Bartholomaei Beverinii Annalium ab origine Lucensis urbis volumen primum quartum

발행: 1829년

분량: 460페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Vero e intercepit, cum vnnos IV. menses II. dies XXVIII. in summa fortunae varietate regnasset. corpus in basilica principe , egregii operis tumulo conditum: inscriptis versibus, qui Patriam, honores , fortunae varietatem , locum mortis indicarent, ultra rudis aetatis ingenium eIegantibus. Sepulcrum usque ad avorum aetatem mansit: disiectum deinde laxando hasilicae spatio , a Matthaeo Giberto , defossis humo cineribus , novoque titulo adjecto cum insignibus Allucingliae gentis restauratum. Decessit anno MCLXXXV. VII. Kalendas ' decembris :eiusque mortis dies a martinianae basilicae sacerdotibus ad hanc diem in tanti collegae memoriam, sinebri sacro rituque colitur. Et quidem ea mala deinde consequuta sunt , ut optimo seni non erepta vita, sed donata mors fuisse videatur. Quae Iincii gesta in unum conferre visum : majorem gratiam habitura , quam si sparsim memorata essent. Et quoniam magnorum virorum etiam parva delectant, in honorem antiquitatis illud etiam adnotare non pigeat, veteres. Allucingorum aedes ad D. Iuliae stetisse , Comni que adhue turris quadrato saxo extructae imgentia vestigia , priscarum opum potentiaeque documenta. soriunque adjectum, in antiquis tabulis Papae cors appellatum, huic famae stissi agatur.

322쪽

Caetervin eo quo Lucius in Tusciam L.iacamque venit anno, Lucenses suburbanum D. G nesii vicum, ad radices Miniatensium extruxere et quamquam iis reclamantibus : quod in plano situs, faciliorque commeatibus, paulatim futurum videbant, ut deserto oppido frequentaretur. Eodem anno, ab Alcherio Pagano const Cain narias aedificatas , Ptolemaeus in anti des tritulit i . Mortuo Lucio Henricus Friderici imperatoris filius, in quem ipse iam Italiae regni se

transtulerat, ereptum a patre tuscis urbibus ius intra sex mille passus, exemplo Othonis magni , Henricique secundi, Lucensibus reddidit: aliis quoque immunitatibus ac privilegiis, eorum reipublicae adjectis. Funestus ῆs, qui successit annus, christiano orbi extitit, capta per Saladi-

Iium sacra Ierosolymorum urbe . quo tristi nun-eio Urbanus Ita qui Lucio successerat, aegri tudine animi ad Forum Allieni a extinctus est: Gregorio VIII. quem illi patres suffecerant, inti a

LVII. dies Usis mortuo , quo se ad Comparandum in. barbaros expeditionem contulerat. Gregorio suffectus est Clemens III. ad quem Pisis commorantem, Lucenses Bolandum Malapresu

323쪽

oratorem misere; qui ei dignitatem publice seu

. tutaretur, militesque in sacram expeditionem offerret. cyam gratanter acceptum , multoque honore habitum dimisi tr Gulielmo civitatis anti-

stite in id bellum conscribere milites , crucisque tessera insignire jusso. hoc anno, num Furnulum, ad iAesaris Limaeque confluentes oppidum , Sue- pius rebellasset, a Lucensibus solo aequatum . quod idem Monteavanto contigit; quod jam ante eversum resti tutumque , hoc anno denique , cum Pisanorum opera iterum defecisset, flammis absumptum . Insequenti anno Clemente ponti sic conciliante, pax inter Gentienses Pisanosquo Lucae sancita. lutei siere legibus firmandis Gulielmus civitatis antistes, praetorque urbanus Alcherius Vecellius r nec non consules regionum

Aldibranditius MaIpili, Borcarinus Antelminellus, Guido Uberti des Fralmo, Salamoncellus , ac II- debrandus Gottellius, pluresque e Lucensi nobilitate: quorum nonnulli in tabulis summi ponti seis nomine consectis memorantur i . Dum Lucae alienae paci consulitur, in ipsa urbe intestinum bellum exarsit. Regionarii D. Frigilluni adversus incolas regionis suburbanae ad arma ivere . Regio D. Donati alteri Parti favebat; tib

