장음표시 사용
181쪽
Extat in ea Cathedralis Ecclesia in honorem Sancti Stephani Protomartyris dicata, modernae structurae, nulla indigens reparatione ; cui duae inserviunt Dignitates, quarum prima Prae-Positura, viginti quatuor Canonici, Praebendis tamen Theologali, & Poenitentiaria carentes , nonnulli Cappellani, aliique
Presbyteri, & Clerici divinis addicti.Ejusdem Ecclesiae Sacrarium Sacra Suppellectili sussicienter instructum reperitur. Episcopales AEdes Cathedrali sunt proximae, nullaque egent reparatione.
i Praeter Cathedralem praedictam alia tantum in Civitate existit Parochialis Ecclesia; Adsunt tamen tria Virorum, ac Unum Mulierum Monasteria, duo Hospitalia, & Seminarium; sed desideratur Mons Pietatis. Fructus taxantur in libris Camerae ad Florenos quinque mille, ascendunt vero ad centum millia, et ultra Florenorum momnetae illarum partium, pluribus oneribus graVati.
Eidem Ecclesiae praeficere intendimus Dilectum Filium Ray- mundum Ferdinandum ex Comitibus de Rabatta, ex legitimis nuptiis, Catholicisque, ac Nobilibus Parentibus in Dioecesi Aquileiensi progenitum, quadragenario majorem, a pluribuSannis Presbyterum, nec non praefatae Ecclesiae Passaviensis Canonicum, qui a Dilectis Filiis Capitulo, et Canonicis ejusdem Pasiaviensis Ecclesiae , vigore specialis Indulti eis ab hac Sancta Sede concessi, in Episcopum electus fuit; Illis si quidem fit. record. Innocentius Papa XII. Praedecessor noster per suas literas in forma Brevis, pridie quam novissime defunctum Joannem Philippum Cardinalem de Lamberg , tunc Episcopum Passa-viensem , ad Sacram Purpuram promoveret, hoc est, die vigesima Maii anni millesimi septingentesimi expeditas, de specialis dono gratiae indulsit, ut si contingeret eumdem Joannem Philippum Episcopum etiam apud Sedem Apostolicam obire, licet ipsa Ecclesia Passaviensis per obitum hujusmodi ex quovis capi-
182쪽
te, etiam speciali nota, & expressione digno, ejusdem Sedis dispositioni generaliter, vel specialiter reservata, aut quoviS modo afficta tunc reperiretur, nihilominus electio persenae
idoneae in locum memorati Joannis Philippi Episcopi praedictae
Ecclesiae Passaviensi in Episcopum a Romano Pontifice pro tempore existente ad electionem hujus odi praeficiendae ad ipsos Capitulum, & Canonicos, ad quos caeteroqui eadem electio juxta Concordata ducllim inter Sedem Apostolicam praefatam,& inclytam Nationem Germanicam inita, vel Privilegia Apostolica, aut alias legitime spectare dignoscebatur, similiter omnino spectaret, & pertineret in omnibus, ct per omnia, perinde ac si ipsa Ecclesia Passaviensis dictae Sed is dispositioni nullatenus reservata, vel assecta existeret, & alias, prout in praefatis ejusdem
Innocentii Praedecessoris literis uberius continetur.
Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri,& Pauli, ac nostra confirmamus,& approbamus Electionem, sicut praemittitur, factam a praefatis Capitulo , & Canonicis Ecclesiae Passaviensis, eidemque Ecclesiae providemus de persona praemnominati Raymundi Ferdinandi, praeficientes eum dictae Ecclesiae in Episcopum, &Pastorem; praevia tamen cassatione, reiectione, & abolitione Capitulationum, seu Pactionum ab eisdem Capitulo, S. Canonicis ante ipsam Electionem cum reservatione Apostolicae consirmationis initarum, & per eorum quemlibet juramento vallatarum; quas propterea juxta formam novissimae Constitutionis memorati Innocentii XII. Praedecessoris nostri die vigesima secunda Septembris anno millesimo sexcentesimo nonagesimo quinto hac in re oditae, quae incipit: Ecclesae Catholicae: ne ex quovis temporis lapsu , aut ex quacum que alia causa tacite, vel expresse per Nos, & Sedem Apostolicam approbatae, seu confirmatae censeri, vel praesumi umquam possint, diserte, & expresse nullas, irritas, & invalidas, viribus
183쪽
que, & effictu penitus, & omnino vacuas, ac nullius roboris,
ORATIONES CLEMENTIS XI.& momenti esse, & perpetuo fore, neminemque ad illarum, seu cuiuslibet earum observantiam teneri, aut obligatum existere, vel fore, perinde ac si illae nunquam factae, initae, aut juratae fuissent, declaramus; Ac tam ipsi Raymundo Ferdinando Elevandis Capitulationibus, seu Pactionibus hujusmodi ab eis, ut Praefertur, praestitum, quatenus opus sit, relaxamus. Cum LPpletiorie omnium, & quorumcumque defectuum etiam sub- tantialium, siqui quomodolibet in eadem Electione intervenerint, juxta Decretum Congregationis rerum Consistorialium, nec non cum dispensatione super desectu gradus in Electo, ac Decreto, quod ipse Praebendas Theologalem, & Poenitenti riam instituat, i sontemque Pietatis erigi curet, ejus conscientiam super his onerantes .
In nomine Patris et, & Filii 'y, ct Spiritus t Sancti. Amen.
eto, quam omnibus aliis quodcumque juramentum de obsedi
184쪽
Habito die et . Novembris I IS.
Declarat, ac deputat suum, Sedisque Apostolicae de Latere Legatum Romandi ola D. Cardinalem Goagadinum.
Acante iamdudum Legatione Romandiolae, per translationem, qUam inde fecimus fierea quatuor annis Dilecti Filii Nostri Thomae Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Russi ad Legationem Ferrariae, praeficere modo intendimus eidem Legationi Romandiolae Dilectita pariter Filium Nostrum Ulyssem Josephum ejusdem S. R. E. Cardinalem Gogga dinum, de cujus fide, doctrina, prudentia, atque integritate plurimum in Domino confidimus . Quid Vobis videtur E Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri,& Pauli, ac nostra declaramus, & deputamus nostrum, & Sedis Apostolicae de Latere Legatum Romandiolae praefatum Cardinalem GOZgadinum ad triennium cum facultatibus solitis, &clausulis opportUniS.
In nomine Patris m, & Filii l , & Spiritus et Sancti. Amen.
185쪽
Excepit benigne coram sex DD. Cardinalibus, ridelicet Q Λbdua, - Sacripante, Paulatio, Imperiali, Columna, es lassana, Mar-ehionem de Prip Caroli Sexti Romanorum Regis in Imperatorem electi Oratorem , sperialiter a Majesate Sua deligatum ad illa omnia ejus nomine Sanctitati Suae praestanda, Fad ea respectio3 postulanda, quae illius Majores in Romanorum Reges, es Imperatorei recens electi Romanis Ponti icibus praestare , F ab iis respectiDe postulare consu
Λdmissus ad audientiam Sanctitatis Suae idem Marchio de Pri/Orator coram supradictis sex DD. Cardinalibus, F quidem sedentibus, primo osculatusfuit Pedes Sanctitatis Suet, ac genuflexus eidem exhibuit literas electi Imperatoris , quae d Sanctitate Sua traditae fuerunt D. Cardinali Paulatio suo Secretario Status , ut illas legeret, prout fecit alta Doce omnibus sedentibus. Porro ipsarum lucrarum tenor est, qui sequitur
186쪽
ORATIONES CLEMENTIS xl. Toris. BEATIsMMO IN CHRISTO PATRI DOMINO CLEMENTI UNDECIMODIvINA PROVIDENTIA SANCTAE ROMANAE, AC UNIvERSALIS ECCLMIAE SUMMO PONTIFICI DOMINO REvERENDISSIMO . Intus Deror BEATISSIME IN CHRISTO PATER DOMINE REVERENDISSIME.ost ossiciosissimam commendationem filialis observantiae continuum incrementum.
