Apparatus medicaminum, nosocomiis ac generatim curationi aegrotorum pauperum maxime accommodus. Auctus et editus ab Aloysio Careno

발행: 1801년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Verum gummi , quod habetur ex arboruapud Linn. Mimosa Nilotica, germinante in Ara. hia & AEgypto. Datur in pulvere & solutum ab uno Scrupulo ad unciam & amplius in sufficianti vehiculi copia; cum vero additur mixturis, ut ajunt, dosis non debet excedere drachmas duas. alioquin incommoda densitas haberetur. Praeis scribitur quoque, ut in vehiculis aquosis resina, gummi resina & olea iis admixta teneantur. Pa. ratur MUCII AGO. Melior est, quae omni colore & Sapore pri-Vatur, quae diaphana est, & quae omnino in aqua dissolvitur. Commi, quod colligitur axaliis arboribus, ut ex CERASIS, PRUNIS, PΟ-NIS &c. si purum suerit, substitui omnino pol si gummi - arabicae.

a . .

castanum L. Castagna d' India siva amara

Arbor , quae habitat in Insula Creta &apud nos plantatur potissimum in ambulacris. Adbibetur praecipue CORTEX RAMOR IΜ. Datur in pulvere & in decocto ea circiter dosi. qua china, & non solum loco CΗΙΝΛ praeberi potest, sed etiam loco radicis COLOΜBO ma-Zime in pauperum cura. Caeterum oportet cor licem abstrahi e ramis nec nimis adultis , nος uerioribus.

102쪽

HIRUDO, seu SANGUISUGA OFFICIN. Hira

do Modicinalis L. Utimur ANIMALI VIVO jam omnibus noto. Seligenda tamen Hirudo , quae depresSa sit, fusca, interspersa lineis flavis dorsalibus Sex, in ermediis immaculatis, subtus cinerea, nigro maculata. HORDEUΜ OFFICIN. Hordeum vulgare L. Planta annua, quae colitur ubique. Adhibetur SEΜΕΝ in decocto , a dimidio unciae ad tres, S in pulvere seu farina, quae conficiendi cataplasmatibus, ct fomentationibus siccis iusez-Vit, quo tamen in munere subrogari potest Pro circumstantiis etiam farina secatina.

IACEA OFFICIN. Viola tricolor L.

Planta annua habitans apud nos in locis cui tis. Adhibetur HERBA CUM FLORIBUS VIRI DIS in infuso a dimidio unciae usque ad quatuor, ct exsiccata in pulvere ab una ad quatuor drach mas & in levi decocto nunc in aqua, nunc in Iacte a tribus drachmis ad tineias duas. Hoc remedium retineri volui ei dem de causis, quas

attuli, ubi de FILICI.JALAPPA OFFICIN. Convolvulus Iaiana L. Planto perennis in Americo, Metaico, Vera

103쪽

crvee germinans. Adhibetur RADIX in pulvere

pueris ab uno Ad decem grana pro ratione aetatis & temperamenti; pro adultis ab uno scru-nu Io Ad drachmam unam fere nunquam in in fusione praescribitur. Si detur latiori dosi, pa. rere potest enteritidem, convulsiones &c. Haec nobis in taleolis affertur & melior e Si compacta, dura, ponderosa, nigris Striis InterSperSa, ct igni admota inflammabilis. Admixta B D-niae segmenta colore albo, ct textura spongiosaso produnt, vVis ejus purgativa eX resinoso principio derivatur EXpedit eam conteri dum illa utendum est . atque prascribi simul cum saccharo, aut

cum cremore tartari, Vel cum alio sale neutro, quae regula observAnda est in praescriptione remediorum omnium, quorum vis purgativa sit iaresinoso principio,HIPECACUANHA OFFICIN. P ehotria emetica in Pharmacop. Auartac. CampeStr. nuper edita. Planta perennis, quae crescit in locis Americae Meridionalis. Adhibetur Radi X in pulverect in infuso , cum pro emetico datur, in pulvere praebetur pro pueris ab uno ad Sex grana. pro adultis a decem, viginti granis usque ad tris inta pro aetate, aliisque circumstantiis. Cum essectus exigitur promptior & tutior, addi po

test quid piam TARTARI EMETICI, quod vix

grunum excedat; cum autem pro emetico datur in infusione, dosis est in pueris a seX granis