324쪽

ab altera caeterae regiones atabant . itam o conlatis signis praelium commissum. utque in civilibus discordiis mos est, in quibus plus odia

quam causae valent, obstinate utrinque magna clade certatum. Iocus pugnae in extrema urbe, seu casu seu consilio lectus , quem nunc quoque ex antiquo nomine Fractam appellant: sive ab hortorum sepibus, qui in ea regione se quentes , Sive alia eausa, quae posteros fallit. Materia dissidii pons ad D. Leonardi aedem, quem utriusque regionis incolae suum vindicabant . praelium praetoris urban Paganus Bon-κinus hic erat occursu diremptum et ejusqMe

imperio quisque intra regionis suae sines relagatus , donec sincera pax coalesceret. cui constituendae , Florentinos, ut amicos sociosque adfuisse, Ptolemaeus est auctor. I censibus dom stica seditione occupatis, Miniatenses Genesii vicum aggressi , illum evertore tentavere. Sed praetore urbano, raptim collectis copiis, accum Tente, vicus receptus: agerquo Miniatensium multatus, populationibus praedisque in eo actis: ex eaque expeditione, milites onusti spoliis Lucam rediere. Eodem anno Veneris incolae , qui pagus non longe ab amne Pissia ad orientem Situs est, nee non Valle hienses praetori lucensis populi fidem iuravero . Per idem tempus Clemens Pontifex maximus in numerum cardinalium

325쪽

2 3o collegio D. Frigdiani Bernardum cooptavit: inani Frigdiani Navensis nothine, qMem in eumdem senatum conscriptum, nostri constanter retulere: nullo romanarum tabularum .instimonio,

ad quas hujusmodi rerum fides revooanda. In- Sequens annus, Prosectione claristiani exercitus in Palaestinam, memorabilis suit. Duee ejus expeditionis Friderico imperatore; piaculo scelerim, quibu& romanam e lesiam vexarat . in ea non ultimum locum pietas Lucensium tenuit: sex triremium classe in subsidium adornata : cujus

praesecturam Ninus mutili obiciorum gente, populi iussu gessit. in eoque Praelio, quo cum harbarorum classe in lycio mari pugnatum , Obicius duas hostium naves captas Ptolemaidem perduxit i , Tuscorum carminum principi celebratus a : quamquam poetarum more id sactum ad expeditionem sub VPhano II. Godefrido duce velarenti. Ηoe anno Lucae tumultuatum: expulsique urbe consides, quod antistiti G lielino, Alcherioque praetori parem nolui seni 5 . Felicem in oriente mmorum curaum, Friderici imperatonis repentina mors turbavit et qui insequenti anno , tu Serra ignobili Minoris Armeniae fluvio, cum Iavandi studio ingressu ,

326쪽

magno suorum luctu submersus est. Princeps , belli pacisque artibus, Veterum augustorum gloriam aemulatus, aeternaque fama ae memoria dignus, nisi tot egregias naturae fortunaequo dotes, turbata religione, exagitatisque summia sacerdotibus corrupisset, magno Coelestium comsiliorum arcano, sceleribus quam pietate klicior. Eius Horte Italiae urbes, ac praecipue Tum rum , quae vim illius potentiamque metuerant , attollere se, ac respirare visae. tantum libertatis suturum sibi experiendo edoctae, quantum ineditiae socordiaeque caesaribus misset. Frideri

mortuo, Henricus filius iam regni ac imperii s cius , fine huius anni, superatis alpibus in Italiam trajecit: ac insequenti ineunte Cremonam, inde Bononiam; transmissoque Apennino, Lucam sebruario exeunte intravit. a Lucensibus honorifico exceptus non civitati modo, sed etiam basilicae martinianae sacerdotibus, vetera Caesarum privilegia, patrisque in primis, rata esse iussit: eos , uti pater quoque secerat, honoris causa fratres appellans , ut antiquae tabulae t stantur . nec imperatoria liberalitas intra publicum stetit. Erat, inter nobiles qui eius lateri ha rebant, Grandonius lucensis Ubaldi filius, illi ob virtutes in paucis carus. cui ut Pro meritis gratiam referret, plurium oppidorum ius tribuit, inter quae praecipua Villa Basilica, sorum taci-

327쪽

- a s

dii, i sanum Quirici ad Ariaratim Fluvium, ac in

montanis Pariana , et Bovellum: ea conditione, ut in lucensis populi fide esset, Iegibusque -- censium viveret. Proximo anno Vallechienses reguli, in fidem lucensis populi concemere, tr ditis arcibus oppidisqtie Guidoni Paganello praetori urbano consulibusque Bernardo Mac ci oro, Bolando Sornachio , ot Gulielmo Aliotto, qui ea lucensis populi nomine recepere, ipsique inter patricios adlecti. Nee deditione tantum , sod etiam emptione dominationi augendae L censes studebant. nam biennio post a Raymum dis qui inter nobiles dynastas eius temporis numerabantur , Silvam Rogiam , Montomque et Filetrum Mathildila beneficio ab illis Possessum,

