Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

m . ORATIONES CLEMENTIS XI. c IOInovaque instituti jam in eo visibilis Ecclesiae Capitis confirmatione , similiter dixisse: Pasce Agnos meos: pasce oDei mesS. Hanc porro singularem, atque praecipuam Sanctae hujus Sedis praerogativam Beato Petro concessam, ac per illum, ejusque Successores ad Nos, tametsi prorsus immerentes, a Domino

transmissam, si non verbis, re ipsa certe in controversiam vocamri , quin etiam aperte iam Nobis impugnari quoad Regnum Siciliae ab illius Tribunalis Ministris, quod inibi Monarchiam

appellant, nemo est, qui ignoret; quemadmodum nemo plane est, cui intolerandi excessus ab eodem Tribunali, novissimis praesertim hisce annis, admissi non innotuerint. Nemini etiam propterea mirum videbitur, quod Nos, postquam longa nimium patientia, tot, tantasque Ecclesiasticae libertati, ac Pontificiae authoritati illatas injurias pertulimus: postquam itidem diuturniorem longanimitatem nostram nihil in posterum profuturam perspicue cognovimus; quin potius ex ei multiplicanda Christifidelium scandala, conscientiam nostram gra- vilis onerandam, majoribusque in dies periculis animarum salutem objiciendam fore perspeximus; Divno primum enixis itum publicis, tum privatis precibus, implorato praesidio: multorum insuper in Sacra Theologia Magistrorum , & in Decretis Doctorum non minus pietate, quam doctrina praestantium, auditis sententiis, maturaque desuper cum pluribus ex Fraternitatibus vestris deliberatione praehabita, de unanimi illorum consilio, &assensu, deploratae, ac reprobatae diu abo-J'minationis radicem Apostolica tandem securi praecidere, &Babylonicam Turrim funditus evertere decreverimus; abolendo scilicet, supprimendo , atque extinguendo praefatam Monarchiam Siculam, ejusque Tribunal per specialem nostram perpetuo valituram, & hac ipsa die promulgandam Constitutionem, quae a Secretario Brevium nostrorum Secretorum mox perlegetur.

212쪽

is et ORATIONES CLEMENTIS XI.

Ilic ingressus it Con sorium R.P.D.Oliderius Secretarius Bre- Dium Secretorum, legitque Consitutionem a Sanctissimo hac ipsa die editam super extinctione, , abolitione praetensae fo- solicae in Regno Siciliae Legationis, S Monarchiae nuncupatae; ejusque Tribunalis Iudicis, F cialium quorumcumque , qua perlecta sua Sanctitas reassumpsit orationem in haec

AUdietis modo quaenam iniverimus consilia, ut Causiae Regni Siciliae ad Forum Ecclesiasticum pertinentes, quae ante hac in abolito Monarchiae Tribunali, etsi minus legitime disceptari consueverant, recte, ac ordine in posterum intra idem Regnum cognosci, & definiri possint, ac debeant, donec alia ratione a Nobis, & ab hac Sancta Sede Siculorum commodis, ac indemnitati uberioribus gratiis consulatur. Legantur igitur literae, quas Nos hac ipsa die Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis, & Episcopis, nec non Dilectis Filiis tam saeculari, quam Regulari Clero, reliquisque omnimbus Christifidelibus supradicti Regni Siciliae hac de re perscribimUS.

aec iterum ingressus fuit Con Arium praefatus R.P. D. Oliberius, Iegitque BreDe Sanctitatis Suae ad Archiepiscopos , SEpiscopos, nec non utrumque Clarum tam saecularem, qudm Regularem, reliquosque omnes Chriseimeles Regni Siciliae, quibus praescribitur modus, quo causae dicti Regni ad Forum Ecclesia icum pertinentes in poserum, etiam abolito Monarchiae Siculae Tribunali, judicari possis, ac debeant in eodem Regno, donec ased ratione d Sanctitate Sua, F Sede Apo- solica indemnitati, F commodis Nationis Siculae plenius,sc uberius consulatur; quo per licto Bre, Sua Sanctitas ita

orationem absolait.

Haec

213쪽

ORATIONES CLEMENTIS XI. 2ygHAEc habuimus, VENERABILEs FRATREs, quae Vobis hodie significaremus, ut ea, quae gravissima hac in re suscepimus, consilia, ardua quidem, sed necessaria, Vobis, ut par est, innotescant: Et, cum nihil profecto in illis quaesiverimus , praeter Dei gloriam , Ecclesiae honorem, & salutem animarum, eodem plane gelo, quo Vos Pastoralem solicitudinem nostram jugibus laboribus sublevare non praetermittitis, felicem consiliorum hujusmodi eventum vestris apud Deum votis, & premetationibus juvad positis, sicuti perspecta pietas, & Religio uestra, ac perpetuum Petrae illiust studium, unde excisi estis, ahunde Nobis pollicentur. ib

214쪽

. .' et: iami

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die 6. Maii I IS . .

ARGUMENTUM.