Ad dimidium drachmae , in adultis a dimidio

104쪽

drachmae ad duas. Fit autem infusio in va icinusis S in tribus usque ad sex uncias aquae ei vim, quae tamen quantitas Pro ratione adita. is tribus uncus intuor esse potest. Expedit etiam aliquando infusioni fieri additionem alicu- u. aromatici.

Cum autem praescribitur pro alterante re-raedio datur a dimidio grano ad unum usque ad tria duabus vel tribus singulis horis repetenda. Nipecacuantia emeticum est , quod praerogativam Super Blia meretur, cum ut inquit clar. Voges sit emeticum omnium mitissimum, simul e a periculis tutissimum, quod propterea recte monent alii eSSe oportere emeti Cum pro aegris debilioris ac delicatioris constitutionis, acyro maXima mulierum parte. Aliqui putant radicem Ilipe cacuantite post usum ipsius ad parandum in Sum aliis rursus usibus aptam CSSe , ubi iterum TeSidua substan- uia, quae manet post eXtractionem infusi, levi ebullitioni e Xponatur. Prior decoctio , quae a praedicta residua Sub Stantia obtinetur, utilis esse creditur in usum adhibita remedii diaphoretici altera vero ad Usum apta putatur remedii corro borantis. Quae quidem praxis in Noso conatis in troduci deberet cum ab ea traheretur utilitas terianam substantiam ad usuS medicinales adhiben di , cum generatim tamquam inutilis repudiari soleat pocit primum usum in susionis. Praestat igitur saltem in Noso comit S residuum His ecacuan. hae, quod post ii fusionem eX ea factam Superest, non rejicere ut inutile, Sed in alios usus

Servare, pro quibus oportebit medicum ii ius me.

105쪽

inisse, ut ipsum loco aliorum remediorum opor-iuae praescribat. Nuper cl. HEVer duas Observationes maXimi momenti vulgavit, quibus utilitas confirmatur hujus remedii in eXigua dosi administrati. Prima observatio respicit hydropem a Scitim, quae quartanam febrim ac βanguinea Sputa Secum conjuncta habebat & cui curandae inepta fuerant communia remedia, quae meliora putari poterant. Secunda Observatio respicit morbumst machi versum in habitum, pro cujuS Curcti: one nihil profuerat maXima pars communium Iemediorum ; immo vim morbi auxerat. Proliis morb1s curandis vim habuit usus hujus praedicti remedii. Cum Vero datur per modum alteranti S, ut a, lint, remedii, non e Xpedit mixturis additum

praeberi, cum ad illudum difficile sit ea dosi, quae ccnvenit ab aegro sumi aequali distributione sini gulis iteratis vicibus, licet ampulla, quotiescumque Sumendum remedium est, agitetur; eX

qua inaequali pulveris distributione, quae facile accidit, illud incommodum oriri posset, ut vel

aliquando minus, quam par esSet, remedii Suri ere ur , aliquandia plUS , quam casu S eXigeret, ct hinc vel non haberetur optatus effectus vel quod pejus esset, malus effectus haberetur. Qua re con Venit pulverem sine mi Xturis praescripta dosi singulis , icibus seorsim suppeditari solum cum aqua vel cum nubeculis, Sive pitulis conclusum, cum hac ratione fusura sit tutior & certior aequalis remedii ab aegro sumendi distribu tio. Quod eadem de causa observandum est in praes riptione pulveris Dora erit aliarumque Sub -