Pecunia redemereia quo loco arx ad exploram dum Pisanum agriam erecta. nam licet ab ea

tum parte quietae res essent; tamen insida pra teritorum temporum pax, haud diuturnam seliauitatem Uondebat. Et quidem adversus tam validos pertinacesque hostes, nullam munimenti genus, majores nostri omisere , omnibus locis, quibus e Pisano agro in lucensem .aditus est, arcibus turribusque vallatis. quarunt et antiqui annales meminere, pluribusque in locis ruinas adhuc extantes , fidem literis adstruunt. nam

328쪽

et in Iuliano monte turrim extitisse, rudem Porum pie Pars nondum disiecta monstrant rei ab ea non longe ad proximum D. Virginis sanum alia turpis in sublime erigebatur. ubi in plana descenderes , ad Massam Pisanam castel-

Itim excipiebat . inde ad Auseris pontem F

iterum turris; ab eaque vix unius stadii itinere ad Lagari sanum per aliam turrim transeundum erat: cujus vestigia solo adhue extant. At vero Per montix dorsum, qui a meridie Pisanos Linoensesque dirimi, laevo i tinere cis Aesarem c strum Passerinum, arx ad Cerasummam , et in planitie Flexa, ao Montolium Oxtructa erant. ultra flumen vero, in ejusdem montis dorso Ca-sidioncellum et Cotonem opposuerant: et in iugo montis ad lacum cui Massactu colo nomen, Aquilatam , molibus adhuc mainisque svorstitem . Sed . omnium munitissimum Nuptianum, praeruptae abscissaeque rupi ab omni parte impositum; nec situ tantum , sed et operibus validum; usquo a Mathildis aetate , claustrum Pisanorum excursionibus objectum. quam curam haud ex supervacuo ortam, et praeterita et quas post consequuta sunt bella ostendere . Praeter

Silvam ' Regiam , Fidereumque , Aghinoimum

Ad Pontem lectum .

329쪽

27yquoque Chlebre Versiliae oppidum de Tressa emphum. in quo novis operibus arx excitata. Aqui- Iatae, de quo pullo antu dictum, ad Massa lucem Ium Iaeum, dominabantur Balbam proceres; ex quibus Lucae nobilis Balbanorum familia , viris illustribus clara. quod oppidum paucos ante amnos , de Tasca nobili Pisano , Ugolinus Balbanus

gentilium nomine emerat. Eorum rationibus commodum erat, si campestris ac montana regio

circa Balbonum, ad proximum Aquilatae pagum accessisset. Itaque a Iucensi populo illis insequenti anno locata; vectigali imperato, quod in singulos annos pensitarent. Eodem anno discordiis domesticis laboratum . Praetoris imperium iamdud in consularibus sum diis grave

vii mixture tamquam majeStatem vimque Consulum aeremeret. itaque omni ope adnisae sunt,

cum cognatis clientibusque, ut illud aboleretur. aliis contra praetoris jus luentibus , ad arma itum: scissa in partes civitate, dum his aut illis plebs favet .'Sed bono publico Lucae erat Pandulphus Cenamus, a quo nobile Cena morum genus, patriae Iibertatique memorabile, a Philippo

quem Henxicus frater Etruriae regulum imposuerat, ad fiscos exigendos missus. hic in m dium furentium progressus, mala discordiae sa-cunde disserendo, eam seditionem in acrius malum erupturam , opportune sedavit. Ab eodem

330쪽

Pandulpho literas Constantiae Augustae incione recitatas , quidam nostrorum tradunt rquibus auctam se virili prole Lucensibus tamquam romano imperio fidis significabat. litera ocerte in publico tabulario adhue extant, Trani Apidiae urbe IV. id. aprilis Indictiono XIII. daiatae; quae in unnum centesimum nonagesimum quintum incidit. Et quidem, nisi suturae mort lium res , in occulta caligine versarentur, haud magnopere de eius pueri ortu laetandum erat tqui deinde adultus, siculo regno , ac dein romano imperio, Friderici II. nomine potitus, eCelesiae romanae religionisque Odio avunt superavit , filiis Conrado ac Manis do eodem sceleres imbutis. quae suis temporibus, uti rerum nOStrarum assinitas poscet , in transitu memorabirius .

de cuius insantis regii natalibus, non con hiit apud scriptores temporum ratio ci : cum alii anno 1192, alii 93, quidam 96 paxtu editum memoriae prodiderint: non ab re incerto ejus nativitatis tempore, quem omnino non nasci oportuisse constabat . cum etiam non desuerint, qui augustae iam senio essbetae suppositum, in annales retulerint: aliis contra eam cattamniam V geta puerperae aetate, florentique sanguine Purgantibus. eo qui successit anno, Philippus Etru

SEARCH

MENU NAVIGATION