Regem Catholicum laudat, quod scissis Decretis contra D. Camdinalem Iudice Inqui orem Generalem Hispaniarum, ipsumque Inquistionis Tribunal latis, eumdem Cardinalem in II panias honorisco redocaυerat. Deinde S. R. E. Cardinalem creat R. P. D. Fabium O Derium.

v ENERABILES FRATRES.

Uemadmodum praeteritis mensibus satis,3 superque, Vel ipso rumore publico nun- ciante, Vobis innotuisse non dubitamus tempestatem illam, quae Charissimi in Chri

sto Filii Nostri Philippi Hispaniarum Regis

Catholici obtento nomine, non tam adversus Dilectum Filium Nostrum Franciscum S. R. E. Cardinalem Judice nuncupatum, generalem in illis partibus Inquisitorem, non alia sane de causia, nisi quia commissum sibi a Nobis munus strenue, ac fideliter impleverat, quam contra ipsum sacrum Tribunal Inquisitionis commota fuit: ita plane unicuique Vestrum exploratum, compertumque esse non ambi-

215쪽

ORATIONES CLEMENTIS XI. IPSgimus, quid novisti me idem Philippus Rex egerit, Ut ea, quae perperam hac in re pravorum Consiliariorum opera gesta fuerant, detectis jam eorum dolis, cumulate sarciret. Nihilominus, quia ipsemet Rex suis ad Nos datis literis Regia sua manu conscriptis, quae nonnisi ante duos dies redditae Nobis fuerunt, rem adeo laetam, ac non minus sibi gloriosam, & Nobis faustam, quam egregio Collegae vestro, adeoque etiam ordini vestro honorificam significare Nobis voluit et aequum esse arbitramur absque ulla cunctatione ipsa et Regias literas ex hoc loco Vobis communicare, ut gaudium nostrum in Vobis sit, & gaudium vestrum impleatur. Hic R. P. D. Battellus Secretarius BreDium, quae ad Principei

scribuntur, legit literas Sanctissimo scriptas d Rege Catholico ex Ilispanico idiomate in Itali cmn Dersas. Luibus lectis Sanctitas Sua ita allocutionem suam absolait.

REliquum nunc est, VENERABILES FRATRES , ut maximas divinae Bonitati gratias agamus , quae dedit Regi cor docile ad faciendas justificationes suas, eamque humiliter exoremuS, ut illius animum magis inflammet ad perficiendum opus, quod incoepit; unde meritas illas laudes, quas ei omnis posteritas reddet, dum hujus tam praeclari facti memoriam recolet, uberius Nos ipsi retribuere, ac in dies augere possimus: illiusque illustri exemplo addistant omnes Catholicum, ac vere sapientem Principem minime dedecere ea, quae minus recte gesta sunt, retractare , quinimo veram illum, ac solidam gloriam sibi parare, male acta corrigendo, non ea cum Ecclesiae, Deique offensione propugnando.

Assolutis praeconiis, S propositionibus Ecclesiarum Sua Sanctitas ita rursus locuta fuit.

216쪽

v ENERABILES FRATRES.

FRaternitatum Vestrarum numero adscribere intendimus Dilectum Filium Fabium de Olivertis Protonotarium Apostolicum, Secretorum Brevium nostrorUm Secretarium, ac Palatii nostri Apostolici Propraefectum, cuilas honestos mores , sedulitatem, patientiam, ac in primis illibatam fidem longo triginta sex annorum contubernio probavimus. Quid Vobis videtur Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli, ac nostra creamus S. R. E. Diaconum Cardinalem Fabium de Olivertis cum dispensationibus, derogationibus, ac clausulis necessariis, & opportunis.

In nomine Patris et, & Filii et, & Spiritus et Sancti. Amen.

217쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

Habito die et v. Maji I IS.

Iubilaum unitersale indicit ad implorandam diDinam opem contra Turcas. Iliae S. R. E. Cardinalem declarat Damianum ingonem ex Comitibus de Schonborn, alias in pectore reserDatum. Creat insuper Cardinalem Henricum de Thyard de Bilb Episcopum Meldensem, ac demum tres alios in pectore referDut .ERABILES FRATRES.

X illa die, qua non sine gravissimo animi

nostri dolore accepimus nefarium Turcarum TyrannUm tot, ac tantarum ante

aliquot annos, cum immortali Christiani nominis gloria acceptarum cladium bene memorem, ac de iis vindictam sumeret, collectis tot Provinciarum, ac Regnorum, quae Tyrannide sua opprimit, Viribus efferatiori, quam unquam rabie, bellum instaurare Velle, maximisque tam maritimis, quam terrestribus copiis Christianorum fines formidabili sua potentia irrumpere decrevisse: Nos imminentibus fi

U E N serio cogitantem,

218쪽

io 8 ORATIONES CLEMENTIS XI.

