장음표시 사용
231쪽
herum de Turcico bello fusa disserit, quaeque ad propulsandos hostiles conatus gessierat, F d Christianis etiam Principibus gesa fuerant, diserta commemorat. Decimarim subidium indicit. Cardinali Ursino Germanicam profectionem remittit.
Nstat iam tempus, quo solent Reges ad bella procedere; instat & illud , quo nefarius Tur
carum Tyrannus, felicibus praeteriti anni successibus elatus, validiori, quam Unquam antea, armorum robore, quemadmodum aliis super alios certissimis nunciis ad Nos affertur, Christianae Classis adventum antevertere satagit, Catholicas ditiones iterum oppugnaturus. Insonat jam aurimbus nostris, ut cum Propheta loquamur: Vox Fagelli, Dra impe
tus rotae, I equi frementis, es seuadrigae feroenti F Equitis ascendentis:Wmicantis gladii, , fulgurantis hassae: animoque
jugiter, atque oculis nostris obversantur gravissima Christiani gregis discrimina, quae fortiter clamare nos cogunt: ExiDit
232쪽
Leo de cubili suo, F praedo gentium se leueadit. Egressus est de
loco suo, ut ponat terram nostram in solitudinem: Quia tamen parum esset mala haec deplorare, nisi & illa omni virium, & animi contentione avertere conaremur; idcirco praeter eniXaS,
quas ad Deum hactenus fudimus, & adhuc quotidie fundimus, preceS, Ut non obliviscatur misereri, nec contineat in ira misericordias suas, Orthodoxos Principes iteratis ossiciis excitare non omisimUs, ut validis Triremium, aliarumque bellicarum Navium suppetiis inclytam Venetorum Rempublicam juvare quamprimum Velint, ne alias vel iniquas, & publicae causae luctuosas pacis conditiones a superbo victore accipere, vel ingruentem Othomanici furoris tempestatem sola propemodum excipere, ac sustinere cogatur. Eum hactenus, Ut probe nostis, ab ejusmodi ossiciis fructum, benedicente Domino, percepimus , quod Charissimus in Christo Filius noster Philippus Hispaniarum Rex Catholicus cum immortali sui nominis gloria ad publicam causam a Barbarorum conatibus asserendam sex bellicas Naves, & quinque Triremes aere suo instructas mittere decreverit et imo & multa peditum , equitumque millia, si ea vellemus , in eumdem uium Nobis adderet: qua fiane re eximiam pietatem suam cum singulari publici boni studio conjunctam luculentissime declaravit. Firmam insuper spem adhuc habemus fore, ut illustre illius exemplum alii quoque Catholici Principes, ac potissimum Charissimus itidem in Christo Filius noster Joannes Portu galliae, &Algarbiorum Rex Illustris, nec non Dilecti Filii Nobiles Viri Dux, & Gubernatores Reipublicae Januensis alacriter imitentur . Unde ubi Triremes nostrae, ac bellicae Naves, quas pecunia nostra jam conduXimus, adjungantur , iisque etiam Triremes Dilecti Filii Nobilis Viri Cosmi Etruriae sibi subjectae Magni Ducis una cum bellicis itidem Navibus, atque Triremibus Melitensiibus adjiciantur, non exiguum Venetae Classi incrementum allatum iri confidimus.
