장음표시 사용
81쪽
nomen Italiae invectum. Num Petrus omnium Christi sectatorum princeps , et ab eo summi sacerdotii potestate auctus, cum orientis regiones caelesti doctrina nil veri Dei cultum
traduxisset ; Antiochia , ubi sacerdotii sedem
annis septem tenuserat, Romam navigavit Claudii anno II. Christi XLIV. ut in communi gentium omnium patria , Christianae legis instituta publicaret . Itaque Neapolim appulsus , atque inde ut traditur, vi tempestatis in Etruriae oras delatus , Pisanum portum intravit; nique inde pedestri itinere Romam contendit, sacrificio non longe a Pisarum urbe christiano ritu peracto, eo loco qui nunc se quoque in insignis facti memoriam, celebri templo ,
ct annua Populorum religione Colitur. an etiam Lucam intraverit , incompertum . Non tamen a vero abhorret, in clari nominis coloniam, romanae viae appositam venisse. cui biennio
Post destinatis in varias Italiae urbes novae doctrinae magistris , Paulinum submisit: magnum Petri in Lucenses benevolentiae pignus. Nec Lucenses ossiciis in eum vinci' passi: tot amoris cultusque indiciis erga divinum hominem extantibus : templis, basilicis, aris, siminlacris, Pontibus, Portis , Propugnaculis, Pagis ejus nomini dicatis: ipso etiam imperii vexillo ac summae Potestatis unulo Potii imagine insigni.
82쪽
3 . Natus erat Antiochiae Paulinus, urbe Syriae Principe , tu quam christianum nomen a Iudaeis iactatum, velut in portum Se Teceperat. conesonanti Petro haesarat comes, eurnquctin occidentem sequutus , quamquam florenti adhuc Bet te, morum ac sanctimoniae laude; dignus existimatus, qui illustri coloniae .sace dos daretur. Roma digressus in itinere Fsuentianis hoc nomine tum Horentini appellabantur
una cum Frontino Christum annunciavit,ut antiqui gentis annales .memorant. Verum novae religionis semina occulta in FIuentinis metu principum mansera; donec Constantinus rerum Potitus, verecundiam christianis institutis admmit et palamque profiteri Christum non per
vicacia et Iudibrium, sed quod exat reli
gio et gloria vocari coepit. Longe selicius Paulini labores in excolendis Lucensibus coulocati. Nam vix Lucae pedem intulerat, cum populus miti docilisue ingenio, ac religionibus deditus , - tum caelesti doctrina , tum Samcti iuvenis virtutibus motus , certatim sacros ritus amplecti , alios mores, aliam vitae r tionem capere : ubique everti arae, deseri simulacra , templa extrui, propugnacula adve sus impietatem . Dum haec Paulinus Lucae contra veterem superstitionem molitur, ipsa antiquo iuri retinendo se se novis operibus
83쪽
inliniebi t. quippe eum nihil adeo corrumlwndis moribus emera sit ac illecebrae libidianum : malam mentem civibus injecit, ut egregii ingentisque operis amphitheatrum edendis spectaculis extruerent ; arcem videliceι impietatis contra veram religionem. quod molis genus a Graecis ortum vitiorum omnium repertoribus, Primo illorum mores , deinde etiam Bomanorum afflixit; apud quos prisco illo et Hidi voluptatum aevo , primum Ce spite ac terreno aggere . extructis gradibus spectatum . mox gliscente Iuxu ligneis, tem-Porario opere : donec lascivia domicilium si-xit , lapideis circis, theatrisque, initio per
Pompeium iacto extructis: qui tres orbis pam es victoriis complexus, hostes ferro, ei ves oluptatibus perdidit. Durant adhue Lucae ejus molis vestigia prope BOnvisiorum aedes ad veteres carceres Priscarum opum Re magnificentiae documenta ; nunc privatis aedificiis oecupata , ac magna ex parte aggestur erum defossa r extante tamen subinde eo-rona lapidea ad columnarum intervalla somni cibusque e laterculo coctili, ac muris OP re retIculato , caeteris ornamentis detractis; ad eam formam, qua Romae veterum operum reliquias cernimus, veluti speciosorum corporum ossa magna et deformia. Aedificatam Claudio
84쪽
imperante hanc molem, adducor ut credam ea
conjectura, quod nuper in Barsottorum aedibus , dum ejus pars diruitur , aerei nurnini imagine ejus principis reperti, vulgato more hujusmodi numismata' in operum si damenta a conditoribus iaciendi, samae cupidine ad posteros . aeonsessa mortalium operum vanitate , equorum ruinis gloriam petimus, etiam dum extruimus. Hic locus non solum edendis spectaculis , sed etiam habendis populi concionibus diu usui fuit, donee veteris supevstitionis vestigia aboleri placuit, profanasque moles intempla ac basilicas vero Deo dicatas converti, quod circa Gothorum ac Longobardorum tempora contigisse arbitror , nota prRecipue in hujusmodi aediscia Gothorum rabie. Nam 'D. Frigdiani basilica Longobardorum regum opus , ex amphitheatri, cui proxima est, ruinis quadrato saxo extructa . Cuius , aliarum-cyae veterum basilicarum columnas ad amphitheatrum stetisse fama est. magna posteritatis
acci sutione , tanto plus religionis barbaris suisse.' Praeter hoc, Claudio principe, aedificatum , aIiud theatrum fuisse ad D. Augustini olim Salvatoris templum , scripto S rerum lucensi iam tradidere. manentque vestigia eius operis in proximis aedibus: fornicesque intro sum cunctatim decrescentes , et forma insulae ruinis inaedificatae theatri orbem ostendunt.