deli populo periculis paterna charitate Uehementer commoti , primum quidem privatis nostris sacrificiis ad Deum toto corde clamare non cessavimus, ut estunderet iram suam in gentes, quae illum non noverunt, & in regna, quae nomen ejus non invocaverunt: Verba illa Josaphat Regis cum ab Ammonitis, & Moabitis impeteretur, humiliter usurpam tes: Domine Deus Patrum nostrorum, tu es Deus in Coelo, aedominaris cunctis Regnis Gentium; in manu tua est fortitudo , I potentia, nec quisquam Tibi potes remisere. In nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multisudinire sere, quae irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad Te . Indictis deinde publicis precibus, Christifideles

non solum in Alma Urbe nostra, sed etiam in universa Itis lia, eique adjacentibus Insulis degentes, ad iram Dei, quae peccatis hominum assidue lacessitur, per salutaris poenitentiae lamenta, jejunia, eleemosynas, syncerasque obsecrationes placandam excitare studuimus. Id ipsum nunc demum a toto Christiano populo faciendum esse arbitramur, ut concordi charitatis fervore accedant omnes cum fiducia ad Thronum gratiae, scissisque per veram poenitentiam cordibus, ac auctis per jejuniorum labores, & eleemosynarum largitiones viribUs orationis, divinam opem in his urgentissimis Ecclesiae neces.sitatibus unanimiter implorare connitantur. Potens est enim Oratio Ecclesiae supplicantis ad Dominum, qui pius est, ac misericors, & propitiatur invocantibus eum in veritate . Haec tamen ut fructuosius, ac promptius ab omnibus peragantur, ex prisco Romanae Ecclesiae more coelestium munerum thesauros, quorum dispensationem fidei nostrae commisit divina dignatio, aperire, & liberali manu erogare decrevimUs: concedendo scilicet plenariam omnium peccatorum Indulgen

tiam in forma Jubilei omnibus Chresifidelibus in Urbe quidem

219쪽

ORATIONES CLEMENTIS M. Iyy

existentibus, qui intra spatium duarum sequentium hebdomadarum jejunaverint quarta, & sexta seriis, ac Sabbato alterius ex hebdomadis hujusmodi, nec non Ecclesias, seu Ba--bsilicas S. Joannis in Laterano, Principis Apostolorum, & San-l-Mariae Majoris, vel earum aliquam visitaverint, & ibidemoraverint, ac peccata sua confessi sacram Communionem sumpserint, pauperibusque eleemosynam, prout sua cuilibet pietas suaserit, erogaverint. Caeteris vero extra Urbem praemfatam commorantibus, qui Ecclesiam, seu Ecclesias ab Ordinario designandam , vel designandas visitaverint, & alia om- . nia praemissa adimpleverint; prout in literis desuper de more expediendis uberius explicabitur. Agite ergo, VENERABILES FRATRES , atque opportuno potissimum recurrente tempore, quo Divinus Spiritus repentino sonitu super Apostolos venit, mentesque carnalium in sui amorem permutavit, & m. ris apparentibus linguis igneis, facta sunt intus corda flammantia, Patrem Misericordiarum, & Deum totius consolatio-

nis suppliciter invocemus, ut fideles suos, ac praesertim Catholicos Principes verae charitatis in dissolubili nexu firmiter vinciat, induatque illos fortitudine, quae de Coelo est ; Unde hostes Christiani nominis, qui in multitudine contumaci, &superbia venientes, Regna, Provincias, & Principatus evertere, cladibusque involvere meditantur, protegente Domino, in cujus manu est salvare in multis, & in paucis, dissipentur,& disperdantur, atque a Christianorum cervicibus longe repellantUris

IN EODEM CONSISTORIO.

Absolutis proontis , F propostionibus Ecclesiarum ita prose

cutus est.

220쪽

v ENERABILES FRATRES.

AD Omnipotentis Dei gloriam, Sanctaeque Romanae Ecclesiae utilitatem, ac decus, palam hodie evulgare, &declarare intendimus Cardinalem illum, quem dudum in Consistorio nostro secretoi habito die go. Januarii I I g. Creavimus, & in pectore reservavimus, videlicet: Dilectum Filium Damianum Hugonem ex Comitibus de Schonborn non minus pietate, quam literis in hoc Collegio Germanico de Urbe ante viginti annos edUcatum . . Praeterea creare similiter intendimus alium Cardinalem ,. nempe Venerabilem Fratrem Henticum de Thyard de BistyEpiscopum Meldensem, cujus eximia in Nos , in Ecclesiam universam, imo & in ipsam Catholicam Religionem merita, sive pro Ecclesiastica libertate tuenda, cum Ecclesiae Tullensi praeesset, sive pro Orthodoxae doctrinae Veritate propugnanda, postquam ad Meldensem translatus fuit, satis Vobis comperta sunt, & nota; atque huic demum tres alios adjungere constituimus, quos tamen rationabilibus ex causis in pectore reservare decrevimus, arbitrio nostro quandocumque evulgandos. Quid Vobis videtur Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli, ac nostra declaramus, & respective creamus S. R. E. Cardinales . Damianum Hugonem ex Comitibus de Schonborn. Henricum de Thyard de Bisty Episcopum Meldensem . Alios tres in pectore reservamus arbitrio nostro quandocum.. ' que declarandos.

In nomine Patris et, & Filii 2, & Spiritus et Sancti. Amen .

SEARCH

MENU NAVIGATION