장음표시 사용
401쪽
pida , quae Pisani reipublicae abstulerant, recuperata ; redditis etiam quae ad , antistites Iucenses spectabant.: Drro et armis eo adacti , quo ex tanto tempore, neque minis neque execrationibus Pontificum adduci potuerant . Cautum quoque ejus pacis legibus, Genuensibus veteribus sociis : qui missis Priaci- valle Auria et Nicolao Grimaldo, Trebianum E cisque portum , a Pisanis olim occupatum,
recuperarunt. Mutronis arcem Portumque a
gre apud Florentinos deposuere. a quibus deinde, Bonifacio Bonturio Lucensium nomine recipiente, reipublicae redditus: ea lege , utilorentinis negociatoribus pateret. Ferunt Florentinos primo de Mutrone evertendo dubitasse ; sed cum Pisanos id quoque agere, P cunia apud populi principes interposita com-
Pertum esset, sententiam mutavisse: ratos, fid
Io consilium proficisci ab hostibus minime posse: nec suasuros. Pisanos unquam, quod ex usu
Florentinorum fuisset. Per idem tempus Gui scardo Petrasancta praetore iterum, Fanum Feroniae et Campusmajor, in priore prae tura ab eo in Versilia condita, novis colonis eo traductis, ac immunitatibus aucta. Foedus Cum Genuensibus renovatum, cum id per Iegatos flagitassent: missusque Guiscardus praetor Genuam, qui tabulas Lucensium Florenti-
402쪽
35onorumque nomine conficeret . proficiscenti a Genuensibus, vexillum Do Georgii , quo in praeliis uti solenι, dono datum. excessit eodem anno antistes Guercius, sacerdotii decore in civitatem rediicto, receptisque oppidis mem rabilis. Ei ΙIenricus successit qui primum Toporium ejusque praefecturam Galganetis Perseitticio regendam commisit . inter initia Henrici , aedes in honorem D. Iacobi in extrema suburbiorum parte, eo loco , qui ad Tumbam
dicitur , extruCis . Interea cum Mauscedas, rebus suis iam constematis , Neapolis Siciliaeque regnum obtineret ; omitique ope ghi bellinarum partium homines juvaret; Florentini ac Lucenses reu
vato iterum foedere arctius inter se colei et . quo tempore, argumentum hujus arctae eoniunctionis , tam Lucae qaam Florentia6, utriusque populi insignia iunctim ari icta, in celebrioribus urbis locis, spectaturque adhuc Lucae post tot saecula, in pariete ex adverso Palatinae turris, ubi quondam Romimpelorum aedes stetisse dicuntur, harum crvitatum mutui amoris documantum; parma scilicet alba cui Purpureum lilium insidet: quod Florentinorum
403쪽
Iucensis populi, ex albo .purpureoque distincto. Victoriis amicitiaque vicin um populorum florentem urbem, orta inter patres Febemque discordia turbavit. Sed ea brevi praetoris Guiscardi, sociommque Florentinoram, qui pacis sequesitis adsuere, sapientia discussa. quare a civibus arma in hostes versa: in agroque pistoriensi igni serroqne saevitum: trilius etiam
oppidis Balve derio , Ceechia et Montali captis .
Fervebant eo tempore maxime r , tum Mansredi regis instinctu , tum populorum , Per sct sim rentium rabie, Per Etruriam factiones . Ghibet linique Florentiae Farinata ' duce cum gente Ubertorum, cuius ipse princeps erat, id pra cipue moliebantur , ut populo a reipublicas
gubernaculis amoto; urbem totam ad suas Partes traducerent. quod cum ad Iacobum Bernardium lucensem, lai tunc Florenti iis praeturam gerebat, permanasset, missis apparit ribus ad comprehendhndos coniuratos, populoque etiam ad arma concurrente, quidam Ubertorum caesi, alii consesorum capti, ac Prae toris sententi a securi percussi. Farinata totius conjurationis artifex, inter tumuItum elapsus,
404쪽
35 a Senas exulatum abiit. Nec lamen vir inquies suae aIlenaeque reipublicae perturbator, in lici prioris conatus exitu animum despondit.
