장음표시 사용
261쪽
ORATIONES CLEMENTIS XI. et Ipotentiam in brachio suo, ut sine timore serviamus illi, studeamUs VENERA3ILES FRATREs, in sanctitate, & justitia divinorum beneficiorum fructum augere, ac Religionis pugiles novis obsecrationum nostrarum subsidiis confirmemus; ne illi ad contemnendam mortem, ac fundendum pro re Christiana sanguinem alacriores esse videantur, quam Nos ad fundendas preces , & coeleste praesidium pugnantibus implorandum; praesertim vero tam luculentis eventibus edocti, praesentissimum B. Virginis patrocinium piis exercitationibus, studiis, votisque magis nobis in dies conciliare satagamus: eamque jugiter obsecremus, ut omnia bellicae hujus felicitatis impedimenta amoliatur, nec adversi quidquam incidere sinat, quo secundus contra Turcas Christianorum Armorum cursus intersistat, aut retardetur; Quam in rem cum operam , & solicitudinem om nem conferre hactenus . non omiserimus, nec in posterum omissuri simus, decet conatus nostros commUnibuS etiam Vinstris apud Deum precibus adjuvari; ut Provincias olim florentissimas ab avita Religione, & Christianis sacris abstractas, extincta tandem Barbarorum tyrannide, & superstitione deleta Christo redditas, atque in pristinam Euangelii libertatem revincatas Authori Deo Vobiseum aliquando gratulemur.
Post propositiones, S praeconia Ecclesiarum declarat S. R. E. Cardinalem Emericum CDO Archiepiscopum Colocensem, quem in alio Con florio habito die ra. Iulii ejusdem anni creaverat , es in pectore reserDaDerat.
UT IIungaricis Victoriis plenior hac die laetitiae cumulus addatur, ad gloriam omnipotentis Dei, sanctaeque R manae Ecclesiae utilitatem, ac decus, palam hodie evulgare, ac
262쪽
declarare intendimus illum Cardinalem, quem in Consistorio secreto die I a. praeteriti Mensis Julii habito creavimus, & in pectore reservavimus, videlicet Venerabilem Fratrem Emeriis cum Csahy Archiepiscopum Colocensem; congruum enim, ac valde opportunum existimamus hoc tempore Hungaricum Praesulem non tam generis claritate, quam virtutibus praestantem , amplissimo Ordini vestro adscribere, ut tam ipse, quam
alii illius Apostolici Regni Episcopi ad agrum sibi creditum
excolendum nunc maxime alacriores reddantur, cum Messis amplior majorem operariorum sedulitatem exquirite ipsum
que Regnum speciali quodam iure huic Sanctae Sedi addictum, quippe quod ei iamdudum a Sancto Stephano Rege oblatum
fuerat, novo hoc, & praeclaro Pontificiae largitatis argumento laetari valeat. Quid Vobis videtur . Auctoritate Omnipotentis Dei, Sanctorum Apostolorum Petri , & Pauli, ac nostra declaramus S. R. E. Presbyterum Carisdinalem Emericum Clay Archiepiscopum Colocensem cum derogationibus, & clausulis necessariis , & opportunis.
In nomine Patris et, & Filii et, & Spiritus et Sancti. Amen.
263쪽
.rnu stilibu ibui Habito die M. Octobris I I .
durationem Lutheranae haerediis a Triderico Auguso Principe Regio Poloniae, F Electorali Saxoniae ante quinquennium ---- ractore DD. Cardinalibus significat, ae plures illius i sonus im/de re ad Sanctitatem Suam datas recitari mandat.
