장음표시 사용
3쪽
EX AUCTORITATE DIGNISSIMI VICE-CANCELLARII,
ACADEMI E GLASGUENSIS PRAE FECTIGNECNON AMPLISSIMI SENATUS ACADEMICI CONSENSU,
ET OBILISSIΜIE FACULTATIS MEDICI DECRETO; SUMMISQUE IN MEDICINA HONORIBUS AC PRIVILEGIIS, RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS I COMITIIS UNIVERSIΤATIS GLASGUENSIS,
c0LLEGII REGALIS CHIRURGORUM ONDINENSIS SOCIUS, ET LUNATICI ASYLI GLASGUENSIS PRAEFECTUS, RESIDENS CHIRURGUS, ET PHARMACOPULUS.
Die xx Augusti hora locoque solitis.
EXCUDEBANT ANDREAS ET IOANNES, DUNCARACADEMI E TYPOGRAPHI.
5쪽
DELIRI EBRIOSORUΜ. CEREBRI generisque nervosi assectio, Delirium Tremens appellata, morbus est, non de actione inflammatoria, sed potius de aliquo cerebri statu peculiari, magna obscuritate jam involuto, pendens, quo de statu nihil nisi ab ejus effectibus reVera novimus. Per longum tempus edici hunc morbum cum Phrenitide, vel cerebri membranarum inflammatione, ex quorundam eorum symptomatum haud parva similitudine commis-Cere,. et ita in errorem fatalem incidere, soliti erant. In Phrenitide enim, quae ex inflammatione membranacea indicium solitum habente, velut in omnibus aliis corporis superficiebus membranaceis, ad vitae privationem se rapide et lato extendendi, constat Medici prsecipua fiducia,
6쪽
unde aegro salutem sperat, est, ut anguinem large et repetitis vicibus, et ex orificio amplo, ad inflammationis activae progressum impediendum, mittat. Sed hoc in morbo, tales sanguinis missiones maXime periculosas esse, et in plurimis exemplis vitam extinxisse credo. Delirio Tremento diu et plerumque Phronitide per errorem putato, idcirco de hac assectione, quam Xplicaturus sum, etiam inter eos, qui symptomata distinguentia et curationem bene intelligunt, multum confusionis nominum adhuc existere quoque arbitror. Commune et vulgare nomen erebri febris, per magnam Britanniae
partem etiam a Medicis ad Phrenitidem exprimendam adhibetur, et ab aliis ad Delirium remens praecipue in Anglis parte septentrionali applicatur. Hoc autem manifeste ineptum est. Appellatio cerebri febris, uni ac alteri aeque accommodata, vel potius inhabilis est. Nihil amaplius enim de cerebri febre, quam de pedis febre
novimus; et appellationem posteriorem ad Podagram aut Rheumatismum pedem assicientem, quam priorem ad cerebri assectiones jam dictas
7쪽
applicare, tam idoneum esset. Appellationi vulgari tamen non tantum me oppono, Vocabula enim, quibus homines generatim morbi notionem communicent, esse debent sed infortunium est, quod ad duos diversos morbos curationem tam valde diversam postulantes, applicatur Medicis igitur, talem laxam et minime definitam appellationem, ad plus quam unum gravem morbum Xprimendum applicantibus me oppono. Eo igitur de hac re maXime solicitos esse debere, modeste existimo, ut de falsis notionibus perpetuis eniciendis caveant, quae in descriptione unius vel alterius morbi orientes, confundant, et sic in magnos errores in medicina Xercenda ducant. Quum una appellatio duos morbos penitus distinctos exprimens, ut in praesenti eXemplo, in usum Serpserit, satius esset, si edici, quod ad utrosque pertinet, penitus derelinquant, sorti inter populum generatim deserentes, applicationem Corrigentes, et aliam in ejus locum supponentes. Sic
quod ad Phronitidem attinet, proprio nomine cerebri inflammatione appella. Quod ad Delirium Tremens aliquod nomen vulgare, quo cogni-
8쪽
tum sit, origini aeque ac symptomatibus ascribendum, ab ipsius morbi descriptione apte ducatur. His rebus praedictis, prius quam morbum illustrare ausim, quod sine dubio multi jam prae-
Sentiunt, nomen Delirium Tremens a Doctore Sutton in volumine tractatuum magni pretii de hoc aliisque rebus, anno 1813, ut puto, in lucem edito, primum datum esse, in medium asser- re mihi concessum sit. Vocabulum Tremens a solito prominente symptomate manuum et nonnunquam totius corporis plus minusve, sed saepe insigniter assectorum, per morbi curSum, derivatur. Hunc autem vocis delectum minime felicem mihi videri confiteor. In lingua accurata Delirium esse Tremens recte dici non potest. Si Delirium cum Tremoribus nominaretur, multo melius esset; sed id non satis Xprimit. Forsitan nomen Delirium Ebriosorum a multis melius ap- plicatum putetur et ad hoc nomen eligendum
me propensum confiteor, nisi Consensus vulgaris
apud Medicos huic morbo appellationem Delirium Tremens affixisse videatur.
9쪽
Delirium Tremens igitur, vel Delirium Ebriosorum est mentis aberrationi species, quae originem immodico usui vel abusui spirituum ardentium, vini, aut meraciorum Cererisiarum debet. Ab idiopathica insania, ut o ostendere Conabor, distinguendum est, quamvis sine dubio nonnunquam in eodem homine commistum, et in alterum morbum degenerare reperitur. CausaS praedisponentes omnes quae vires aut salutem generalem effringunt, ut multum anxietatis animi, corporis nisum nimium, et tempestatis vicibus expositum, jejunium longum, magnum Sanguinis dispendium, et aliquid magnam systematis debilitatem inducens, agnoscit. Sed causa excitans fere constans est, usus immoderatus liquorum meraciorum ConSuel US, et perpetuo Servatus. lus quam unum Xemplum offendi, ubi pars causae excitantis Venus immodica esse videbaturi sed in his aegris ebrietatis consuetudo continua diu confirmata erat. Duo vel tria X- empla memorata a celeberrimo Doctore Arma
Strong, quae a plumbi in corpus impulsu orta sunt, et malae consuetudinis pium copia magna
10쪽
capiendi nimis subita derelictione, mihi quoque
perhibentur. Sed hae XCeptiones Causae Communis excitantis Delirii rementis rarae sunt, et sine dubio in omni fere Xemplo assuetae Commessationes cum ebrietate huic morbo originem dant. Sub morbi accessum aeger ex immodica stimulatione valde exhaustus et enervatus sit. Homines ebrietati assuefacti ad hunc statum quodammodo appropinquant. Diei prioris ebrietati et nimiae stimulationi, exinanitio, debilitas ner-Vosa, animique depressio, lingua vulgari me
Desiis dicta, succedunt et donec ebriosus Stimulum assuetum, nempe haUStum mane Sumpserit, manus tremunt, alicui negotio minime aptus, et nihil agendi capax est. Et sic, hoc stimulo subito et penitus subtracto, vel multo minore quam solet ab homine sumpto, cerebri generisque nervos conditio tam depravata sit, ut Delirii rementis impetu perfecto terminet. Symplomata, quae, et de hujus morbi accessu
et Consummatione, in sententia formanda nos ducant, tam multa sunt, ut eam sententiam satis