De vita ac rebus gestis beati Gregorii Barbadici s. r. e. Cardinalis Episcopi Patavini libri tres fr. Th. Augustinus Ricchinius

발행: 1761년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

praeclaris antini tui ornamentis psi iradicere singularis modestiae tuae legibus prohibemur ; Verum illa in Ore ociniisque omnium ita sunt posita, ut ali na praedicatione non egeant . Igitur ad nos quod attinet, fore Omnino Confidimus, ut his nominibus E. V. debitum hoc qualecumque os .ficii, ac venerationis nostrae argUmentum aequi bonique facias, & pro tua in omnes suavissima indole humaniΓ, sine excipias ; Nosque in clientelam tuam admisses auspicio fortuneS, PM trocinio foveas, ac tuearis. Id enixis demissisque precibus a tua rogamus. Clementia, & sacram E. V. purpuram humillimo deosculamur obsequio .

12쪽

DEDICATIO

TRIORIS EDITIONIS

CLEMENTI XIII.

FR.THOMAS AUGUSTINUS RICCHINI ORDINIS TR DICATORUM

F. P. T tua, Teatissime Pater , auctoritas , praecipuum quoddam meum erga Teatum Episcopum, ct Cardinalem GREGORIUΜ BARBADICUΜpI mim venerationis, ac pietatis nudium fecere, ut ejus Vitam sanctitatis eximia notis in gnem literarum monumentis cοψgnandam susciperem alacri prorsus aηimo, ac voluntate fortasse majore, quam sacultate; quas mihi par votis atque argumento fuisset, cumulate primum Tibi, deinde etiam ipse mihi satisfecissem , nec effer qui quam, cur hujusce hisoria vel Te auctorem, vel me scriptorem fiιqse paeniteret. Nunc quantum ingenii edi artis adscribendum armIerim nescio: pr

siti tamen, quod in me fuit, ut Episcopi, o Camdinalis sanctissmi imago aliqua latinis adumbrata

13쪽

cοIoribus exterarum praecipue gentium hominibus , o sacris Ecclesia Pasoribus propossita esset, cum ad

venerationem , ct cultum, tum ad imitationem ,

edi exemplum . Cujus ego imaginis prima ipsa lineamenta quum ducerem, Tu mihi animo obversabaris, scribenti Occurrebas identidem, ct quibus Tar-badici erilem exprimebam coloribus , Te ipsurpet delineare lidebar ; tauta mihi in utroque apparebat vita, morum, actionumque iIitudo ct consensio. Idque vero ad assentationem, er gratiam hoc a me diidum putabit, qui utriusque vita rationem , in lituta , consilia , munera , casus quoque ipsos inter se componere, atque conferre voluerit. suorum ego comparationem libenter hoe Ioco iη-tuissem in in amplusinum laudum tuarum campum excurrere Te invito, ac repugnante Iiceret. Sed conmeranti non quid de Te dici, ac praedicari oporteat,

sed quid modesta tua severitas serreposset, ac veIit, . multa mihi supprimenda , uri praecidenda sunt ,

pauca vero vix indicanda, qua cum in ore, conspectuque omnium sint posita, praeteriri, ac reticeri omnino non po1sunt. Te Patavino loquor Episcopatu, in quem non multis a Gregorii obitu annis diSino pro vectiis consilio, cum ipsum, er Carolum Borromaum ad imitandum tibi proposui Fes , relicta ab eodem Gregorio pasoralis admininrationis , regendaeque Ecclesia documenta, ct exempla tanta es contentione Amulatus , ut ejus express se mores, ct indolem .sen-

14쪽

ι xi

sensus quoque ipsos, ct 1Fratum quodammodo hau

sisse videreris. Quo enim ille divini honoris asserendi , promoteinque zelo, quo animarum salutis procuranda viduo, sagrantiquestudio agebatur . eo incensus, animatusque cum esses, cogitationes , di curas in id omnes contulisi, ut religionis, ac pietatis scia, sacrorum cultum, cIeri , popuIique discipIinam , chrisiana catechesis stequentiam , bonarum artium , Iiterarumquesudia , Semimarii incrementa , Ecclesia demum tibi commissa sanctitatem, jura, dignitatemque resilueres,sveres, amispissares. Nihil proinde eorum, qua optimo absolutoque Putori tam multa, tamque gravia curanda

sunt, a Te praetermissum; nullum industria, tigia Iantia , ac laboris genus suit, quo Te in gregis salutem, ct commoda semper intentum potoralis solicia

ludo non exerceret.