85쪽
Claudio per scelus uxoris extincto . privignus Nero in imperium successit, tanta mOrum varietate , ut idem optimus, idem pessimus haberetur. dum scilicet eius initia S necae consiliis et matris reverentia reguntur;
illisque mox parricidio sublatis, suis tantum moribus utitur . eo imperante in Christianos Primum nominis legibus publice saevitum. dum Caesar incensae uisis infamiae abolendae, subdit genus hominum, non ut impie Tacitus scripsit, per flagitia invisum, sed contumelia numinum, et dissimilitudine morum, magno Christiani nominis honore; dum palam constat nomnisi magnum aliquid boni esse potuisse, quod Nero persequeretur. Accidit id M. Lecanio , C. Licinio coss. imperii ipsius X. Christi. anno LXVI. Nee urbe tantum cohibitum id malum, sed triennio post divinis hominibus P tro et Paulo, qui tunc totius christitanae religionis principes erant, supplicio assectis , Iatius manare coepit; primoque finitimam Etruriam corripuit . Praesidebat Etruriae Anolinus, qui saevi principis iussu, novae religionis homines quaestionibus suppliciisque vexa- aggreditur. ossicina ejus crudelitatis Pisae erant. eo Paulinus fama religionis iam celebris, una cum Severo ac Luca initiatis, Τheobaldo milite aliisque Lucensibus accitus; primo ver-3 e
86쪽
beribus, mox carcere ac longa trium dierum inedia maceratus seris objicitur. quae cum ho-1uinibus commodare crudelitate recusassent , Paulinus ad radices montis, qui Pisas Lucamque inter jacet, sustibus ad necem caesus, Caeteri securi percussi, clarissimo cristianae religionis
testimonio defuncti sunt. eorum corpora noctu
clam in urbem lucensem a Paulini discipulis
delata, eo loco sepulta sunt, quem Ob eorum multitudinem, qui religionis causa.Supplicio affecti eo inserebantur, sanctorum Cellam. appellabant. Memoriae proditum est, , Paulinum sub mortem iacensem urbem Deo exquisitis precibus commendasse; caelestique voce admonitum, tamdiu Lucenses suturos incolumes florentesque, quamdiu in ejus tutela ac mde mansissent. Nec oraculo fides abstat. qui'pe illo jam in divorum numerum receptis, arisque et .templis consecrato, urbis felicitas eodem gradu cum sanctissimi sacerdotis cultu Processit et nec ulla lucensi populo clades sequutis temporibus ingruit; quam aut imminem rem, aut jam coeptam non eo patrono duin Ierit. ut in consesso sit, tot rerum dissicultates, quibus Lucenses sese explicarunt; tot ca Iestes iras, quas est ero ; hanc pacis atque otii tranquillitatem, hanc ubertatem agrorum, hanc' corporum salubritatem , hoc Iibertatis
87쪽
tamdiu servatae bisnurn , supra oninia mortalia consilia Paulino deberi. Sed non 'cum il- Io pietas Lucensium extincta . nam Valerius sacerdotio potitus, viduam parentis morte umbem excepit. vir iisdem causis quibus Pauli nus, tyranni odium meritus, et ab eodein secinri percussus . Interea Clemens romanae urbis Sacerdotium, prius insigni modestia recusatum, Susceperat. traditur enim a Petro Clementem aucCessorem idestinatum ; sed illum veritum exemplum, ne aliquando gliscente ambitione, Summum sacerdotium haereditas fieret , delatum honorem recusasso. donec pontificatus inter vincula et Carceres versaretur, POSSE Oum quidem tuto per manus tradi : verum multo ante sapientia ' Providisse , , pessimo publico id
futurum , cum Carceres Securesque in opes ac
regna transissent . Eo pontifice, quod ad res Lucensium attinet, Dionysius areopagita gallico itinere Lucam venit . ibique templum generim humani se a tori dedicavit icujus insagnis facti memoria extat in tabula marmorea ad D. Paulini aedem. quae quamliam hon ante annum M . Posita,' tamen magnae auetoritatis ad sidem est γ); integris autem eo tem-Ρore antiquis monumentis, ex quibus illa. de-
Q Aera D. Antonii a Bollando edita ad diem 27 aietilia.