233쪽
ORATIONES CLEMENTIS XI. 2IgMaximo praeterea cum animi nostri solatio certiores nuperrime
facti fuimus, Charissimum etiam in Christo Filium Nostrum
Carolum Romanorum Regem in Imperatorem Electum non tam ossiciis, ac precibus nostris adductum, quam verius singularis pietatis suae stimulis incitatum, deliberato jam esse animo ad Christiani nominis hostes propulsandos, nullisque novis adhortationibus indigere ad aggrediendum opus , Pro quo , Ut ipsemet ad Nos scripsit, ingentes belli apparatus ex Regnis, &Provinciis sibi subditis indefiesio studio, omni conatu , summoque labore jam collegit. Supervacaneum proinde rati calcaria currenti admovere, consilium suscepimus remittendi Venerabili Fratri Nostro Vincentio Mariae Episcopo Portu ensii S. R. E. Cardinali Ursino profectionem ad Aulam Viennensem , quam ipse, quacumque Vel hyberni temporis , vel itineris asperitate contempta, ut laboranti Christiante Reipublicae opem ferret, libenter aggredi paratus erat: eaque mente, ubi primum requisitus a Nobis fuerat, ad almam hanc Urbem omni sublata mora se contulerat. Poterit itaque ipse jam redire ad suam Ecclesiam Beneventanam, nova hac, & sane praeclara laude cumulatus, quod agnita rei Christianae necessitate, ut ei, quantUm in se erat, subveniret, nullum incommodum, nullumque laborem detrectaverit, ac eximium publicae causae studium, quale profecto verum Romanae Ecclesiiae Senatorem decet, palam ostenderit. Caeterum ad magis confirmandum in suo vere laudabili proposito eumdem Imperatorem Electum, illius postulatis quoad decimas in hujusmodi belli sumptus exigendas ex bonis Ecclesiasticis utriusque Cleri, quae in ejus ditionibus consistunt , prompte, ac libenter satisfecimus; eique insuper, erectosUpra vires animo , quingenta florenorum millia intra praesentem annum statis temporibus, ac conditionibus persolvenda
obtulimus: exiguam quidem si immam, si tanti belli moles,& desiderii nostri magnitudo spectetur: magnam Vero, imo
234쪽
a I ORATIONES CLEMENTIS XI.& maximam, si eam conditione temporum, aerarii nostri, subditorumque nostrorum inopia, & aliarum undique occurrentium impensarum necessitate metiamur. Hae prosecto angustiae,( quae majoribus hac de causa in dies faciendis sumptibus semper graviores erunt ) animum nostrum adegerunt ad decimarum subsidium, quas Romani Pontifices Praedecessores nostri pro Christianae Reipublicae defensione ab Italico Clero exigere consueverunt. Illas proinde quamprimum indicere, ac imponere decrevimus, Fraternitates Vestras, quae Nobiscum in administratione Ecclesiae Dei curas, operasque impendunt, ab iis, ut moris est, eximentes, sicuti in Apostolicis literis, quae ad unumquemque vestrum suo tempore deferentur ,: expressum videbitis . Haec indicare Vobis voluimus, ut pro Parte solicitudinis, ad quam vocati estis, conatus nostros iuvetis tum
opera, & consilio, tum assiduis ad Deum precibus, hoc poetissimum acceptabili tempore ferventius effundendis, sicuti perspecta pietas, & Religio vestra, ac perpetuum cause Publicae studium pollicetur. Galeam igitur salutis assumamus, &gladium spiritus, quod est Verbum Dei, per omnem orationem , & obsecrationem orantes omni tempore in spiritu, &quiescere faciet Dominus superbiam infidelium; potens est enim, quod alias in manu forti peregit, perfidam illorum Classem disjicere, jamdiu assuetis Divino imperio undis abso
235쪽
Habito die a. Septembris III 6.
In gnem de Turcis Victoriam in invaria partam DD. Cardinalibus communicat. Principem Eugenium d Sabaudi a me. ruis ornat laudibus, eique Pilium, es Ensem solemni ritu benedictos largiri consituit.
Umulatum gaudium, quo animos vestros Uberrime perfusos novimus, ubi primum stiperioribus diebus innumeras in Hungaria Turcarum Copias Caesiareis Armis pene ad internecionem obtritas, ac disjectas fuisse audivistis, impensius adhuc, & plenius perdicepturos hodie Vos esse non dubitamus: dum hunc ipsum .seus issimum nuncium per literas Charissimi in Christo Filii Nostri Caroli Romanorum Regis in Imperatorem Electi ante duos dies a Dilecto Filio Nostro Uvolsango Annibale S. R. E. Cardinali de Schrottembach Nobis redditas confirmatum , Vobiscum ex hoc loco, ut aequum est, nulla interposita mora communicamus. Quomodo enim non effuse laetabimur, ubi ingentes Barbarorum vires in exitium Christiani nominis con
236쪽
tractas, florem scilicet Othomanicae Militiae, numero ferocientem, opibus exultantem, animoque clades nostras superbe praecipientem, profligatum este percipimus t Ubi captis castris, AErarium, commeatum, tormenta supra centum, &septuaginta, totidemque fere vexilla, bellicum omnem apparatum , praedamque opulentissimam in Christianorum Militum
potestatem pervenisse intelligimus Ubi demum inter ipsa belli auspicia, quod sperare post plurium praeliorum aleam vix potuissemus, divinitus Nobis contigisse conspicimus t opus sane dexterae Excelsi, qui fecit virtutem, & percussit inimicum.