Sed qua Gregorii nomen, ct famam cum priamis iIIugiravit, is auxit profusa in egenos, ct paupere Iiberalitas, ac munificentia , ea non tam virtus , quam natura tua esse visa eri, quippe qua r eum ab infantia crevit, in persectam deinde chariatatem adulta, e Patavina in Apsolicam Sedem is cum conscendit, in qua pauperum Pater , ac mis rorum persigium omnium Orepraedicaris. Esautem ad supremam hanc sacerdotii, regnique majenatem ea omnia, qua in Te sunt eximia, ac praeclara viam paraverint, atque munierint, ego tamenis exsimo,' ' a plu

15쪽

pIurimum quoque precibus apud Teum suis Tarba

ilicum egisse, ut quod ipse , dum viveret, detrectavit, ac sugit summum socrorum imperium, id tibi vel invito , ac repugnanti admirabili disina τοIuntatis consito deserretur . Praeclare scilicet actum iri cum universa chrisiana republica Te Pontifice intelligebat; tum illud certosibi polliceba-iursore, ut qui in Patavina sede virtutum suarum enitor, atque amulatorstudiosissemus fueras, earumdem in Apsolica cathedra judex aequissemus fores, ae de illis ritu , insitutoque Ecclesia aliquando e

gnosceres, ac pronunciares.

Itaque cum a Te susceptajampridem, atque non exiguis curis , ac sumtibus diu promota ejusdem Canonidationis causa, optatum nunc demum ad exutum feliciter perductor, ct qua tua es sapientia , edi auctoritas , Ore illo, quo Deus o. veritatem , ποIuntatemque suam Ecclesia decIarat, Cam dinuIem sanctis um Teatorum sagiis adjunxeris, eismdem ego in hac publica bonorum omnium gratu- Iatione , ac Ialitia videre videor ab immortalibus ,

ac felicissemis tali sedibus decretum fibi in terris honorem , ct cuItum tibi uni secundum Teum grati animi sensibus acceptum referre: tum summis ab eo precibus sagitare, ct contendere, ut in hoc arduo ,

ac salebroso Ecclesia universa regimine fausissma Tibi omnia, ae secunda procedant; quod pro votis, atque ea qua plurimum valet gratia, facile impetra rurum confido. Iam

16쪽

Iam illud reliquum es, Teatissime Tuter, ushane tita ipsius hisoriam, osscii, atque obedievtiae erga Te mea qualecumque argumentum , quo soles cetera ad Tarbadici nomen, ac decus spectantia,

aequo , clementique animo excipias, ac nomini, ma-Jesarique tua ne dedigneris oblatam. Aua judicio quoque tuo probaveris, id a me in amplissimi honoris , ac praemii Ioco ponetur, ct reliqua tua, quibus auctum, honesatumque me voIvij , munera, ac beneficia cumulabit. Quando autem iis parem noque referre gratiam, nec praedicare vaIeo, Deum immortalem, quod hactenus feci , rogare, obtesarique pergam , ut Te Apsolica Sedis dignitati, religionis praesidio, rei chriniana incremento, meIiorum denique temporum seIieitati quam diuti e servet,

ac tueatur .

17쪽

ΡErtinere arbitror ad Italici nominis decus, ad Apostolici Senatus, atque Episcopalis Ordinis splendorem, dc gloriam, nec non ad christianae Reipublicae utilitatem B. GREGORII B READICI Epsicopi , & Cardinalis sanctissimi res praeclare gestas latinis literis consignari,

quo tanti viri memoria communis sermonis ope longe, lateque propagetur. Lus enim, qui nostra sere aetate veterum florentis Ecclesiae Pastorum renovavit exempla, & Caroli in primis Borromaei Mediolanensium Archiepiscopi vivam adeo, absolutamque in seipso expressit imaginem, ut adhuc vivens alter CAROLus vulgo, nec immerito praedicaretur , nominis , meritorumque famam Italiae finibus circumscribi minime decebat, Curandumque maxime fuerat, ut ad exteras quoque gentes proserretur, quo esset omnibus admirationi , & exemplo . Habent quippe illustrium virorum , qui nobiscum vixere , vel ad nostra proxime tempora floruerunt, mores, & facta vim nescio, quam singularem ad aemulationem sui excitandam, iisque ad vi tatem capessendam vehementius assici plerumque solemus, quam veterum, qui longe nos praeCesserunt, exemplis. AC GREGORII quidem BHEADICI vita iis abundat in omni virtutis ge-

