Clementis undecimi pontificis maximi Orationes consistoriales

발행: 1722년

분량: 336페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

ORATIONES CLEMENTIs xI. I 8 Iasterrentur, oculos, manusque in Coelum supplices, tum uberes Divinae bonitati gratias agentes, quod votis nostris ab initio belli, hoc est, ab ipso Pontificatus nostri primordio susceptis,

magna jam ex parte annuerit: tum misericordia ruin Patrem enixe, ac humiliter obsecrantes, ut opus inchoatum perficere, & gaudium nostrum implere vellet, Pacemque ipsam taminitam, quam ineundam coelesti sua illi admota manu stabilem, perpetuamque esse dignaretur. Fraternitates tamen Vestras hac de re alloqui hucusque distulimus, expedire rati, ut prius nedum sancitae Pacis capita, ambarumque Partium ratiliabitionis documenta oculis intueremur, verum etiam semdulo exploraremus, quis tandem exitus contigillet multiplicibus illis, indefessis, diuturnisque curis a Nobis adhibitis, ut ejus odi Pax absque ullo Ecclesiae, Sanctae hujus Sedis, atque

Orthodoxae Religionis detrimento perficeretur ; ac ubi peccatis nostris facientibus, res ex animi nostri sententia usquequaque non processissent, cognosceremus saltem , an , qua parerat, sedulitate, ac fide executioni demandata fuissent ea omnia , quae ut Ecclesiae, Apostolicae Sedis , & Catholicae Religi nis indemnitati consultum esset, illarumque Jura Undequaque salva, illaesa, ac inviolata conservarentur, de quamplurium ex Fraternitatibus Vestris conlilio commisimus Dilecto Filio Dominico Passioneo in utraque Signatura nostra Referendario, ac Praelato Domestico nostro, quem videlicet hunc in finem, uti nostrum, ac ejusdem Sedis verum, & legitimum Procuratorem, Actorem, & negotiorum gestorem, tametsi absque ulla extrin, seci tituli, seu Ministerii specie, ad memoratum Badenserit Conventum ante septem menses allegavimus; licet enim Apostolicae servitutis oneri ferendo Nos omnino impares, & servum

inutilem esse probe intelligamus, ac jugiter ingemiscamus; in

hoc tamen Pacis negotio ita promovendo, ut absque ulla Orthodoxae Fidei, Apostolicae Sedis, Sanctae Romanae, aliarum-

202쪽

18a ORATIONES CLEMENTIS XI.

que Ecclesiarum quarumcumque injuria Pax ipsa coalesceret, nulla in re videmur Nobis a conseientia redargui Pastorali ossicio nostro defuisse. Nunc vero,cum ad Nos allata jam fuerint memmoratae Pacis capita, de quibus Badae conventum fuit, ab utris que partis Legatis,seu Plenipotentiariis,ut vocant,die V. Septembris anni proxime praeteriti subsignata, una cum ratiliabiti

nibus tam Imperatoris Electi, quam Regis Christianissimi, in eodem Baden si Oppido ab utriusque Legationis Secretariis

die a S. mox elapsi mensis Octobris invicem permutatis ; Cumque insuper ea omnia recognoverimus, quae a praedicto Domminico Passioneo pari solertia, ac fide in executionem mandatorum nostrorum gesta fuerunt: ac tandem ab utraque Au la , nostrisque Nunciis utrobique residentibus certiores abunde facti fuerimus de reliquis omnibus, quae scire Nobis necesse erat, Ut sublatis, quae forte occUrrere poterant, dubitationibus , totius rei statum undique perspectum, exploratumque haberemus et non amplius cunctandum Nobis esse arbitramur, quin Vobis rem totam ex hoc loco communicemus. Primum

itaque negare non possumus magnum Nos siuscepisse solatium ex iis, quae in tertio potissimum, ac decimo sancitae Pacis capitibus, quoad Risuvicensis Pacificationis articulos tam in sacris, quam in prophanis inviolabiliter servandos ita firmantur, ut nullatenus jam ambigendum sit per illa ad Catholicae Religionis favorem statis perspicue quartum ejusdem Risvvicensis Pacificationis articulum, pro quo scilicet diu, multumque laboravimus, sertiter obsistentes multiplicibus, ac validissimis