Levantes igitur cor, & oculos nostros in Montem excelsium,&Sanctum, unde omne Nobis auxilium effluxit, sacrificemus
bonorum omnium largitori Deo hostiam laudis, & jubilemus
ei in voce exultationis. Clim tamen abunde omnibus compertum, ac longe per
spicuum sit validissimam in primis B. Virginis opem, quam
toties repetitis precibus imploravimus, prosperos hosce successus mirifice provexisse, ratio omnis postulat, ut maximas aeque, ac publicas in Liberiana Basilica eidem Augustissimae Virgini Sacra Omnipotenti quidem Deo pro large collatis, Sanctissimae vero eius Matri pro clementer impetratis beneficiis gratias agamus: Partae scilicet victoriae Nos Dominus compotes esse fecit eo die, in quem anniversaria admirandae Dedicationis dictae Basilicae memoria recurrebat; ac cum in ea somlemnioribus caeremoniis Sacratissimus dies ejusdem Virginis in Coelum assumptae celebraretur, primum ad Nos rei prospere gestae nuncium pervenire voluit, ut non minus pugnantibuS Victoriam, quam orantibus laetitiam, Gloriosissima Virgine utrisque suffragante, provenisse aperte cognosceremus. Quin imo, nec sine peculiari Divinae Providentiae consilio evenisse arbitramur, ut confirmatum Victoriae nuncium V bis hac ipsa die significaremus, qua Buda ante triginta ann S
237쪽
Christianis Armis expugnata fuit. Neque enim in diem auspicatiorem incidere id poterat, quam cum Sancti Stephani Hungariae Regis Festum celebramus, qui praecelsam Dei Genitricem, quam ardentissime venerabatur, amplissimo in ejus honorem constructo Templo, Hungarici Regni Patronam instituit, ab eadem vicissim Virgine receptus in Coelum ipso suae Astumptionis die, quem Hungari ex Sancti Regis instituto Magnae Dominae diem appellant. Proxima itaque Dominica die in praefata Basilica debitum , ut diximus, gratiarum ossicium Per solvemus, ibique ex Turcicis Signis, quae memoratuS Impera tor Electus, veluti quasdam victoriae primitias, pro sua in hanc Sanctam Sedem observantia, ad Nos missit, illud praecipue, quod insignius est, & juxta superstitionem impiae gentis sacrum, Liberiano Tholo sussi xum relinquemus, ad illustre non minus Christianae Religionis trophaeum, quam Caesareae pietatis, ac divini beneficii monumentum . Ita enim cum Christifideles ereptum Turcis vexillum ad Praesepe Domini pendens intuebuntur, Deum Optimum Maximum fierVentius exorabunt, ut
instantibus victoriae fortissimis Christianae rei propugnatoribus, etiam Christi Sepulchrum , atque ipsa Vrbs Sancta serusalem adiuturna, ac teterrima nefariorum hostium captivitate aliquando redimatur. Latere Vos interim nolumus, quod Nos oblata
Nobis Barbarorum spolia speciali aliquo Pontificiat benevolentiae dono compensare cupientes, Dilectum Filium Nobilem Virum Principem Eugenium a Sabaudia, fortissimum Caesarei Exercitus Ducem , cujus scilicet inclyta virtute, ac sapientia potissimum enectum est, ut immanissimi hostes, tametsi initio praelii, quemadmodum ipsemet Electus Imperator ad Nos scribit, acriter non minus, quam inaudito hactenus ordine pugnaverint, partim nihilominus caesi, partim capti, partim
praecipiti fuga, vel absumpti, vel dispersi, ac dissipati fuerint: Pileo, & Ense per Nos solemni ritu benedictis, quibus nimirum
238쪽
praeclaros Orthodoxae Religionis Assertores insignire interdum consueverunt Romani Pontifices Praedecessores nostri, donare decrevimus; ut ejusmodi muneris inflammatus mysteriis, Gladio quidem circa femur suum potentissime accingatur, Pileo vero, veluti galea salutis induatur, & ad magis, magisque in dies Christianae Reipublicae hostes conterendos excitetur. Reliquum nunc est, ut Dominus Exercituum opus, quod coepit, pro siua in Nos clementia perficiat: in primis vero Italicas oras, ac Praemsertim temporalis nostrae ditionis Populos ad Corcyrensis obsidionis discrimen trepidantes benigne respiciat. Accedamus