Sed quibus artibus patriam convellerat, iisdem
Lucam aggressus, clam per amicos agere Coepit, ut vulgus ghibellinarum partium studiis incenderet . quod ubi patefactum , factione Guel-Phorum Praevalida , publicae tranquillitatis hostes urbe pulsi . Verum parte plebis jam
ea contagione insecta, ad arma et vi in Procurrente , Nicolai Vacchellerii bononiensis Praetoris sollicitudine , qua comiter appollando, qua nimis terrendo, nonnullis etiam , qui seditionis principes extiterant, supplicio a Tectis, ea tempestas discussa . Egregium fidei socialis exemplum eodem anno Lucenses edidere : scriptoribus genuensium rerum prolixe Iaudatum a . Renato Busso lucensi Genuae
Praeturam gerente , magum simultates inter Venetos Genuensesque in oriente levibus causis exortae , in apertum bellum erupexant . victique Genuenses ingenti clade apud Ptolemaidam navali praelio , in magnis rerum omnium ac nummariae praecipue angustiis erant. Lucenses amicae nationis calamitate moti . duum
Foliotis , et Ii lerian. ad eum annum scilicet illas
405쪽
millium niarearum argenti id octo unciarum pondo antiquitus nomen liberaliter Genuam
sponte donum misere.' munuS, quRm grato Rui' .mo acceptum , lani magno remissum : iussumque ad asperiora servari . Et profecto in eos Saepe alias , sed nunquam maiore sortunae malignitate , quam memoria nostra saevitum. Cum
classis gallica ex tuto pilarum ignearum Portentosi operis jactu, pulcherrimae urbis maximam partem diruit; . publicas privatasque aedes , in iisque templa et aras , nulla n minum reverentia , una clade involvendo. per quae gloriosae olim Francorum genti, tamquam barbarae V impiae, genetis humani odium in omnes aetates quaesitum. Quo tempore Lucenses ab optimis aeque ac. miseris sociis, ejus cal mitatis, admoniti , quod unicum Iicuit, ver- bonum ossiciis solatia adhibuere: auxilium et vi mali, et magnitudine hostiis prohibento . Sed redeo in spatium unde me praesentium temporum iniquitas abduxit. Interea Ghi bellinorum potentia in dies augeri Mansredi potentia; qui paternorum odiorum in romanum ponti siseni haeres, et suo et avito sceleret grassabatur; quorum furori comprimendo , Alexa der pontifex, cum lenia parum profecissent,
bello et armis agendum ratus; sumptu in Sacram expeditionem , tributum sacro ordini iu-23
406쪽
dixit i . huic collationi in Lucensi exigendao, Ubaldus mmaris curio, 'a pontifice lectus: cui tres alii adjuncti quaestores , Marcellus curio Tassinianensis, Bodulphas e D. Georgii
monachis, et Iuncta aedis D. Mariae Cortis Bolandingliae aedituus. Censu acto, in urbe agroquo templa aedesque sacrae DCXCII. rmpertae: hospitales domus XLI. asceteri a XXv. summa annui proventus centena quinquaginta duo millia DCCXXXVII. florenum aureorum aequavit. Nec pontificis conatus .in irritum recidere. quippe tit superiore anno EZelinus, ita hoo Albericus ejus frater pessimum omnis memoriae tyrannorum par oppressus. Tristior sortuna guelphas partes in Tuscia excepit . Florentini congressi cum Senensibus, quod et ghibellinae iactionis essent, et Farinatam Cum
exulibus reeepissent, eos magna clade vicerant. caesa ad unum Germanorum cohorte,
quam rex in auxilium submiserat. Vexillo P
gio, cuius potiti fuerant, in contumeliam per
terram tracto . qua suorum caede, ac insuper
ignominia, quam exules legati ad eum pros cti , sando etiam majorem fecerant, rex incensus; Iordanum assinitate sibi iunctum, cum v lidis Germanorum auxiliis in Etruriam, Iabanti suorum sactioni sulciendae tro iussit. Florentini
407쪽
et ipsi copias auxerant , collectis undique ex urbibus foederatarum gentium auxiliaribus: Bononia, Pistorio, Pratra, Volaterris nec non Miniatensibus ac Geminianensibus pro . virili opem -Ω-rentibus. Inter caeteros populos Lucensium praecipue auxilia eminebant magno equitum peditumque numero e civium flore, Duce Amsrione
leto, ad id bellum prosecta. Jamque XXX. Peditum millia , equites MCCC. foederatorum exercitus explebat : cum in senensem agrum tran gressi, ubi Perusinorum ac Herbanensium equiates illos opperiebant. ad Arbiam navium obscura ad id tempus sama, mox Guelphorum clade nobilitandum consedere. Erant in castris Florentinorum, qui occulte Ghi bellinis favebant: remque ita cum Farinata composuerant, ut simulata in tompus fide , ubi praelium commissum esset , an ipso pugnandi ardore , transitione iacta , suorum animos aciemque inclinarent. Itaque pugna inita , cum repente proditores in pactem Glii bellinorum transissent, digressu suo primum sociis miraculo, dein timori