Acatholicorum conatibus, qui illum prorsus abolitum, ac revomcatum cupiebant, non modo integrum, sartum tectum, ac omnino inviolatum conservari: verum etiam, sicubi idem articu

tus .executioni minime mandatus fuisset, vel aliquid post executionem contra illius formam immutari contigi siet, omnia in eum statum, qui per tractatum Risu vicensem praescriptus fuit,

203쪽

ORATIONES CLEMENTIS XI. I 88

reponenda esse et quibus sane verbis sanctionem, seu declara. tionem illam, quam Recessum Religionis pro inseriori Palatinatu, eique annexis ditionibus nuncuparunt, anno I OS. Nomine Dilecti Filii Nobilis Viri Joannis V vilhelmi Comitis Palatini Rheni S. R. I. Principis Electoris editam , ac subinde a Nobis abrogatam, & improbatam, similiter abrogari, ct improbari

non obscure demonstratur. Probe quidem novimus non idcirco Acatholicos acquievisse, nec conquieturos deinceps fore; nemque enim ignoramus illos nunc maxime nihil intentatum relin-qUere, neque in posterum relicturos esse tam in Imperialibus Comitiis, quam alibi, ut ne rit voti compotes essiciantur. Contra tamen Nos pariter pravis eorum consiliis, & machinationibus omni ope adversari non praetermisimus, ac, infirmitatem nostram consertante Domino, cujus causa agitur, numquam praetermittemus ; quinimo clim eorum praevisa studia antevertere curaverimus, novissime denuo interpositis apud Aulas Viennensem, ac Parisiensem enixis, accuratissimisque ossiciis, ab utraque responsum accepimus quoscumque Acatholicorum hac in re conatus irritos, ct inanes futuros esse, ac quemadmodum eorum postulata Badae repulsia fuerunt, ita ubicumque illa instaurari contingat, repulsum iri, adeoque pro certo habendum esse , quod solemnes adeo tractam tiones, ut sunt Badenses, initae, atque confirmatae ex parte Imperatoris Electi vigore facultatum non a Catholicis tantum,

sed etiam ab Acatholicis Imperii Principibus sibi amplissime attributarum, nullo Umquam tempore immutari, mUltoque minus infringi possint. Plurimum insuper laetati sumus legentes in XV. ejusdem Badentis Pacificationis articulo conventum esse, quemadmodum vehementer exoptabamus, de plenaria, ac integra duorum Fratrum S. R. I. Principum Electorum,

nimirum Venerabilis Fratris Josephi Clementis Archiepiseopi Coloniensis, & Dilem Filii Nobilis Viri Maximiliani Emma-

204쪽

18 ORATIONES CLEMENTIS XI. nuelis utriusque Bavariae Ducis pristinum in statum restitutione, cujus sane plenariae, ac integrae restitutionis vigore dubitandum non est, quin aboleatur, reVocetur, ac prorsus e medio tollatur quicquid occasione praeteriti belli, non sine gravi tam Ecclesiasticae libertatis, quam Pontificiat Authoritatis offensa, adversus utramque fieri contigit, adeout omnia, ( ut ejusdem XV. Articuli verbis utamur) aeterea oblisione extincta remaneant. Illud praeterea laetitiam nostram auxit, quod inmemorato XV. articulo inter cetera ad ejusdem Archiepiscopi Coloniensis favorem stabilita, quod ad Hildesiensem Ecclesiam attinet, cui ille dudum ab hac Sancta Sede praesectus fuit, in haec verba conventum fuerit. Capiet etiam speciatim posse

