Compendium totius orbis partim geographicum, partim genealogicum, partim historicum juri praesertim s.r.j. publico accommodatum authore p. Gregorio Kolb Societatis Jesu

발행: 1733년

분량: 613페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

tare Tabula Topographica que finibus Carolus M. superavit Thassionem III. Boiorum Ducem.

Haud procul Augusta Vindel. Otto M. ad internecionem delevit Hunnorum exercitus; in Sueviae gremio potissimum Henricus IV. &Successores Imperatores vim aemulis inferebant f sustinebant ; Riderici vero Imperatores & natione & origine Suevi in Italiam, Si-- ciliam, quin in Asiam & AEgyptum usque cum exercitu prosecti sunt multis Suevorum millibus stipati, e quorum numero praetorianas cohortes sibi delegerunt. Rudolphus Habspurgicus auditus est pronunciare, si ad manus sibi essent Suevorum 4oooo. intra triginta a norum spatium se expugnaturum facile Europam fere universam. Uti multa silentio praetereamus, &ad finem descendamus: quantae a thoritatis, famae & virtutis fuerit foedus Suevicum, dictum Lita, Saepica, neminem eruditorum latet. Quae omnia facillime Lector. capiet, si perpenderit Nobilium Suevorum multitudinem & vel statem; sunt enim inter Sueviae Nobilitatem Imperatores, Duces, Principes, Comites, Barones, Equites &c. stemmate nobilissimi,.suoniam antiquissimi ; priscis vero temporibus nemini via ad Nobilium apices patebat, quam viris & juvenibus bello strenuis. Τ metsi vero res ita se habeat, non desunt tamen etiam exempla, quibus Suevorum sortitudo minus inclaruit; Albertus enim I. Imperator cum in Misnia & Thuringia adversus earundem Marchiones prope Luccam pupnaret, fere ad internecionem deletus est, non paucis Suevorum desideratis millibus. obortis deinde cum Helvetiorum Republica bellis, haud semel duntaxat Suevorum copiae suaestigataeque, alias vero fuerunt caesae, testibus Historicis fide dignissimis, & monumentis in Helvetia relictis. Id laudis Suevicae Nobilitati tribuatur merito, quod videlicet ejusdem pars longe major Romanae

Ecclesiae constanter adhaeserit inter tumultus de Religione per universam Germaniam maximos. Non ita fidem servarunt urbes in Suevia Imperiales; major enim earundem pars libertatis amans ultra modum, libertati 1uae Imperiali, ut vocant, licentiam morum & R iigionis arbitrium adjecit, ut esset ter libera, sub rerum sacrarum profanis arbitris. Quod vero hoc nostro Seculo tantis vix amplius celebreMur encomus Suevorum cohortes , quavita fuerunt celebra . tae

282쪽

universae Suebiae.

tae prioribus Seculis, ea subest fortassis cause, quod inter multa e pila sint multae sententiae, & crebro vix bene consulatur in medium , spe lucri aut timore damni non paucos retardante. Accedit ratio, quod Suevorum multi etiam hodie ad diversa castra transeant, &stipendia mereantur etiam sub alieno Marte, quod abunde etiam coinmonstrarunt nobis non ita pridem exacta bellorum tempora. Denique hac nostra aetate jucundissimum accedit Suevorum pluria' mis Austriacorum sequi Aquilas, & Caesareis immisceri copiis. Pra ter ciri. auth. Vid. Plutarcham ct Casarem, qui quaedam recensent item rificulam Geographicum Quadumi an. I 6o8. Coloniae editam, qui uberius describit Suevorum mores & laudes. 6. III.

DE EPISCOPATU CONSTANTIENSI.

STatus omnium primus in Circulo Suevico est Episcopias Constantiensis, cujus Episcopatus cis, trans & intra Lacum Bodamicum, ab alijs mare Germanicum minus appellatum, situs nec longitudinem suam nec latitudinem metiri patitur. Fortassis si omnes hujus Episcopatus partes conjunctae, & quatuor angulis forent terminatae, tria tunc milliaria Germanica multum non superarent sua longitudine nec latitudine: adeo Episcohatum hunc olim longissimum & l tissimum diminuerunt bella parum Religiosa, quibus ante alia salus nulla. In Episcopatu Constantiensi hodie excellunt prae alijs paris Lim urbes, partim oppida &c. Marisburgum. Marchdorsum. Episcopi Zella. Arbona. Triabunal Caesaris. Augia Dives Monast. S. Benedicti. oeninga &c. Hae aliaeque ditiones Constantiensium Episcopo in quemvis almnum consueverunt afferre fructus non nisi fioo oo. aut 3 oooo. flor norum aestimatos: imo longe minorem summam Eidem esse passim

asserunt. . . s. lv.

