Apparatus medicaminum, nosocomiis ac generatim curationi aegrotorum pauperum maxime accommodus. Auctus et editus ab Aloysio Careno

발행: 1801년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

AMRI G1JA Sc. , quae magna copia etiam in montibus nobis propioribus oriuntur , ut in No voto iniensibus Sc. eo Silem fere parere effectus, si praebeatur paulisper majori do Si, quos pariti 1GlTALIS PURPUREA : convenit illas Specie K in usum deduci, utpote magis obvias, quam purpurea, minori Sque pretii. Cl. Doctor Breva in ea e St opinione , quod nova species digitalis cum digitali purpurea omnino conveniat. Ea digitalis insignita fuit nomine digitalis 'ulotis,

cujus peculiares caractereS ac notae Sunt, quae Sequuntur. Nova eX Pannonia Species - ESsentia speciei consistit in corolla subglobosa, bi- labiata ; labio superiore longissimo, os floris obtegente. Habitus plantae accedit ad digitalem

ambiguam ; sed grandior , ct vitae biennis. DL LCAMARA OFFICIN. Solanum Dialcamara I Suffrutex qui habitat inter nos ubique prope rivulos. Adhibentur CAULUS vulgo STIPITES , quos eXpertus sum multum NITRATISPO I ASSAE continere ς iique adhibentur in levi

decocto, ab una usque ad drachmas sex. Si majori sua dosi ab initio ordinetur, vel longiusquam opus sit decoctio ebulli verit, nauseam, &e i m evomitionem, ac diui rhoeam, aliaque in c0mmoda aliquando Solet producere. Caeterum cum hoc remedii genus etiam rite, ct justa dosi paratum soleat aliquibus nauseam afferre, utiliter temperari potest decoctio cum Paratur, mi X-

iione LIQUIRITI E vel SEMINUM AN ISORUM aut ALTER: US AROMATIS , vel jam par x

92쪽

decoctio modico LACTU , vel SYRUPO, aut SACCHARO, aut MELLE pro rei neceSSitate. Tanta credita est hujus remedii depurativa, ut dicitur, vis, ut hoc substitui utiliter possit praesertim in curatione pauperum SARME PARILLAE.. J Vultoque utilius id obtinetur , ubi decoctioni aliqua portio radicis saponariae adjun

gatur.

ENULA CAMPANA OFFICIS. D ulu Helenium L. Planta perennis, quae habitat in locis pingvibus & udis Angliae, Belgii, Hollandiae &c.

Adhibetur RADIX , qVae exsiccata odorem vio- Iaceum spirat, & habet vim nQn eXiguam. Datur in pulvere a dimidio drachmae ad duas, in infuso aquoso , vel in levi decocto ab una adseX draclinyas, & in infuso spiritu OSo. Ex multi. practicorum eXperimentia deprehendi, usum huius remedii optimum exitum saepe habuisse etiam in ipsis circumstantiis, in quibus Polygala nexul practici utuntur. Eicacior illa haberetur, si coleretur in hor- is. Praeferenda saltem, quae reperitur in locis humidis paludosiS.

FEL TAURI. FERMENTUM PANIS.

93쪽

FERRUM, seu CHALYBS , seu MARS. Adhibetur LIMATURA, quae Saepe Adjun gitur VINIS MEDICATIS, & cum in substantia

ad usus internos praescribitur, PARATA praebetur eo modo, quem eX ponam in altera parte. Caeterum probabilitate non caret etiam Simplicem LIMATURAM FERRI prodesse pos Se non secus ac STAMNUM, imo fortasse magis prodesse adversus Vermes intestina occupantes, Radversus ipSam ueniam, ut arbitrati sunt ILBloohitis & Dariticius. Pro adultis datur a uia bus drachmis ad dimidium unciae e pueris autenidatur a dimidio scrupuli ad unam drachmam. Saepius cum melle in Electuario; pro adultis vero eliam sub Specie pitularum. Persecta dignoscitur, cum tota a MAGNΚ.TΕ attrahitur, ct ope alicujus acidi soluta, Asolutioni , addita aliqua gutta ammoniacae , colorem Caeruleum non e Xhibet. Porro caute magnetis ope, ut monet cl. Gmotan in apparatu Sc. pag. 3O8. limatura seligenda, & ab alienorum metallorum, ciliisque peregrinis particu is aiberanda, quod ut tanto certius stat, SCobs char-t e sirmiori acu perforatae injicienda , & magne esubtus admoto ferrum sensim extrahendum.