88쪽
36 scribi potuit: quae deinde bellorum cladibus ,
ac tabularii minis periere . nec me movet Samcti Dionysii nomen tantum scriptum, ut ambigam, utrum de areopagita intelligendum sit; cum sub Clemente nullus alius hujus nominis sussse reperiatur episcopus: nec longe a vero sit, areopagitam, a Clemente in Galliam missum, in coloniam gallicae viae propinquam,
causa novos religionis alumnos ad Constantiam
fidemque hortandi, eisque praesentia sua Sin I latium adhibendi divertisse . quamquam de illo
magnas ac Perplexas esse quaestiones Sciam , quas, quibus est otium, suis momentis expendent. mihi id tetigisse satis sit, ne tanti viri hospitio patriam fraudare videar voluisse . ni- ' si laete Dionysius ' ille ad aliquem lucensem antistitem reserendus sit, quod eruditis magnisque viris placuisse video: Illud etiam mi-- nime praeteream, quod apud nostros magis reperio quam credo; nempe Euthychianum , et Lucium summo pontificatu , et ob religionem obita morte claros, Luca ortum duxisse . nam prior' constanti scriptorum fide Iucensis asseritur : quod errori locum fortasse praebuit, s cili unius literae immutatione: et Lucium Romae Porphyrio patre genitum acta vetustiora
Praeserunt. quamquam Compertum habeam e
se magni nominis scriptorem , qui Lucam pa-
89쪽
37 triam, et Lucinum parentem affirmet γ . qua in re libertim legentis iudicium esto. nec enim
eorum morem Sequor, qui quovis obtentu decora in Suas nationes transferunt; functi potius bonorum civium, quam Scriptorum ossicio.
Non tamen ideo dubitaverim, tam incorrepta Lucensium erga. religionem fide; quin his amnalibus illustrandis multa suppeterent sortiumvirorum exempla, qui pro christiano nomine mortem obierint in saeva illa horum temporum prouella, nisi eadem, quam in corpora crudelitate , saevitum etiam in literas foret; incensis per Diocletianum et Maximianum martyrum actis; impio aeque ac inani christianae religionis abolendae consilio: tamquam divina,
mortali ulla vi everti possent. Illud etiam pro
certo habeo , Lucenses redditam christianae reipublicae tranquillitatem, aurei saeculi exo tu per Constantinum Augustum, prRe caeteris
gentibus gratulatos. Siquidem adhuc apud nos nummus aureus existit, quo' Luca Flavia de imperatorias familiae cognomine appellatur ;arcanis ex altera parte notis, quibus de Maxentio tyranno victoriam caelesti vi relatam significari, periti vetustatis existimant . quare
M MMinsitu in Lucii I. viis , et alii quos retuli in /An--
rationi seu ad vitam S. Ceciliae . annot. 23. num. 7.
90쪽
insignis erga euin principem Lucensium 'euIt is , et evectae una cum tyranno impiae sinperstitionis gratulutio eminet. et Flaviae 'cognomen sive sponte , seu Caesaris beneficio. as- Sumptum, eam cum religiosissimo principe coniunctionem declarat ut majores nostri dignam iudicaverint, quam posteris auro testarentur. Eo regnante sacerdotium lucense Τheodorus
obtinuit, quem antiqua fama civem suisse comperimus, Dombellinga familia ortum, quae Lucae inter nobiles diu nornit . sed cla larem illum virtutes secere, quibus post mortem Consecrari, colique meruit tertilis hic a Paulino Lucensium pontiso numeratur: per an nos amplius CC. sive nullo in Valerii locum in ea temporum procella sublecto; sive, quod vero propius est; actis ecclesiarum memoriae religionis abolendae incensis : donec Constantino principe , pace christianis restituta , suus religioni cultus, sua sacris maiestas, suum pon tificibus decus rediit. Verum eo sublato, sterior pene religioni tempestas incubuit: dum Constantinus e tribus liberis natu maximus, instinctu quorumdam sacerdotum, qui male de divinitate opinabantur, specie pietatis nero
niana temporae revocat, carceresque et insulas magnis exulibus refert; infelici documento, numquam nisi malo publico principes sa-