nere

18쪽

nere documentis, quae cuilibet proposita ad christianae disciplinae persectionem , multa a pietatis ac salutis incitamenta, & subsidia possint afferre. Sed Episcopi in primis , animarumque Reetores egregiam, absolutamque in eo habent, quam in mores suos transserant , Pastoris optimi formam, quam si diligenter inspicere, ad eamque se fingere, atque componere velint, velle autem omnes debent regendi tuendique commissi sibi christiani gregis , ac difficillimi muneris sanctissime obeundi, perficiendique consilia, documenta, atque exempla percipient. Hujus ego Pastoris eximii vitam molliore hoc nostro vix credibilem seculo , non equidem sponte mea, sed supremae auctoritatis nutu, atque obtemperandi magis , quam placendi studio scribere instituens, id quod historici praesertim sacri munus est praecipuum , curavi diligenter, ut quidquid afferrem legitimis certisque documentis inniteretur. Pleraque idcirCohausi ex Tabulario Sacrae Rituum Congregationis , Actisque publicis in ejusdem Beati viri Canonigationis causa vulgatis; pauca quaedam ex Ughellio in Italia sacra, nonnulla, ex ipsius B. GREGORII pastoralibus literis, & documen iis uno volumine exceptis , editisque Patavii Anno MCCLXXXX. Pervolutavi quoque omniλ qu.

19쪽

quae exstant ipsius adversaria MSS., tum se plices variorum Epistolas ad Clementem PP. XI. postulandae, urgendaeque illius Canonigationis causa Conscriptas , ac Romae Vulgatas Anno ΜDCCXXI. Aliqua demum nobis suppeditavit ineditus, atque informis de illius vita Commentarius italice scriptus a Iosepho Musoco Presbytero Vicentino, qui Tridentini obiit anno MDCCLI v. die xxiii. Iulii Congregationis Oratorii Praepositus. Is enim ἰ quod a prima juventute in Sanctissimi Cardinalis sinu educatus , Complures deinde annos in ejus familia versatus, Cum viventi, tum morienti proxime haeserit, probitatis deinde singularis, doctrinaeque laude claruerit, idoneus, ac multorum instar veritatis auctor ac testis habendus est. Itaque codicis ejusdem ope , quem a PP. Minoribus Resormatis Tridentini Coenobii pro singulari eorum humanitate legendum accepimus , nonnulla supplevimus, quae in Aetis publicis aliisque documentis desiderantur. Si quid aliunde acceptum , & haustum in medium aia feremus, auictorem, locum ve , unde illud depromsimus , indicabimus , ne quidpiam Lectoris fidem moretur.

His porro subsidiis instruisti ad historianta,

vitae scribendam accelIimus, non qualem curiosi fortasse nonnulli magis quam pii, religiosi-

20쪽

giosique cuperent, operum mirabilium narratione contextam quamquam nec ea in GREGORII vita desiderentur sed quod in sanctis viris praecipuum sane est, atque admirandum virtutum omnium exemplis, documentisque resertam . Ego enim sic existimo , egregiae sanctitatis laudem in eo positam esse , ut aequabili christianae vitae ratione status, ac muneris quis que sui partes, quam diligentissime impleat. a potissimum laude cum BARBADICUs eXcelluerit, vitam ejus fere omnem ad certa Episcopalis muneris, in quo diu, sanctissimeque versatus est, ossicia, & capita revocabimus, reiaque praecipuas ab eo variis temporibus gestas unius plerumque argumenti titulo complectemur, ne repetitus de iisdem sermo Lectorem distrahat, vel obtundat. Potiora tamen, quihus insigniores ejusdem vitae partes , adtiones que assixae sunt, tempora distinguemus, & singularum epochas consignabimus. Dicendi genere utemur temperato ac perspicuo, quod in legentium animos facile influat, & quod vehementer optamus, ita eorum mentibus eX-pla virtutum infigat, ut ad ea semulanda non

SEARCH

MENU NAVIGATION