ULIX OFFICIN. Podi odium Tilli mos L.

Planta perennis , quae a pust nos inven turin locis umbrosis , & praecipue in sVlvis. Adhibetur RADIX, sed ante usum ipsius rescindi deo et totum , quod fibrosum est & datur iurulvere pueris a quatuor granis ad dimidium

94쪽

drachmae in duas vel tres partes dividenda. Adii liis vero a duobus scrupulis usque ad drachmas quatuor ; & in decocto praebetur a ducibus drachmis ad dimidium unciae: quod quidem re medium tanquam, ut dicitur, anthelm inti cum modo, praebetur Vel Sirnui, vel ante vel post remedia purgantia , drastica dicta, & nuperrime bonum exitum habuit juYta cl. Oior Geticet ore i Som usus suppeditandi ad bibendum post hujus remedii sumtionem portionem aquae martialis, cujus loco ad vitandum dispendium, si de pauperibus agatur, exhiberi potest aquae portio, in qua solutum fuerit aliquod granum vitrioli martis. Hoc unum est ex praecipuis ingredientibus, quibus constat specificum M. No erit ad Versus taeniam seu ut dicitur vermem Solitarium : quod quidem specificum in exhibitione consistit dicti pulveris jejuno stomacho in quatuor vel Sex uniaciis decocti ex eadem radice compo Siti, Cui postea succedit propinatio purgantis remedii sex vel septem granorum mercurii dulc s sub formaboli, quod si aegrotus difficilem alvum habeat,

consulitur usu S clysteris vespere ante Cedenti.

Quamvis remedium hoc fortasse mereri non videatur eam omnem exi Stimationem, quam apud multos hactenus habuit: illud tamen retinere volui , cum omni virtute non destitui. OXistimetur

ob plura eXperimenta eidem faventia, & at uncte sit apud nos obvium ; & nullius , vel minimi

FOENICULUN DULCE OFFICI X. Anethum

Foeniculum L.

Planta biennis, & perenuis , germinans in

95쪽

rupibus Creta ceis Narbonae Re . & in hortis doli tur. Utimur INTEGRA PLANTA. RADIX, cujusvis per annum durat, praebetur in infuso vel levi decocto a duabus drachmis ad unciam cum dimidio, HERBA praesertim recens in infuso a duabus drachmis ad unciam unam , & SEMEN in pulvere, quod passim addi solet aliis remediis, datur a seX granis ad unam drachmam aut frequentius contusum in infuso praebetur a dimi, dio drachmae ad dimidium unciae. Hoc addi potest aliis infusis ' decoctionibus; addique potest cum utilitate etiam purgativis remediiS, quemadmodum dictum est de aniSO. FUMARIA OFFICIN. Fumaria mirinalis L Planta annua, quae habitat apud nos in arvis , ct in opacis fertilibus locis . Adhibetur HERBA potissimum recens. Datur in succo abiana ad quatuor uncias ct in decocto a duabus . ad quatuor drachmuS.

GALBANUM OFFICIN.

GUMMI - RESINA , quae elicitur ex Frutice Africae, quod a Gnn Do vocatur BUBON GALBANUM. Melius est, quod eA Persia nobis ata

fertur, constat e X lachrymis Siccis, calore manuAlentescentibus ac ductilibus, ct dum recens est. exhibet album colorem, odorem valde tinuSeo-

sum, ct specifice olidum, S cum incenditur, a uinaticum fumum diuaudit. Rejiciendum , quod

96쪽

ex Mauritania ad nos desertur, eX magnis mas sis, crassis, ct viscidis coalescens, commixtis variis quisquiliis, & cum incenditur, emittens odo. Tem ad instar accensae TEREBENTHINAE. Datur interne in pilulis ct soluta a decem granis ad scrupulos duos S in hoc ultimo c lsu ea ratione praebetur, qUa Supra diximus praeberi assam foetidam ; etiam externe applicatur raro ipsa sola per se, fere semper tanquam pars incompositis.

