa aedificiorum stragem late edidit: duaeque domus simili laboquinquaginta seminas oppressere. maior cladea ruina fastigii turris Sismundorum accepta. quo, seu vetustatis vitio, seu tempesιatis vi dejecto, supra ducentos hominum obtriti, miserabile ac laedum spectaculum praebuere. minor hominum strages, sed ex publicarum tabularum iactura detrimentum ingens fuit, cum tabularium quod eo tempore ad D. Salvatoris in Mustolio aedem steterat, subito Casu corrui4set . quippe ruderum parietinarumque illisu obtrita lacerataque passim, quibus et publica monumenta ad memoriam posteritatis, et privata fides continetur. Nec fortuitis modo casibus, sed acue sitis manuque factis, ea aetas infamis. abest ab urbe in meridiem, sexdecim circiter stadi rum spatio pagus, cui Galloiola nomen, amoeni
ac frugiseri collis crepidini appositus. Vetus
ibi sacrarum virginum collegium erat, OX e rum temporum moro, quibus etiam in locis apertis ac incustoditis, religionis causa seminae Congregabantur . nam et in Proximo ad
356쪽
D. Cerbonii aedem, et L selli ad D. Pauli, et ad D. Cassiani ad Vicum, sodalitia virginum
habitasse , ex antiquis tabulis Constat. In eo ' igitur collegio ., virginum . quaedam, incertum ob quam causam antistitae irata , tantum sum- rem concepit, ut facinore plusquam muliebui, dolorem suum ulcisci decreverit . quare nocte concubia igne in diversa loca iniecto, tantum excitavit incendium, ut nulla humana ope inhiberi potuerit, quin totae aedes in Cinerem ruinasque solverentur. Virgines ancipiti malo oin pressae, cum hinc religio, hinc mortis motus urgeret , pavidae ac trepidantes inter nammam elapsae , in alia mox collegia distributact . manci adhuc apud incolas atrocis iacti ine inoxia : parietosque quadrato saxo extructi, w o modice extantes, infelicis loci famam servant.
quod quamquam paulo Post Contigit, similibras
cladibus adiungere haud alti re visum. Haec privatim fortunae aut hominum molignitate . Boκani arx publico consilio eversa. occupaverant eam Pisani, dum cxulibus, Sardoque Iu- consi populo iratis, gratificantur. adversum quos cum Bodulphus comes Praetor urbanus Duccium Buccavaccain quod Sandaeoimn sa- miliae nobilis ac vetustae cognomen suit cum eo piis ducem misisset, munitio capta, ac ne ho-atibus iterum receptui foret, solo aequata. PEP
357쪽
idem tempns Othone sine superiori 1 anni mortuo suem nulla gesta re insignem Paruimpie Pro spere contemptae religionis fama decedentem, sola impietatis suae poenitentia nobilitavit Fri-dericus Romanorum regno, aemulo sublato,/ sine controversia potitus est. Ad eum salii landum legati a Lucensibus missi. cui etiam insequenti anno in Italiam descendenti, ut pontificis Honorii manu augustalia insignia caperet , una cum caeteris Tusciae urbibus, e pii tum turmam 4ubmisere. Inauguratus est X.
Kal. deo. sacro D, Caeciliae die, diademate capiti ejus imposito , tota urbe plaudente , et quantum mali foveret ignara. Nec diu impietatem distulit: cujus semina et avitis exemplis et pyavitate ingenii insita, reverentia matris , et competitoris metu hactenus utcumque suppresSerat . quae demum, eo qui insequutus
est anno, I veluti amotis custodibus Mupere . quippo ejus fraude, diu retentis, aut sero submissis auxiliis, Pelusium iterum o barbaris captum; antistites. ad arbitrium populis contra Ie ges sacratas dati; Luceriam Apuliae Dauniae urbem colonia Maurorum deducis, prima Perdito homini scelerum rudimenta extitere. Ob quae a Pont. max. increpitus, tandemque diris
358쪽
consedit. Fridericus quoque ne Lucenses obsequium exuerent, Viaregium maritimum eorum
agri oppidum , Pagano Baldaino messane si , cui prisca apud Lucenses origo , dono dedit. literaeqao imperatoriae aurea bulla Signatae , eius liberalitatis documentum, auctore Ptol maeo, Guami olim , u insigne monachomam asceterium suit, asservatae . quod oppidum deinde ab eodem Pagano reipubli cae restitutum. Fri- dexici exemplo, passim religio sacrique homines obsolesces re conteinptuique haberi inepti . nec ea labe Lucenses intacti. Gerebat pra turam urbanam Parentius i) e romana nobilit te : a quo Parentii, patricia gens, Lucae originem duxisse creduntur vir elato animo, et, quoa semel arripuisset, in incepto Pertinax rquique se Romae ac in Pontificum regno oditum , parum meminisset. hic cum viis pontibus- quo muniendis tributum indixisset, sacros homines conferre in publicum recusantes, non Comtentus eorum bona per vim occupasse, edicto
359쪽
Eo etiam amentiae provectus, ut recens natos lustralibus aquis, aut criminum confessione Purgari cluemquam vetuerit: mesta irrogata pio viro, qui contra ipsius interdictum, apud sacerdotem conscientiae Iabes expiaverat . quam sarsutis hominis audaciam pontifex, intentata ipsi exsecratione , sacrisque urbi interdictis, Dangore aggressus; Genuensibus insuper, ut ea quoque : dii licuitate ad ossicium revomi et, datis literis admonuit, ne cum Incensi populo publice quicquam privatimque Contraherent, .riegociive haberent; donec rescissis. ea dore praetoris edictis populique scitis, dicatis Deo hominibus satisfecissent . quod mali exempli iacinus, nec unquam nisi pessimo P blico
a principibus tentatum, consules Praetorque agnoscentes , abolendae maculae, quam Lucem
sium nomini conflaverant, cum se in pontificis maximi potestate futuros spopondissent , civitas piaculo soluta, Parentiusque cum bona Honorii gratia Romam .reversus est i : tantum malae famae , religione vexata, apud Lucenses relicto, quantum reipublicae majestate armis
asserta , bonae meruerat. Nam eo Praeturam ge-
360쪽
3rente, iquae illi semul atque iterum Collata est, haec adversus Pisanos geSta, in antiquis annalibus reperio . Beversi e Syria Pisani , excudisioni hus in lucensem agrum, antiqua odia r novaverant, quibus injuriis ulciscendis, cum Ρarentius equitum turmam in Maritimam Versi- Iiae oram immisisset; ii vicum ad mare adorti, ingentem olei vim, quam Pisani commidii causa in Africam ad Mauros contra fas desecto parabant, auferendo, et a vicinis hostibus pra dam, et a Ionginquis subsidium avexere. H- sani mercatorum instinctu, quorum ablatae reserant, per legatos ac literas apud lucensem Peaetorem frustra conqueSti: animadvexso reposcendis rebus OPeram perdere , ratibus clam armato milite instructis , cum inter paludes, lacumque ad Montravantum, Iocum qui Erycis portus 1 appellatur, intrassent, scaphas
Lucensium mercibus onustas secum Pisas abstulere. legatis pluries hinc inde ad repetendas res sine Ductu missis, cum haud dubie bello
armisque cernendum esset, Lucenses colleis, ubi nunc Castitioncellum arx est, unde Usanis in appositam Acsari vallem aditus , valido praesidio firmarunt. Cum praecipue non Ob-