106쪽

9 stantiarum in aqua minime Solubilium ' quas maximi interest praescripta quantitate singulis vi. cibus capere & quarum nimia quantitas Srave

damnum potest inferre. Eligatur tortuosa, rugosa, annulis & in. cisuris profundis conspicua, exhibens colorem

ex cinereo obsolete castaneum, liabeatque corti-Cem CrasSum, durum, densum, & fragilem, Saporem Vero acTem, amarum, parum nauSeo sum cum sensu mucilaginis. Rejiciantur radices eX-terne Albicantes aut gilvi coloris, Spongiosae, nec intersperSeo SulciS.

Pro recto radicis usu ea spoliari debet fibris adhaerentibus, & medulla lignea alba in. Sipida civelli debet a cortice, cum tota vis in ip So cortice resideat, aut saltem, dum tunditur lenis contusio adhibeatur, ne commixtio fiat cum ipsa in Gulla, & pulvis , qui primum se prodit,

accipiatur , cum certius sit hunc esSe pulverem Corticis , non medullae . EX pedit autem pulverem, quoad fieri possit, recentiorem esse & Superstitem in vasis clausis conservari; nec praeter cundum eam radicis copiam, quae in pulverem est reducenda, iotam eodem tempore Simul tundi, excepta jam dicta medulla, ut Sola maneat ejusdem vis S efficaciae. JUNIPERUS OFFICIN. Ani erus communis L. Frutex germinans in Collibus siccis ct aridis. Adhibetur LIGNUM & BACCAE, duae non m Hilarescunt nisi anno secundo, LIGNUM in in fuso vel leni decocto a duabus drachmis ad unciam. ct BACCAE interne , quae antea contus M

107쪽

9 Isint , in infuso cum optimo Successu ab una ad drachmas SuX, eXterne autem in suffumigiis &υniunt ir fomentationibus & cataplasmatibus. In- Serviunt praeterea parando RO OB IUNIPERI ,1um etiam UNGUEΝTO, cum nondum ad maturitatem pervenerint.

Praeferunt aliqui LIGNUΜ radi eis LIGNO trunci 1.tpote magis Odoratum & efficax. Hoc substitui potest LIGNO SASSAFRAS, maxime in curatione pauperum, cum sit dispendii longenii uoris & virtutis non inferioris.

LAC VACCINUAI. Legi meretur in hac re opusculum Parmantior & Dσetii praemio donatum de e Xamine proprietatum physicarum , ct chymicarum, eX quo , collatione facta, de-1initur natura LACTIS MULIERIS. VAC

tus L.

Planta porennis , quae crescit apud nos in pratis humidis fertilibus. Adhibetur RADIX

Pro cipue recens in decocto interne, & externe non raro , nunc cum sero lactis, nunc Cum aqua praeparato , pro rei natura. Sed cum in a io a paratur decoctum ad usus internos , ju-Vot non raro a Jjungi jam factae decoctioni pa Ium lactis vel mellis, ut decoctio minus ingra' o e, dat ; dositi autem est pro internia ubiq

108쪽

bus , si viridis sit, ab unciae dimidio Ad duas. si sicca fuerit, a duabus drachmis ad unciam: decoctio, quae praesertim sit in aqua, rubeum colorem induit.

Alga, quae habitat in subalpinis Se montuosis locis & humi nascitur. Adhibetur PLANTH INTEGRA raro in pulvere ob summam difficultatem ejus conterendae, sed potissimum in decocto , ea tamen in crassum pulverem antea redacta, a duabus drachmis ad sex usque ad

Quidam aegre ferunt hoc remedium, nisi percolato decocto addatur quidpiam lactis vel mellis, vel sacchari, vel nisi, dum sit decoctio. adjungatur aliquid liquiritior, alicujus aromatis.& cuiu aliquid aromatis additur . saepe eXpedit percolatae jam decoctioni misceri parum Sacchari vel mellis; pro aliis vero aliquando convenit antea in aqua ebulliente infundi & deinde ex eadem extrahi as Hecoctum parari, quod gratius effici poterit, si opus sit , alicujus ea praedictis substantiae additione.