Incerta fuit harum vis pro usibus internis , nunc pene ab Oinnibus derelicta , fortasse aliquando reviviscere poterit. Caeterum Saltian e terne adhiberi utiliter possent maxime in infuso aquoso tam ipsae soloe, quam mi Xtae cum aliis remediis. Interim his utimur pro conficiendo

Seligendae sunt exiguae molis, ponderosae compactae, & aculeatae.

GENTIANA OFFICIN. Gesntiana lutea L. Planta perennis , habitans in alpibus. Ad hibetur RADIX in pulvere ab uno scrupulo ad drachmas duas, & in infuso frigido ab uno ad sex scrupulos pro qualibet infusi libra , in calido autem ab una non ultra SeX drachmas, Cum

hoc remedii genus , si majori dosi praebeatur, tolerari nequeat ab aegris etiam minus delicatis minusque irritabilibus. Facilius toleratur ipse pulvis, & efficacior evadit commixtus alicui nou

97쪽

injucundo amaro ' melius quoque alicui remedio aromatico. Paratur etiam eXtractum. Respuenda est nimis crispata & quae sit inisterne subnigri coloris.

Monendum, GENTIANAM PURPUREAM

clarissimi Allioni maxima in copia inveniri etia in in montibus nobis pro Ximioribus, ut in Novoco mensibus, in quibus reperitur quoque copia Alterius speciei GENTIAΝAE PUNCTATAE. Qua quidem species cum deprehensae sint ejusdem ensicaciae S virtutis cum GENTIANA LUTUA: eXpediret nobis iis uti, cum facilius S minori sumtu haberi possint , quam altera multo rctriori. Nonendum quoque censeo . quod eXpertu SSum, saepe e edire usum gentianae in infu3ο, si in exigua copia pulvis ipsius in aqua frigida

mergatur & viae mersa continuo siliretur, maxime si liquori misceatur aliqua portio sacchari vel mellis , ct praeterea aut aquae vel infusi aromatici vel compendii causa syrupi corticis CitHac ratione infusum obtinetur longe minus ingratum, ac facilius sumendum ab aegris, quam sumere soleant infusa de more parata, Ac iOCU idemum tenere potest infusi aut decocti LIGN

QUASSI . I IOLA OFFICIN. Gratiola micinalis L

Planta perennis crescens apud nos in de . pressis, humidioribus locis . Adhibetur RADIX S FOLIA. Hoec dantur in pulvere Ab octo, viginti, triginta granis non ultra dracliniam unam Observatum est folia, si in substant a praebeau- ur, n0n raro producere in aegro nou EAigua id Marabem F

98쪽

Commoda, ut anXietates, inutilesque evomitionis conatus &c., hinc commodius & frequentius praescribi solet in infuso a dimidio drachmae usque ad duas. Longe minori periculo folia adhibentur, si pro infuso serum adhibeatur , aut si infuso addatur aliqua portio liquiritiae, aut sacchari, aut melius interdum aromaticorum, ut ZinZiber , anisum &c. Folia, si maxima dosi adhibentur, agunt ad instar emetici & drastici , in dosi minori ad instar alterantis remedii. RADIX autem ad ea quae dixi incommoda cavenda praeberi solet in infuso a dimidio clractim se ad duas non ultra tres, quod aliqua portione mellis temperari juvat. Circumspecte suadendus hujus herbae usus ob nimiam maxime rusticorum facilitatem in ea adhibenda, quam egomet alicubi deprehendi & ex qua non Semel, sed ter grave mortis periculum ob intemperantem ejus usum in. caute ct ignoranter factum, ut passim fieri solet, quibusdam mulieribus imminere vidi, nec aliter avertere potui, nisi continuo praescripta ab ejus

usu cessatione. & convenienti remediorum Subministratione.