DE ORIGINE ET PROGRESSU EPIsCOPATUS COM

STANTIENSIS. P it Vindonissa quondam Helvetiae urbs in eo serme posta loc

283쪽

Tabula Topographlea sum venit D. Beatus S. Petri discipulus, qui Vindonissanae, atque

adeo Constantiensium Dioecesi jam fundamentum posuisse merito creditur. Quid vero D. Beatus &Successores Episcopi per tria Secula hae ipsa in Dioecesi gesserint, omnes propemodum latet ob Scriaptorum tunc temporis inopiam. D. Beatum in sede sunt secuti proxime, pares eidem morum innocentia & vivendi sanctitate, Episc pi D D. Paternus, Lando, Maximus aliique multi, e quibus eorundem ultimus Vindonissa Constantiam Epitcopatum transtulit Seculo Christi M. aut eerte VII. annuentibus iRomano Pontifice & Clotario II. vel hujus filio Dagoberto Franciae simul & Alemanniae, uvvocarunt, Rege. Universorum vero Episcoporum Constantiensium Catalogus jam supra numerum nonagesimum ascendit, inter quos

Conradus & Gebhardus V uterque Germantae Nobilitatis decus Insigne, uterque Seculi X. sydus illustre, uterque miraculis clarinfimus, uterque in Divorum Album relatus eminuit. Quin si singulares Episcoporum dotes reciuir us, in Constantiensium Serieras magno numero invenimus iacite: sunt enim Episcoporum horum plerique ex Archiducum, Ducum, Principum, Marchi arum, Comitum, vel Baronum Germanorum stemmate prognati. Fuerunt eorundem plurimi doctrina, prudentia, sapientia, aliisque virtutibus maximis & miraculis etiam cons cui, quos i ter merito censendus venit Salomon III. Comes Ramschwagensis ris cum circa annum soo. Romae ageret, &ardenter optaret inte

esse solemniori, uti dicimus, Festo ad D. Gallum in Germaniaeelebrando, stimulante Deo matutina tertia conscendit equum', Neccet intra sex horarum spatium absolvit iter Iao. milliaribus Germanicis longum; cum hora diei nona ad S. Gallum exciper tur hospes acceptissimus. Item into UL Marchio Hochbergensis Virginum Maximae nunquam non devotissimus, ordinis Seraphiaci aestimator maximus, & patientiae miraculum, morbo Uileptico annis vitae ultimis plurimum amictus. Hoc sedente Episcopo celebratum Constantiae suit Concilium an. I I . in quo numerati

284쪽

universae Suevlae. 23sAbbates r 7. Viri Principes, Comites, Barones aliique Nobilium I6ooo. Omissis non paucis aliis addere lubeat Fridericum III. Co- V. - mitem HolienZolleranum, Episcopum annis fere juvenem, meri- . tis vero senem. Is circa annum I 636. Provincialem collegit Syno- 'dum , in qua rebus pluribus rite gestis iniit numerum Variorum ca- , epitum: numeravit igitur in sua Dioecesi Sacerdotes I7ooo. aedes sacras I 76o. Monasteria 3 o. Vid. Serum Epsoporam Constam. Pohium . .

F. U. . DE EPISCOPATU AUGUSTANO. .

FPiscopatus hic ad Lycum amnem Sueviam inter & Bavariam ar M bitrum situs, sua longitudine numerat milliaria Germanica et O. . 'circiter; latitudine, si summitatem montium tum propriorum, tum - in Tyroli finitimorum excipias, diversis in locis varia, nunc nimirum . nunc 3. nunc duo, nunc ViX unum. Non annumerantur hic dia .. . tiones aliae per Sueviam dispersae, quales sunt partim urbes, partim

oppida universe. . '.

Dominia haec omnia simul conjuncta si rite ferendis adaptentur fructibus, facile ultra centum florenorum millia afferent Episcopo Augustano, modo Ceres spem annorum non eludat, aut grandi- . - Rem non mittat Jupiter &c. s. VI.

DE ORIGINE ET PROGRESSU EPISCOPATUS AUGUSTANI.