LINUM OFFICIN. Zinum uritat simum L.

Planta annua , quae seritur apud nos in agris. Adhibetur semen redactum in pulverem, si facienda sint cataplasmata , integrum interne in infuso adhibetur a duabus ad drachmas seX. atque haec eadem dosis servatur etiam in emul-Si Oue, quae tamen largiori vehiculo facienda est,

109쪽

Parari potest MUCILAGO, quae efficacia non discrepat ab illa , quae obtinetur OX RADICU

ALTHEAE, SEMINE PSYLLII, CYDONIORUM Sc. LINUM CATHARTICUM OFFICIN. O L.

Planta annua creScens in agri S apud nos. Adhibetur HERBA tam viridis quam exsiccata in infuso quatuor Unciarum aquae usque ad octo . si viridis, a duabus ad drachmas seta, si arida, i ab una ad quatuor drachmas; sicca praescribitur quoque in pulvere a dimidio drachi ae ad quatuor scrupulos non ultra. Remedium hoc substitui potest SENNAῖ, quod minus sumtuosum est. Ego autem deprehendi, in hoc remedio praescribendo, saepissi me expedire , quod etiam sit in usu sennae, illud prae Scribere simul cum remediis amaris vel substantiis aromaticis, aut cum aliis luXantibus, pr.

medici judicio.

LIQUIRITIA, seu GLYCYRRHIZA OFFICIN.

Gl1cyrrhias glabra L. Planta perennis, quae habitat in regionibus australibus. Adhibetur RADIX & ejus EXTRA CTUM siccum, quod vulgo dicitur succus. Eli gatur radita recens, tenax, neXilis, dissecla apparens Iarte flava, dulcis gratique saporis ; succus

vero qui sit siccus, nec otiorem habeat, nec Saporem empyreumaticum, Suavem tamen odorem,

ct dulcem saporem vel ipsa radice gratiorem, &uum tranaitur, ni cricans splendeat; liquescat im

110쪽

positus linguae & cum in aqua solvitur, nullas vel paucas faeces in fundo dimittat. RADIX adhibetur in pulvere ; sed ut plurimum nonnisi ad conspergendas pitulas ae tanquam eXcipiens, tum etiam in iniqo adhibetur vel leni decocto ab una ad seX drachmas. SUC US vero in solutione, & saepius ad liquefactio nem in ore a dimidio drachmae ad dimidium unciae. Saepe additur RADIX decoctionibus aliis, ut minus ingratae reddantur. Convenit radicem praeberi solum in leni decocto , quia si nimis ebulliat, ingratum Saporem decoctum acquirit. Pulvis ad modum excipientis opportunissi me adhibetur, ut mixtus aliquibus remedii, iueXigua doSi praescriptis, mole haec augeat Sua, ne propter exi Iitatem disperdantur, & facilius ubi opus sit, dividantur. Hic usus alteri praeferri debet adhibendi saccharum ; nam non raro contingit, aliquos pulveres mixtos Cum Sac Clinis ro facile liquescere & alterari ; ut coiitingere

videtur in CUPRO AMMONIACALI, in FLORIBUS SALIS AMMONIACI MARTIALIS, in SULPHURE AURATO ANTIMONII &c., quod

non accidit in usu pulveris liquiritiae Praeterire nolo deprehensam a me suisse radicem astragalus cicer L.) iisdem pene proprietatibus praeditam, quibus est liqui ritia. Quare ubi radix hujusmodi obvia St, subrogari, liqui ritiae optimae poteSt.

LITHARGYRUS O dum plumbi semi-vitreiam. Adhibetur pro conficiendis variis EMPLA

STRIS , sed debet redigi in subtilissimum pul

verem.

SEARCH

MENU NAVIGATION