Haec Planta adeo communis & popularis est, ut in Galliis cognomen habeat HERBE APALIURU HOMME, cum vulgo pauperes eadem ad purgationem uiantur, ut videri potest apud

Bialliares HISTO IRE DES PLANTES VENIM LUSES ET SUSPECTE DE LA FRANCE. PARIS

784 Pl. iso, qui propterea S ipse suppeditat

summae cautionis monita in ejus usu, quae &ipse dedi ob malos nimirum effectus, quos idem auctor aliquando etiam mortiferos esse affirmat. Hinc etiam Idem auctor commendat hujus reme-

99쪽

dii usum in infusione praeseribendum , ut longo

tutiorem & prudentiorem , quam Sit in pu verei Atque in infuso ipse opinatur etiam alia purgantia utilius adhiberi. Folia autem applicari possunt etiam eXternestam recentia quam in pulverem redacta addenda alicui cataplasmati. Visum est aliquibus hoc remedium suppIere

esset, ut medici per eXperimenta opinionem hanc coriirmarent, cum remedium apud nos haberemus obvium & minimi pretii loco duorum exotiacorum non mediocris dispendii, praesertim quoad sennam.

GUA IACUM LIGNUM, seu LIGNUM SANCTUM

OFFICIN. Guajucum Obsiciuale L.

Arbor Virginiae , Jamaicae & aliarum regiorinum Americae. Adhibetur ejus LIGNUM, &GUM MI RESINA depromta eX eodem Rrbore. Lignum praebetur in infuso vel in leni de coelo , nam si multum ebulliret, valde ingratum redderetur , ab una ad sex drachmas; saepius additur decoctionibus aliis, sed cum per se adhibetur , expedit adjungi, ut aliqui monent, parum li-quiritiae; decoctio non raro adhibetur quoque in collutorio aut ipsa per se, aut cum additione aliorum remediorum ; habet praeterea alios usus eriternos. Decoctio cum frigesit, flavum colorem Semper acquirit, qui color etiam caeteris decoctionibus, quibus additur, communicatur. Gummi. resina datur in pilulis & soluta modo

100쪽

jam dicto de assa foetida, ab octo granis ad scria. pulos duoS. Seligatur LIGNUM coloris externe fulvi.

interne obsolete viridis. Recens sit & ponderosum, ita ut in aqua immersum fundum petat, sit magis resinosum, injectum carbonibus non ingratum spargens & aromaticum odorem , facilius inflammabile quod propterea pro certo gradu caloris liquestat ex parte in resinosam Recem. Habeat saporem amarum parum aromaticum , subacrem. Rejiciatur ut obsoletum &vetustum , quod coIoris dilutioris sit, quod sit nimis aridum, quod sit cariosum & insipidum.

GUΜΜΙ - RESINA . quod improprie dicitur

etiam tantummodo gummi, ex sola sexta parte summi coalescit & residuum totum resina est. Seligatur gravis , friabilis , quasi pellucida externe coloris ex rubeo fusci aut ex viridi pulli, interne albicantis, Subrubelli, grati odoris, maxime si prunis injiciatur, saporis acris atque pungentis. Haec adulterari solet admixtione co- Iophonii , aut balsami sulphuris aut alterius substantiae; sed fraus facile detegitur, si igni imponatur; qui sulphuris Odorem ciet. vel e R1undit alium odorem ingratum. Detegitur etiam fraus sequenti criterio. Solvatur in. alco hole; si in solutione addantur aliquot guttae spiritus nitri dulcis, recens praeparati, & continentis aliquam

partem acidi liberi. & aqua deinde diluatur:

gummi - resina fundnm petet, & ubi sincera sit, gratum exhibet colorem caeruleum, ubi vero adul-1erata sit, simul cum caerulea parte striae albar videntur vid. vi. Creu. chem. Iournal. 2. Tli S.

SEARCH

MENU NAVIGATION