CI Nelseri & aliorum Historicorum opiniones Augustanis super re- s. . O bus consulamus, dicunt iidem nobis, D. Lucium Anglorum . S R. P. I, οπιω. H li Regis

285쪽

242 . Tabula Topographica . 'Resis filium ab Historicis sacris & profanis multoties celebratum venisse etiam in Suevi m Seculo Christi II. ut in ovile Divini Pastoris pastor & ipse bonus perduceret oves novas. Nelseri mentem dum circa primos Augustae Episcopos requirimus, idem asserit, eosdem extitisse DD. Dionysium & Sozimum, quos authores alij ununa fulci contendunt, duobus duntaxat nominibus diverso tempore &ossicio appellatum. Verum huic ultimae opinioni refragantur apem te tempora; Sanctus enim Dionysius ad initium Seculi IV. Martyrium subiisse perhibetur cum S. Hilaria sorore, cum D. Afra nepto di familia tota quamvis diverso modo & mense a D. Narcisso Gerundensi Hispaniae Episcopo ad Orthodoxa Sacra convcrsus; cum imperarent Diocletianus & Maximianus Herculeus, & sevirent Praesides ubivis locorum Romani multi simul tyranni. D. Sogimus vero sub Seculi VI. finem vel VII. principium mortuus, Vim a tyra ius nullam in morte sustinuit. Item D. Dionysius Dioecesin Augustanam limitibus nondum statutis accepisse scribitur. Sozimus vero terminos Dioecesi suae praefixisse creditur. Non desunt denique Scriptores, qui probe notarunt Dionysium inter & Soχimum praedictum temporis intervallum, quo Augustam venisse ex Italia scribunt S. Albanum & Theonestum aD. Ambrosio missos, ut rem Catholicam , vel restaurarcnt, vel bene instauratam a lius promoverent, atque adeo Episcopi munere fungerentur, Episcoporum tamen non admitterent nomen; unde ob prolixum temporis intervallum, quod

Dionysium & Sorimum distinguebat, evenit, ut plerique omisso Dionysio Seriem Augustanorum Episcoporum a D. SoZimo incho rint, & nunquam deinceps interrupto ordine ad Alexandrum D cem Palatinum Serenissimum & Episcopum hodiernum dedux irint. Sexaginta quinque aut sex proinde numerati sunt supremi Ausustae Antistites, inter quos tametsi prorsus singularem promeriti 1u

rint mentionem &encomtum plerique, in tantillo tamen comoei

dio locum vendicafit sibi in Sanctorum duntaxat Catalogum relati, quales sunt S. Ricterpus S S. Magno & Bonifacio Germanorum Apostolis in Vinea Domini junc:us socius. D. Thos o Carolo M. Imperatori, quin & Superis pretiosissimus, quod testatum fecit c

286쪽

. universae Sue lae. reus manu Angelica accensus, & nulla sui parte diminutus, tametsi arderet & luceret perpetuo: unde Raderus noster in Bavaria Sancta hunc in modum cecinit:

Tuso facem gestat, quam flumina nulla fatigant Flumina nulla premxnt i sumina nulla necam. Miratur Nereus, stupet Isolus: imperat ergo Fax, Tosso, νentis, tua, Tosso mari.

D. Sympertus ex quorundam authorum mente Caroli M. ex sorore nepos, nobilior tamen Virtutibus, quam natalibus fuit; de . virtutibus testimonium dixit duorum Imperatorum Caroli M. & Ludovici Pij aula, quam maxime invitus frequentavit; fidem vero amplius fecerunt complures Synodi sacrae, quibus interfuit Sym- pertus Moguntiae, Ratisbonae, Francofurti, Aquisgrani, Theodo- villae, Normatiae &c. Quin virtutes suturas Symperti prodiderunt miracula nondum nati, sed nascituri, dum per quietem mater est visa sibi parvulum coclesti facie conspicuum utero gestare &c. Taceo miracula alia etiam inter vulgus notissima. S. Nidgarius in Concilio Vormatiensi a Pontifice & congregatis Episcopis constitutus Praeses, Graecorum errores detexit, dictus

Ectypon Episcopi perfecti. S. Alberto seu Adalberto ex Comitum Dilingar & Κyburgi pr

sapia natus, Eluaci D. Benedicta Regulam amplexus, & raris vi tutibus instructus, dum fugit honores, invenit, Arnulpho Impera- fori gratissimus factus, cujus filium Ludovicum IV. Imp. Ratisb nae S. Baptismatis aqua lavit, & dein Moderator instruxit in aula &Imperio oraculum.