Injungimus nostro apud Sanctitatem Vestram Oratori Illustri, & Magnifico, Sacrique Imperii fideli dilecto Herculi Josepho Ludovico Turinetti Marchioni de Prie, iat Sanctitati Vestrae tum obitum Augustissimi Romanorum Imperatoris Josephi Fratris nostri charissimi, tum suscepta a Nobis fuisse Imperii gubernacula, ea, qua par est, animi devotione significet, di Sanctae Sedi Apostolicae more Majorum nostrorum omnem illam observantiam, & filialis amoris affectum testetur,
qui observantissimum Sanctae Ecclesiae Filium, Imperatorem vere Christianum, atque Catholicum decet, ea firma, ac filiali spe freti, quam Nobis syncerae, piaeque mentis tribuit fiducia , fore ut id ossicii Sanctitati Vestrae tam gratum, acceptumqUe accidat, quam nos integre, devoleque intendimus ea omnia facere, & praestare, quae ad majorem Divini Numinis gloriam, Sanctaeque Romanae Ecclesiae incrementum, nec non Sanctitatis Vestrae solatium facere, & spectare possunt. De quibus omnibus cum dictus Orator noster explicabit pluribus mentem nostram, reverenter postulamus ab eadem Sanctitate Vestra, ut plenam ipsi fidem adhibeat, simulque, uti confidimus, stas litos Pontificiae benevolentiae fructus Nobis impertiatur. Eidem de cstero vitam a Deo beatam , ac diuturnam ad majus Ecclesiae Sanctae decus ex animo precamur. Datum in Urbe nostra
187쪽
Viennae die decimaquinta Mensis Octobris Anno Domini millesimo septingentesimo duodecimo, Regnorum Nostrorum, Romani primo, Hispanicorum decimo, Hungarici, & Bohemici
vero secundo. SANCTITATIS VESTRAE .
Completa literarum lectione praedictus Oratorflans locutus fuit, ut sequitur.
I si Sacra Caesarea Maiestas Dominus meus Clementissimus Sanctitatem Vestram tam de obitu Augustissimi Romanorum Imperatoris sosephi Fratris sui omni aevo plurimum colendi, quam de sua Imperialis Solii conscensione literis suis jampridem edocuerit, nihilominus ut is hoc ossicium eo solemnios perficeretur, Sanctitati Vestra utrumque denuo hisce significari, eamdemque per me de constanti filialis suae erga Sanctitatem Vestram, Sedemque Apostolicam observantiae studio certiorem fieri voluit. Quod uti Majorum suorum exemplo quacumque opportunitate testatum reddere, Omniaque ea, quae obedientissimum Sanctae Romanae Ecclesiae Filium, strenuUm, que ejusdem Advocatum, ac defensorem decent, re ipSa praestare promittit; ita vicissim Sanctitatem Vestram enixe, reverenterque rogat, ut quidquid ejusdem Praedecessores in rei Imperialis, & Austriacae commodum, & incrementum quovis momdo contulerunt, ac deinceps conserendum esset, id quoquel Sanctitas Vestra Sacrae Suae Caesareae Majestati, Augustaeque Domui Austriacae liberaliter impertiri velit; quod dum alte memorata Sacra Caesarea Majestas de Paterno Sanctitatis Vestrae affectu omnino sibi pollicetur, ab eadem Benedictionem Apostolicam instantissime deprecatur.