Asionem Episcopatus Hildoienssis cum omnibus praerogatiDiS, juribus , es bonis ad dictum Episcopatum, F Ecclesiam spectantibus, uti ea ante praeteritum bellum Episcopi fui Praedecessores, re Ecclesa pos'derunt, aut possidere debuerunt, it aut nu

la litis, aut praetensonis ratio a quocumque mota , seu moDerim da , integram Cui resitutionem impedire posit. Quibus vehbis non tantiam arcetur, ac Prorsus adimitUr timor olim conceptus, quod Badenssibus tractationibus inseri, & comprobari possent iniquae ille pactiones, ad quas Dilecti Filii Capitulum,& Canonici Ecclesiae Hilde silensis ante tres annos cum Acatholico Principe, nonnisi vi, ac metu cogentibus, devenerunt, quaeque a Nobis, utpote non minus Catholicae Fidei, Divino cultui, ac animarum saluti, quam ipsius Hildessensis Ecclesiae, illiusque Episcopi, & Capituli, ac illorum MensarUm Episcopalis, & Capitularis juribus sommopere adversanteS, solemniter damnatae, casiatae , ac reprobatae fuerunt, sed quaevis insuper illarum executio disserte, ac luculenter excluditur; cum earumdem iniquarum pactionum observatio congruere nequaquam possit cum Articulo illo, in quo aperte firmatur Archiepiscopum Coloniensem frui, ac potiri debe

205쪽

. ORATIONES CLEMENTIs m. IS Sre Hildesiensi Episcopatur cum omnibus praerogatidis, juribuS, I bonis ad dictum Episcopatum, F Ecclesiam spectantibus, uti ea ante praeteritum bellum Episcopi sui Praedecinores, Ecclesa

possederunt. Ad haec non leve Nobis solatium attulit, quod Articulo XXVII. expresse cautum vidimus, ut nimirum in territoriis , Civitatibus, ct locis Belgii, quae a Rege Christianissimo Imperatori Electo ceduntur , omnia, quae Religionem Catholicam Apostolicam Romanam concernunt, in statia, quo ante bellum fuerant, immutata custodiantur et Magistra- tus etiam nonnisii Catholici esse possint, & ut antea fuere , permaneant: Episcopi in primis, & Capitula, Monasteria, bona ordinis Melitensis, & generaliter universus Clerus conserventur in omnibus Ecclesiis, libertatibus, immunitatibus, juribus, praerogativis, & honoribus, quae sub praecedentibus Regibus Romano- Catholicis habuere, & si quavis ratione destituti fuerint, in ea restituantur. Quoniam demum, nondum forsan oblito Domino peccata populi sui, publica universalis tranquillitas, quam ardentissime cupiebamus, per memoratam Badensem Pacem conciliari non potuit, gavisi nihilominus sumus quietem saltem, &. neutralitatem Italiae, quae propius Nos tangit, in Articulo XXX. ejusdem Pacis ita firmari, ac stabiliri, ut sub quocumque titulo, vel obtentu perturbari de cetero numqUam possit; confidentes interea fore ut, divina ope suffragante, novis tractationibus aditus quamprimum aperiri possit, unde operis comple mentum tandem exoriatur. His adducti rationibus praemissa Badensis Pacis capita cum voluptate perlegimus. Ex nonnullis tamen aliis ejusdem Pacis capitibus non pauca, nec levia Nobis simul allata fuerunt argumenta doloris. Animadvertimus si quidem in primis Pa-s cem Uves phalicam dudum ab Apostolica Sede in pluribus suis Articulis non semel damnatam , ac reprobatam, pro ejusdem Pacificationis Badensis norma, basi, ac fundamento inter ce-

Aa te

206쪽

i 86 ORATIONM CLEMENTIS XI.

tera constitutam fuisse ; multa insuper ex nuperis Ultraiectensibus, ac Radstadiensibus tractationibus desumpta eidem Ba- densi Pacificationi adjecta fuisse, quae eamdem plane Apostolici sudicii censuram promerentur. Haec inter praecipuum sibi

vindicant locum Dignitatis Hectoralis recognitio in Hannoverano Duce dudum a Nobis pluries , ut bene nostis, ac palam improbatar Regius titulus Marchioni Brandeburgensi delatus contra nostram itidem satis notam, ac publicam interdictionem: cessio insuper eidem, aliisque etiam Acatholicis Principibus facta variarum Ditionum Catholicarum cum evidenti periculo subversionis illarum animarum, ac omnimodi Orthodoxae Religionis in illis partibus excidii et Praeterea manifesta violatio libertatis, ac Immunitatis Ecclesiasticae propter conditionem restitutioni honorum Ecclesiasticorum tempore praeteriti belli occupatorum adjectam, quae hilae verbis in Articulo XXV. explicata legitur: Ita tamen ut nihil ratione fructuum, seu proDentuum perceptorum, S tempore praeteriti belli usque ad diem publicationis tractatus Ra adiensis cessorum