D. Uldatricus Comes Ditinganus, Uitistingensis M. S. Adal-beronis vel nepos , vel sanguine certo propinquus, quantus esset futurus, index vaticinium praevenit natales. Vaticinio uni accessit alterum eodem tempore, quo Romae agenti Udatrico infulam Augustiam obtulit Anastasius III. Pontifex, Udatricus vero obi tam dignitatem fugit: tum enim Anastasius fugientem prosecutus est his aut verbis similibus: cum pacis tempore nolis, eris Episco-

287쪽

pus longo bellorum tempore. Eventus oraculo Pontificio probe r spondit; nam ut Henricus Auceps & Arnolphus cognomento in lus Bavariae hostes deinceps essent, Udatricus creatus Episcopus multo labore impedivit. Secutum est denuo bellum Hungaricum toti Germaniae ii estissimum, ubi denique circa annum 933. Otto M. Imperator, promisso D. Laurentio Levitae facto de aedificanda Merseburgi in ejusdem Divi honorem aede sacra, insignem Augustae Augustus retulit victoriam. Telae lineae textores in eadem pugna numerosissimi & fortissimi raram promeriti sunt laudem iunde & ipsis victoribus ab otione I. concessa sunt privilegia etiamnum hodie sin ularia. Tradunt non pauci consertam fuisse pugnam eodem in loco,in quo nunc D. Stephano erecta stat aedes sacra quin iidem riunt, victoriae relatae ergo imperasse Ottonem I. ut A gusta ex eadem parte incrementum majus acciperet. Qeterum qui simul vicerunt, morte victi sunt eodem anno D. Udatricus, & Otto M. hic 36. Imperator, ille o. annorum Episcopus, paucis optatae

pacis fructibus recreatus, multis & longis belli oneribus fatigatus

Canonici in Cathedrali Augustana sunt o. si seniores simul de

juniores in unum conjungantur numerum.

s. VII.

DE EPISCOPAU CURIENSI.

CPiscopatus Curiensis in Grisonia situs ditiones habet varias Ioco. minime continuas, quarum alias Episcopis Curiensibus dono dedit Carolus Crassiisue alias Otto I. & III. alias demum Frideriacus I. Imperatores, quorum ultimus inter Imperij Principes C riensem Episcopum jam collocavit. In ditionibus numerantur u bes, oppida &c. . Curia. Pludentia. CurWaldia. Tomlescha. Aspermo tium. Rhamsium. Marsolla. RamunZium. Greiffensteiniunx Haldensteinium. Furstenberga ad Athesin. Vallis Tulina. Cl

288쪽

universae Sueviae.

Haec aliaque bona, ut vocant Iurisperiti, immobilia Epist po suo quotannis ferunt psoventus vix 3oooo. florenorum pares, aut sortassis longe minoreS.I. VIII.

DE ORIGINE AC PROGRESSU EPISCOPATUS C MENSIS.

:SI quorumdam authorum, praesertim vero Bucelini opinio alviaveritatis non aberret, Episcopatum Curiensem D. Petrus m do ab Episcopalibus aliis etiam primaevis diverso ac singulari jam inchoavit; Divus vero Lucius continuavit Seculi II. Episcopus Curiensis. Sin pluris sit aestimanda Historia Bruscliij tunc Seculo Christi IV. Episcopatui Curiensi in Grisonia fundum invenit S. Asimo Chalcedonensi Concilio notissimus, primus Curiae Episcopus. In ter hujus Successores fama & Historia ex antiquissimo ac nobilissimo stemmate Comitum de Mont ri complures Episcopo celebravit jure merito; namque pro emolumento Episcopatus sui multa tulerunt seceruntque, etiam a diversis Imperatoribus male habiti, quod comstantius Pontifici, quam Caesari adhaerere decrevissent. Harimanianus II. Comes de Verdenberg eorundem vestigia secutus coepit se re mala illis majora, quibus initium dederunt foedera Helvetica a Grisoniae etiam civibus & agrestibus exoptata; unde Episcopatus Curietas magnam sui partem diminutus &truncatus, jacturam bonorum irreparabilem passus est teste Paulo Ziegelbergiso Seculi XV Curiae Episcopo. Caeterum Canonici numerantur a s. IX. e

DE PRINCIPE ABBATIA, SEU PRINCIPATU ECCLESIASTICO CAMPIDUNENSI.