188쪽
Hic orationi Sanctitas Sua respondit iusib in haec Derba, quae audita fuerunt d dicto Marchione de Pria Oratore, similiter sante, DD. Cardinalibus, ut supra, sedentibus. SIngularem, ac plane exultantem laetitiam,quam ex faustissima Charissimi in Christo Filii Nostri Caroli in Romanorum
Regem, & futurum Imperatorem electione jampridem suscepimus, plurimum hodie auctam, ac Vere completam experimur, ob praeclaras ejusdem Caroli Regis in Nos, & hanc Sanctam Sedem constantis suae, ac filialis observantiae significationes, quas abunde Nobis tam suis ad Nos datis literis reddi voluit, quam uberius a Te, Nobilis Orator, explicari mandavit: ut certi scilicet magis, magisque esse possemus Majestatem suam ab inclytis, & Augustis Majoribus suis minime degenerem, ad omnia, quae obedientissimum hujus Santae Romanae Ecclesiae Filium decent, quavis sibi data occasione, accurate, ac studiose praestanda semper fore paratissimam. Quam laeta haec Nobis, & grata acciderint, plane Tibi persuasum, atque exploratum esse non ambigimus; Scire tamen Te volumus eo etiam nomine acceptiora fuisse, quod Nobis a Te declarata fuerint , cujus singulares dotes, ac eximia decora Almae huic Urbi nostrae apprime perspecta, sicut omnium ad se animos jamdudum allexerant, ita Pontificiam nostram benevolentiam in primis meruerant. Piissimi itaque Caesaris ad Catholicae Re ligionis patrocinium, ad Ecclesiae incrementum, ad Apostolicae Sedis tutelam tam magnifice exhibita ossicia grato animo excipimus et omnia illi vicissim, quae Romani Pontifices Praedecessores nostri erga electos Romanorum Reges, seu Imperatores juxta veterem ejus lem Sedis morem peragere consueverunt, cumulate, ac plenissime reddituri ; Nullum siquidem ab Eo ex consuetis Pontificiae largitatis argumentis, quae illius Majoribus delata fuerunt, desiderari patiemur ; Deumque Optimum Maximum interea rogabimus, ut coelesti sua ope
189쪽
dirigat semper optimi Principis gressus in viam salutis, & pacis, illiusque animum ad ea perficienda, quae laeta Ecclesiae, laeta Reipublicae, laeta itidem Apostolicae Sedi esse possint, assidue magis
Absoluto Sanctitatis Suae responso omnes sederunt, Spaulb pos dimissio Oratore DD. Cardinales cum Sanctitate Sua diutius
remanserunt, ut ita omnia juxta consuetoi moreS exacte pera geremur .i De praemissis omnibus duo Protonotarii Apostolici, didelicet R. P. D. Bancherius, ac R. P. D. Collicola rogati fuerunt: R. P. D. Λlexandro BonaDentura Archiepiscopo metianeteno, ac R. P. D. Prospero IIarefusco Episcopo C renen. testibus. v m
190쪽
Declarat Bononiae de Latere Legatum D. Cardinalem Cusanum.
Amdiei lapsum est tempus , ad quod Legationem Bononiensem demandavimus Dilecto Filio Nostro Laurentio S. R. E. Cardinali Casono, qui eam pari cum justitiae, ac prudentiae laude, imo etiam, Ut accepimuS, non sine aliquo valetudinis suae incommodo sustinuit. Eidem propterea Legationi praeficere modo intendimus Dilectum pariter Filium Nostrum Augustinum ejusdem S. R. E. Cardinalem Cusianum, de cujus fide, probataque in praecipuis Apostolicae Sedis muneribus gerendis integritate plurimum in Domino confidimus. Quid Vobis videtur Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri,& Pauli, ac nostra declaramus, & deputamus nostrum, & Sedis postolicae de Latere Legatum Bononiae praefatum Cardinalem Cusianum ad triennium cum facultatibus solitis, & clausulis opportuniS. In nomine Patris et , & Filii et, & Spiritus et Sancti. Amen . IN