suere. equitatus tamen pugnam Strenue obibat . quamqvlim Germanorum acies acriter in eum invecta ingentem tumultum intulisset. sustentatumque esset, nisi Buccae abalis . Seelere afflicta partium sortuna concidisset. is ut proximus vexillario equeStris v gilii uis Constite-
408쪽
rat, cum praelium maxime arderet, elato gladio manum illius amputavit: sequutoque manum vexillo , repents eo spectaculo tota acies
turbata , ingenti trepidatione pugnae ordinem dimisit : cum suorum proditione, nec cui siderent, nec quos caverent, Satis nossent: et Praeterea Germanorum impetu obturbarentur . ii
quibus audacia virtusque maior, circa militarem currum stipati confertique restitere . ibi acerrimum praelium fuit, parque praevo str ges: cum summum militiae decus, in eo vetinendo capiendoque, opinione illorum temporum verteretur. circa illum Guelphorum prompti simi cecidere : neque ideo evictum quominus
opimum illud spolium cum omnibus impedimentis , caeteraque castrorum praeda in hostium manus veniret. cecidere in acie ad MMD. capti MD. Ionge major caesorum Capto rumque numerus post praelium suit. Nam cum Lucenses una cum Florentinis ac Herbanensibus novo praelio instaurando, se se Montem Apertum,
munitione oppidi confisi recepissent; arcta Obsidione clausi, deficientibusque alimentis , ad
deditionem coacti, pene ad unum omnes interinsecti . Tantaque ea clades extitisse dicitur, ut nulla Florentiae Lucaeque domus , Iacrymis funeribusque vacua suerit. .quippe quinque millia civium eo praelio amissa, ut non alias Iuctus major urbem occupaverit. in com-
409쪽
mini orbitate, seminariun praecipue dolor eminebat, passis crinibus lugubriqiae ejulatu, aliis parentes virosque, aliis silios fratresque, aut aliarum necessitudinum nomina, in publiea orbitate deflentibus. ut tota Etruria, si parva
magnis aequare liceat, non minor tunullius ac consternatio fiterit, quam deletis olim ad Cannas exercitibus, Romae extitisse, fama literariun accepimus . Eum Cladem ruina guelpharum partium per Etruriam sequuta: cunctaeque civitates . victorum arbitrium subiere. Sola Lucata publica omnium desectione sidem retinuit: guelphaeque iactionis undique exulantis asylum suit. quippe Amscio, cum reliquiis inse-licis exercitus, in urbs in reversus , inde Ghiti dii nos omnes expulit: quod in caeteris aliis civitatibus secerant, Lucae pati coactos. Florentini Praecipue, in ea rerum desperatione, cum liberis coniugibusque ac totis familiis Lucam migravere: inque. sinum amicae urbis benigne excepti, patriam Penatesque , humanitate hospitum Don nimis desideravere. Locus illis ad habitandum, vici Longobardorum basilicae proximi datus: coetusque Guelphorum de communi salu Ie deliberantium in ea basilica ex eo tempore agi coepti . extat ad hanc aetatem' in ea basilicae Parte quae in septemtriones vergit, lapidi insculptum Guelphae sa-
410쪽
cti Otiis insigno: aquila, scilicet implicitum se pentem unguibus tenens. quod vulgo inobservatum in antiquitatis gratiam adnutare non ab re suerit. Ghi bellini victores Florentia potiti, cum Guidonem cui Novello nomen e Guid iis regulis praetorem creassent, Iordano comitiarni oratin imperiurii detulere . ab eo florentinus popuIus in Mansredi regis verba Sacramento adactus: Guolplii exules proscripti, eorumque bona publicatu . eaque rabies Glii bellinorum extitisse dicitur. ut de pulcherrima Italiae urbe dimenda, tamquam omnis belli arce ,
consilia agitasse memoriae proditum sit. neque intra verba furor constitisset, nisi Farinata totius cladis Ructor, sapienti ratione eam mentem ab impiis civibus avertisset. eodem tem-Pore patriae servator et proditor .
Mersam Iuctu civitatem i ma gni thesauri inventi O recreavit, quippe paulo post coelesti admonitu D. Paulini , in cuius intela lucensis
Populus est, corpus repertum , quod mille se nie ac ducentis annis defossum latuerat: voluti melior. ille urbis nostrae parens et conditor, filiis suis solatium adhibiturus, Iacrymasque detersurus e coelo adfuisset. cum eo reperti Severi ac Theobaldi. cineres , qui una cum Paulino , pulchra olim morte pro veligione ,