Xiquo supremum hoc Catholicae Ecclesim culmen non mineis inviti, quam immerentes , Deo sic disponente, constendimus, nulla Nobis antiquior cura fuit, quam ut
Charissimi in Christo Filii Nostri Augusti
Poloniae Regis Natus, in ea, qua tunc erat, tenerrima aetate aures praebere assuesteret sermonibus Domini, quorum declaratio illuminat, & intellectum dat parvulis: adeoque Catholicis institutis in Romanae Religionis professione educaretur; Neque enim aliter magnas illas spes, quas olim Sancta Dei Ecclesia in ejusdem Augusti Regis ad eam reversione collocaverat, impleri posse compertum habebamus. Nullas propterea Pastoralis solicitudinis partes, nulliamque
264쪽
ossiciorum genus praetermisimus, quo Regium Genitoris animum ad nostra de Pueri Principis educatione consilia impigre suscipienda traduceremus. Vertim, tametsi ille pro ea qua praeditus est, animi docilitate pronis quidem studiis voluntati nostrae obsequi optaret: humani tamen generis nequis-: simus hostis, & sapientia carnis, quae inimica est Deo, assiduis conatibus nostris acriter obsistebant. Hinc nimirum occursae bant Poloniae res turbulentissimae, quae cum Regnum illud mi- sere dilacerarent. Regem deterrebant, ne Acatholicorum animoS exulceraret, quorum ope, fide, & studio maxime nitebatur. Inde Principis Mater, & Avia haereticis erroribus innutritae, ne ab infelici communione, complexibusque suis Princeps ipse abstraheretur , pertinaciter obluctabantur; ut alia plum rima silentio praetereamus, quae fusiorem hiltoriam adaequarent. Divino tamen praesidio freti, spem perficiendae rei numquam abiecimus, neque ullis dissicultatibus depulsi ab incoepto destia timus. Unde cum Dilectum Filium Nostrum Annibalem S. R. E. Cardinalem Albanum nostrum secundum carnem ex Fratre Nepotem ante octo annos in Germaniam legavimus, inter praecipua, & potiora mandata arduam hujusce negotii provinciam eidem dedimus: Deoque largiente ita illi res feliciter cessit, ut praeter alia multa benevolae voluntatis argumenta sibi a Rege delata, illudque potissimum, quod ipsius Cardinalis rogatu Ecclesiam in Civitate Lipliae ad usum Catholicorum in illa degentium aperiri jusserit: ab eo insuper literas ad Nos datas obtinuerit, quibus Regiam suam fidem obis strinxit daturum se quamprimum Principi Filio Institutores ,& Familiares Orthodoxos: eumque jam non amplius Puerum, ut ab haereticorum consuetudine, & contagione procul abesset, ac cum integra libertate animae suae saluti consulere posset , ad peragrandas Catholicas Provincias dimissurum. Et sane cum fidem Nobis suam Rex liberasset, optatissimum tandem tam
265쪽
ORATIONES CLEMENTIS xI. ag Snovae institutionis, quam itineris fructum percepimus ; Cum enim Bononiam Adolescens Princeps pervenisset, in mani
bus Dilecti Filii Joannis Baptistae Salerni Societatis Jesu Presbyteri, necessariis ad id facultatibus per Nos instructi ( cujus fidem, studium, sedulitatem, & prudentiam hac in re sapientissime gerenda satis commendare non possumus ) coram Dilemcto itidem Filio Nostro Laurentio S. R. E. Cardinali Catano tunc Bononiae nostro, & Apostolicae Sedis Legato, ac uno ex Cardinalibus in tota Republica Christiana contra haereticam Pravitatem generalibus Inquisitoribus ab eadem Sede specialiter deputatis, die xxvii. Novembris anni millesimi septingen, tesimi duodecimi, post maturam, ac diuturnam Pliarium mensium deliberationem, post praevisium ingruentium sibi
domi , iurisque molestiarum non levem cumulum: sola agnitae Ueritatis ratione excitatus, solo aeternae suae salutis desiderio incensus, Lutheranae haereseos, in qua natus, & educatUs fuerat, ejuravit errores, literasque suae erga Nos, & hanc Sanctam Sedem obedientiae, gratique erga Dei vocantis misericordiam
animi testes ad Nos dedit; prout ex authentico Abjurationis testimonio, ipsiusque Principis literis ad Nos tunc datis mox legendis plenius percipietis.
me ingressus fuit Con sorium R. P. D. Battellus Archiepisco
pus Amasenus, Apostolicorum Bredium ad Principes a Seer tu, levitque primum Abjurationem Lutheranae haeress d Principe Regio Poloniae, F Electorali Saxoniae factam in manibus R. P. Salerni Societatis Iesu Presbyteri Bononiae die a . Dembris I IE., S mox epistolam ab ipsomet Principe ad Sanctissimum de eodem argumento perscriptam ibidem die I . Decembris ejusdem annis quibus lectis Sua Sanctitas ita orationem prosecuta fuit. Caeterum humanae illae rationes, quae Dilectissimum in Christo Filium Nostrum Fridericum Augustum Regium Polo,
267쪽
nostrae Religionis ossiciis Viennae in Austria, in ipsa Caesareae Aulae celebritate, totiusque Germaniae luce, Vulgare parabat, nostrae simul vocis praeconio ad divinae bonitatis laudem, &catholicae Ecclesiae laetitiam, in hac etiam verae Religionis Arce sine mora promulgaretur, quemadmodum ex iisdem literis per celerem cursorem ad Nos novissime allatis intelligetis.