petere possint. Grave etiam praejudicium, quod etiam in temporalibus Sedi Apostolicae irrogari attentatum est circa directum, ac supremum Dominium, quod ei in Regnum utriusque Siciliae ultra, & citra Pharum manifeste competit, non tantum mentione de illo citra Pharum, hoc est de Neapolitano Regno in Badensibus, & Radstadiensibus tractationibus habita absque ulla Pontificii assensius praeservatione, sed multo etiam magis libera illa, absolutaque ratione, qua de eodem Regno Siciliae ultra Pharum in Ultrajectensibus aractationibus constitutum fuit, perinde ac si nullum in eo jus ad Nos, & Sanctam Sedem pertineret. Praecipua haec sunt Capita, quae gravem Nobis, ac molestam nuperam Pacificationem esiecerunt. Negare tamen non possumus, quin animi nostri moeror haud parum lenitus fuerit ex declarationibus, atque protestationi

207쪽

bus a praefato Dominico Passioneo jussia nostro factis ,& juxta praxim ab Apostolicis Administris in ejusmodi casibus, ac potissimum Vvestphalicae, & Noviomagensis Pacificationum

casione servatam diligenter exaratis, quemadmodum Vos pariter ex illarum authentico exemplo ad Nos transmisso per Secretarium Brevium nostrorum Secretorum mox legendo, ube

Ilic ingrcsus fuit Con bimum R. P. D. O Derius Secretarius

Bredium Secretorum, legitque Brede Sanctissimi die ad. Junii I ig. datum, in quo continentur facultates R. P. D. Dominico Pag oneo in utraque Signatura Sanctitatis Suae R ferendario , ejusque Praelato Dominico attributae; ac subinde declarationem, si protestationem ab eodem R.P.D. rasioneo, primὲ quidem Badae in Ergo,a factam die Io. Septembris I I ., deind3 viro renoratam in Senatu Reipublicae Lucernentis die a o. ejusdem Mensis; quibus perlectis Sanctitas Sua ita orationem prosecuta fuit AUdistis VENERA3iLEs FRATREs, quomodo Ablegatus noster,

cum in Badensi Conventu tractationes de Pace haberi invenisset, insilieto prorsus more, hoc est nemine ibidem Mediatoris partes agente, qui contradicentium protestationes reciperet, secutus fuerit illorum exemplum, qui in novissimo Ultrajectensi Conventu non absimili illic suborta dissicultate ii adversus ea, quae inibi conventa fuerant, sive illorum aliquai protestari voluerunt; quinimo non modo ejusmodi exemplum secutus fuerit, sed vere plenilis, Uberius , atque solemnitis demandatam sibi provinciam impleverit, suamque declarationem, ac protestationem non solum, prout illi fecerunt, coram Magistratu Loci emiserit, vertim & eam Legatis, seu Plenipotentiariis tam Caesareis, quam Gallicis, aliisque pluribus aliorum Principum Ministris notam fecerit, ac demum in pleno, ac publico Reipublicae Lucernensis Senatu aperte renoVaVerit.

208쪽

i 8 8 ORATIONES CLEMENTE XL

Audistis itidem quomodo praefatus Ablegatus noster ejusmodi suam declarationem, & protestationem, juxta mentem nomstram sibi notam, etiam ad ea omnia, quae Catholicae Religioni , Sanctae huic Apostolicae Sedi Ecclesiis, & Ecclesiasticis Juribus quibuscumque praejudicialia in Radstadiensibus , ac

multo magis in Ultrajectensibus tractationibus conventa fuerunt , prudenti non minus, quam necessario consilio extemdere non praetermiserit. Qua sane, tametsi generali protestatione ea potissimum, quae legibus omnibus violatis, adversus