igitur, VENERABILES FRATRES , cum fiducia ad thronum gratiae Patremque Misericordiarum humiliter obsecremus, ut terrestrem in Hungaria triumphum maritima ad Corcyram Victoria cumulate velit, atque ita hostium immanitate terra, mamrique confracta, omnem a Christianorum Provinciis metum,& cladem in barbaras Infidelium terras avertat. VERBA
239쪽
Luibus Eminentissimus, es Reverendisimus D. Wolfamus An
nibal S.R. E. Cardinalis de Schrottembach quatuor Vexilla, in inmarico praelio Turcis erepta, Sanctissimo Patri CLEMENTI XI. obtulit in Ba Uita Liberiana die 5. Septembris I I 6., cum ibidem solemni ritu omnipotenti Deo de Chrisianorum Armorum felicitate gratiae agerentur.
Acra Caesarea, Regiaque Catholica Maiestas debita filiali observantia ad Sanctissimos pedes Tuos prosternit haec vexilla, quae in exordio belli cruentissimo conflictu immani Christiani nominis hosti erepta fuere; Cui enim magis debentur haec Trophaea, quam Tibi, qui indefesso labore, apertis aerariis, assiduis precibus, ipsa etiam certaminis hora, in Liberiana Basilica ingentem hanc Victoriam Orbi Catholico procurasti Age igitur, SANCTISSIME PATER , & fove benigno affectu populum Tibi devotum, populum, qui pro Deo, fide, Ecclesia, bono denique publico foditi ter pugnat. Et quod summum, maximumque est, idque eni-Xe rogamus, adde preces precibus, & Nos favente Deo sub protectione Magnae Dominae addemus Victoriis Victorias.
240쪽
Linuo aeto ORATIONES CLEMENTIS M.
Sanctissimi Patris CLEMENTIS XI. responsum. UBerem laetitiam, quam ante aliquot dies ob insignem victoriam ab exercitu Charissimi in Christo Filii Nostri Caroli Romanorum Regis in Imperatorem Electi de teterrimis Christiani nominis hostibus in Hungaria reportatam: Et hac ipsa die ob illius optatissimum fructum, Corcyram scilicet ab arctissima obsidione mirabiliter liberatam, suseepimus ; plurimum nunc augent barbara haec signa, quae a Turcarum manibus invicta Caesareorum Militum sertitudo feliciter abstraxit, quae Tu, Dilecte Fili Noster, tam disertis ejusdem Electi Imperatoris in Nos, & hanc Sanctam Sedem filialis observantiae significationibus Nobis offers: quaeque Nos demum ad perennem beneficii memoriam, quod Omnipotentis Dei bonitas, Augustissima ejus Genitrice sustragante, Nobis concessat, tum in hoc
Liberiano Templo, tum in Sacra AEde Lauretana appendi mandabimus. Eximiam sane in illis egregiorum Christianae Reipublicae Propugnatorum virtutem agnoseimus simul, & commmendamus . Post debitas idcirco Patri Misericordiarum de tam effuse collatis donis persolutas gratias, victorem Caesarem, illiusque exercitum amplissimis praeconiis, & benedictionibus cumulamus et feliciores eis semper successus ad Catholicae Religionis incrementum apprecantes. Nos certe successus hujus, modi, quantum in Nobis est, omni, qua possumus, via, quem admodum hactenus adjuvimus, ita & in posterum juvare non omittemus; in primis autem preces addemus precibus, ut exoptas: Illum qui potens est in praelio, continenter exorantes, ut piis aeque, ac strenuis Caesareorum Pugilum conatibus adesse velit, novosque in dies recentibus triumphis triumphos
adjiciat. Tibi interim, Dilecte Fili Noster, ex intimo paterni nostri cordis depromptam Apostolicam benedictionem peramanter impertimUr. IN l