Illi perlecta fuit ab eodem R. P. D. Battella alia Disola d prae
l dicto Principe ad Sanctitatem Suam conscripta, ac per certum cursorem missa ex oppido San Pelten dic a . Septembris I I . cujus expleta lectione Sanctissimus ita orationem absolDit. Videt unusquisque Vestrum, VENERABILES FRATRES , quantis Nos divitiis misericordiae suae in hoc Catholicae veritatis triumpho locupletaverit Deus, & quam opportune bellicorum successitum, de quibus adeo laetati sumus, felicitati Apostolicae doctrinae victorias inseruerit. Cantemus igitur Domino cantim cum novum, quia in conspectu Gentium revelavit iustitiam suam, debitasque ei pro collatis donis gratias humiliter agentes, eumdem iugiter obsecremus, ut qui jam ex clarissima Domo non solum Poloniae Regem , & Principem ejus Filium, sed nuper etiam Dilecti Filii Nostri Christiani Augusti Cardinalis de
Saxonia germanum Fratrem natu majorem, ejusque ex altero Fratre Nepotem ad agnitionem veritatis adduxit, reliquos etiam ex eadem Domo Principes, qui supersunt, a vera Christi Ecclesia,
& semita salutis adhuc abrepti, vocare dignetur in admirabile Iumen suum, quo ii omnes, qui Saxonicam Domum inhae- Presi tuenda olim secuti sunt errantem, aliquando sequantur resipistentem, ac Sacrosancta Religione illustribus eorum : exemplis propagata, major sit gloria domus istius novissimae Plus, quam primae. Ceterum cum ad uberiores gratias pro Hungaricis Victoriis Deo agendas concessa peccatorum Indubgentia quoscumque Christifideles ad Ecclesiam Beatae Mariae de Anima Nationis Theutonicae sive hesterna, sive hodierna
268쪽
die visitandam excitaverimus, par est, ut Nos quoque Omnipotenti Deo utramque ibidem Catholicae Religionis tam de Mahometica superstitione, quam de haeretica pravitate victoriam gratulemur et geminumque triumphum ad universe Ediclesiae gloriam, praedictaeque Nationis Theutonicae utilitatem, ac decus potissimum redundantem conjunctis hodie gratiarum actionibus celebremus. Reliquum est, VENERABILES FRATREs, ut non solum annunciemus opera Dei in exultatione, sed adimplendam Sanctorum gaudiorum perseverantiam exhibeamus No etipsos sicut Dei Ministros in charitate non ficta, in Spiritu Sancto, in virtute Dei per arma iustitiae, quae sola possunt destruere omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, & ab Ecclesiae finibus errores omnes, & calamitates arcere.
269쪽
Planariam Indulgentiam in forma Iubilat indicit ad QDinam opem in periculis, quae Italicae tranquillitati imminere prospicit, implorandam,
Eptemdecim iam lapsi sunt anni, magnum profecto aevi mortalis spatium, ex quo nullo licet meritorum nostrorum suffragio, placuit Divinae bonitati, cui proprium est infirma mundi eligere, humilitatem nostram ad supremi Apostolatus fastigiUm evocare . Quantis interea, & quam graVibus malorum procellis agitati fuerimus, optime nostis, quippequi in partem solicitudinis nostrae vocati, magnam etiam calamitatum nostrarum partem sustinuistis. Laetiora quidem in posterum sperare Nos fecerant praeclarae illae victoriae, quas Dominus Exercituum Christianis armis adversus Turcas novissime largitus est et opus sane dexterae Excelsi, qui fecit virtutem, & percussit inimicum. Vertim non minus ea, quae imminent Italicae tranquillitati, pericula,
270쪽
quam nova in dies, ac semper acerbiora, quae Ecclesiasticae libertati , Pontificiae authoritati, imo etiam ipsimet Orthodoxae Religioni infliguntur, vulnera satis superque Nos admonent nondum oblitum esse Dominum delicta nostra. Idcirco divinam indignationem placaturi ad vestras in primis, deinde ad reliquorum hujus Almae Urbis Christifidelium preces confugere decrevimus, concedendo, ut id ipsum alacrius peragatur, plenariam Indulgentiam in serma Jubilei iis omnibus , quiquarta, & sexta feriis, ac Sabbato proxime venturae hebdom dae , quae erit tertia Adventus , jejunaverint, nec non Ecclesias,
seu Basilicas Sancti Joannis in Laterano, Principis Apostolorum,& Sanctae Mariae Majoris, vel earum aliquam intra spatium ejusdem hebdomadae saltem semel visitaverint, & ibidem oraverint, & peccata sua confessi SS. Eucharistiae Sacramentum in Dominica die immediate sequenti, vel alia die intra eamdem
hebdomadam reverenter susceperint, Pauperibusque aliquam eleemosynam, prout sua cuilibet pietas suaserit, erogaverint. Hunc ipsum subinde coelestem thesaurum ad reliquos etiam Christifideles Italiae universie, & Insularum illi adjacentium extendemus. Agite igitur, VENERABILES FRATRES , opportuno hoc, atque acceptabili tempore Dominici Adventus Deum Optimum Maximum, qui est multae misericordiae omnibus in- vocantibus Eum, jugiter obsecrate, ut consertet Nos in potentia virtutis suae, effundatque super Nos spiritum consilii, &sertitudinis, quo inter tot rerum, ac temporum difficultates,& quae agenda sunt, videamus, & ad implenda, quae viderimus, convalestamus. Aderit Nobis Dominus, aderit Ecclesiae, aderit causae suae, si Nos officium nostrum impleverimus, si vos