Charissimum in Christo Filium Nostrum Jacobum Magnae Britanniae Regem, cum maxima non solum ipsius Regis, sed etiam Catholicae Religionis injuria, in eisdem Ultrajectensibus tractationibus quovis modo acta fuerunt, omnino comprehensa esse, & comprehendi ab initio intelleximus, ac nunc ita intellexisse, & intelligere Vobis significamus; licet mentem hanc nostram in Badensi publica protestatione clarius, ac disertius explicari consulto prohibuerimus et ne graviora scilicet Acatholicorum odia in optimum, ac piissimum Regem de Ecclesia, de hac Sancta Sede, ac de Orthodoxa Fide meritissimum concitaremus: & sane absque ulla necessitate; clanea, quae in ipsius perniciem geri contigit, utpote per se manifeste nulla, & injusta, nequeant clarissima illius jura ullatenus imminuere, nec ulla ad id indigeant nostra, aliorumve quorumlibet protestatione. Audistis demum quomodo idem Alminister noster arrepta occasione disserendi de infausta Pacificatione A raviensi non ita pridem apud Helvetios inita, eam non minus nullam, & invalidam , quam injustam, & iniquam merito pronunciaverit . ut liquido nimirum appareat illam a Nobis, & ab hac Sancta Sede semper damnatam fuisse, ac reprobatam. Quoniam vero parum prodesset verbis dumtaxat, hoc est solo protestationum medio, iis contradicere , quae in Ecclesiae, Sedis Apostolicae, & Religionis detrimentum gesta

sunt,

209쪽

sunt, ac geruntur, nisi simul etiam omni ope, ac studio eniteremur, ut ea factis, rebusque ipsis corrigerentur, ac opportune sarcirentur: persuasum Vobis esse volumus, VENERABI- Es FRATREs, Nos hunc in finem non omisisse, non omittere, nec omissuros esse eas omnes obire partes, quas Ministerii nostri ratio a Nobis postulat; nec prosecto spe destituimur fructum aliquem ex laboribus nostris quamprimum percipiendi, tametsi ea de re palam disserere non adhuc Nobis liceat. Enixis interea, accuratisque precibus Deum Optimum Maximum rogare non praetermittith, ut conatus nostros coelesti sua ope juvare dignetur, ac in primis Divinam ejus Bonitatem in contritione cordis obsecrate, quatenus voci nostrae dare velit vocem virtutis, ac fructuosas' potissimum esse faciat monitiones, cohortationes, imo etiam preces illas, quibus vehementiori paterni nostri cordis affectu Christianos Principes incitavimus, ac iugiter incitamus, ut quando jam e diuturne nimium, atrocique inter ipsos bello, non sine praecipuo Divinae Misericordiae beneficio, exempti reperiuntur eo maxime tempore, quo nefarius Turearum Tyrannus, ingenti apparatu terra, marique suscepto, in Christianas ditiones irrumpere molitur, consociatis studiis, viribusque obviam eant periculo, quod Christianae Reipublicae intentant Barbari et opponant fortiter murum pro Domo lsrael: studeant ipsorum Badibarorum cruore detergere, ac prorsus delere maculas illas, quas Christianorum armis Christianus sanguis aspersit: translataque in Infidelium Terras corumdem Armorum procella, non

alia in posterum, quam bella Domini praelientur.

210쪽

IN CONSISTORIO SECRETO

'i Habito die dio. Februarii I IS.

Causas exponit, quibus ad extinguendum , ac penitus hiboliu- dum praetensae lapo olicae in Regno Siciliae Legationis, Monarchiae nuncupatae Tribunal adductus fuerat. Alax specialem Constitutionem hac ipsa die ea de re promulgatam, nec non Brede modum praescribens, Causae a forum Ec- classiasticum pertinentes in dicto Regno deinceps judicari debeant , eadem pariter die editum recitari mandat a is

v ENERABILES FRATRES. . .

Ovimus omnes, firmaque fide credimus, &profitemur Redemptorem, ac Dominum nostrum Jesum Christum illi uni Apostolorum Principi, cui ante Sacratissimam suam Passionem dixerat: Tu es Petrus, F super hanc petram aediscabo Ecclesiam meam: S Tibi dabo claDes Regni Coelorum; quodcumque ligatieris super Terram, erit ligatum S in Caelis: F quodcumque Ameris super Terram, erit solutum S in Coelis: Post suam a mortuis res irrectionem pro supremi Apostolatus complemento

SEARCH

MENU NAVIGATION