289쪽

x Tabula TopographIca . gitur territorio Memmingens, & Mindelhemiensi ; ab oriente &Meridie Epitcopatui Augustano; ab Occidente Comitatibus Comitum de Koniesegg de Naidburg. Caeterum latium hoc non unia versum est sub ditione Principis Campidunensis, sed partem abunde magnam vendicant sibi urbes Imperij duae, nimirum Campidunum' ipsum & Κaufi Lura. Authores Principis Monasterij hujus fuerunt Carolus M. &D. Hildegardis Augusta Caroli conjux, quae Andel- . sario Praesuli omnium hic primo concessit bona sequentia eo fine , ut Nobilitas potissimum Suevica pro filiis haberet opportunum sub fidium, si animus foret amplectendi Statum Ecclesiasticum sub Regula D. Patriarchae Benedicti. Sunt autem bona Campidunensis Comitatus. Regio Buchenbergensis. Illerbe Ra. Sagojum. Martini Cella. Ueba. Thungia Schwarae berga. &c. Numerantur adhaec Parochiae 7 a. quae una cum ditionibus alijs conjunctae suo Principi ac subditis inMonasterio membris pepererunt annis praesertim secundis centum fere florenorum millia.

Princeps Abbas Campidunensis est Augustissimae Imperatricis

Ai chi mareschallus, uti vocamuS. o Universum Monasterium constat Ι 8. capitibus ex nobilitate selectu. Vid. Mischimi ν, Lexicon Lipsiens . X.

DE PRINCIPE PRAEPOSITURA EL CENSI.

E acensis Praepositura in triangulum porrecta, angulis duobus

versus Septentrionem & Occidentem extensis, ambit Limpurgensem ditionem in finibus Sueviae & Franconiae. Ex parte orie tis adhaeret Octtingensi Principatui & Comitatui; versus Meridiem. vero parti Ducatus Uurembergici & Comitatui Rechbergensi. Ditiones insuper Principis Eluacensis propriae distinguuntur tribus Imperii urbibus, nimirum Hala & Gemundia Suevorum atque Dunc etspila. In Principis bonis numerantur: Elvacum. Mons venustus. Lauterensis & Tannmbergensis D minatus; sunt & alia Dominia, quorum fructus pro diversitate ann

290쪽

π .g ' ι, universae Sueviae. V a pruria varij nunc Iso o. nunc a Oozo. florenorum pares, aut non multum inferioreS.

Authores Et vacensis quondam Monast. ord. S. Ben. Seculo VIR fuisse feruntur Hariolphus & Erolphus in aula Caroli M. authorit vis magnae viri. Quis Seculo XV. & qua de causa Monasterium hoc in aedem Cathedralibus pene parem converterit, Historici multi non

exprimunt. Ab eodem tempore Canonici duodecim numerantur. Vid. Munch a r. Corbin. Chamb. Lexicon Lin. 9 Pochium oci

s XL

DE ABBATIBUS SIMULQUE S. R. I STATIBUS

IN SUEVIA. Augiae Divitis seu Majoris Abbas ord. S. Bened. cujus Monasterium insea Constantiam situm S. PirmianusEpiscopus m. 7I aut serius, hortatore & adjutore Carolo Martello, Caroli M. Imperatoris avo fundasse fertur. In Monasterium hoc primis S dculis admittebantur teste Hermete soli Principes, Comites &alij stemmate claritani. A multo tempore Monasterij hujus 'supremus Antistes coepit esse Episcopus Consta .eictas. IL Augite Minoris, vulgo Neissenariensis Abbas ind. Praemo strat. cujus beneficio iundationem suam adscribat Monasteriaum hoc infra Ravenspurgum urbem extructum, haud inve ani: Rudolphum I. Imperatorem eidem Monasterio multa pria vilegia & dona concessisse scribit Hermes. III. Augustanus ad S. Udatricum& Afiam Ord. S. Bened. Decet , 'berrimo S. Udatrici&Astae templo, quondam Collegio, &nunc Monasterio inter alia scribit haec Hermest D. Afra templam

per S. Udatricum Episcopum in Canonicoram Coste iam, inde a Bra ne lori Episcopo in monasteritum Ord. S. Benedicti conνersum est oec. Hura legere est in libris Corbinianι Cham.

IV. Ad S. Blasium in Sylva Hercynia Praesul ord. S. Benedicti. oria

ginem suam primam debet Monasterium hoc antiquissimum& celeberrimum eremiculis, quos statres ad Albana vocabant. Seculo X. circa annum 943. Otto M. Imperator Monasterium,

SEARCH

MENU NAVIGATION