장음표시 사용
31쪽
Te Vita B. Gregorii videretur; quibus sane indiciis suscipiendo
crorum cultui , atque ineundae religiosae vitae rationi non obscure praeludere videbatur. Ita porro institutae ad religionem indoli aiadebatur ingenium natura promptum, judicium acre, memoria tenax statim arripiens, ac diu servans, quae tradebantur; nec illi defuit pate na solicitudo, quo primis artibus, ac disciplianis imbueretur, quarum studio non celeriterminus, quam diligenter perfunctum, Pater ipse Philosephia instituendum suscepit, neque exuguum tulit laboris sui fructum. Nam celeri in iis studiis , ac disciplinis progressis paternae dia ligentiae Filius ita respondit, ut brevi institutori suo par videri potuerit. Ea vero fuit Gregorius
in eumdem Patrem observantia , & amore , ut ab ejus nutibus omnino penderet, ac ne adultus quidem ab ejus latere avelli posset. Quare si ruri cum eo aliquando versaretur, ille vero in Urbem publicae, vel privatae rei causa ad dies aliquot evocaretur, ejus expectandi impatiens Gregorius relicto rure, atque levatione animi diecta ad ipsum convolabat.
32쪽
Ejusdem adoIescentia , in Germaniam profectis , o Clericalis υita in tutis.
ΡUeritiam egi essus , ac liberalibus studiis satis excultus ad capessendana Patris exemplo, atque mstitutione Rempublicam idoneus vid hatur. Annum aetatis undevidesimum attigerat, cum ad Monasteriensem in mestphalia Conventum pacis inter Europae Principes conciliandae gratia Aloysius Contarentis venetorum Orator delegatus est. Huic cum se itineris comitem adjunxisset Gregorius, occasionem naetiis non obscura iis Comitiis civilis, publicaeque dedit prudentiae argumenta. Nam Contarenus Collatis omnibus Cum eo negotiis, atque consiliis, rerum quae ibi agebantur Commentaria Gregorio describenda commisit, quae inde ad Senatum mittebantur. Eodem porro tempore tantun operae posuit in Geometria cognacenda, ut Euclidis libros omnes sedulo evolverit, ac sola i genii ope brevi comprehensos habuerit . Ac quantum temporis e publicis Curis, atque occu-Pationibus decerpere posset, tantum ille midiis, piisque exercitationibus tribuebat. Raro pedem, nisi si aliqua sacra aedes adeunda esset, domo eia serebat . Nec tamen aliorum consortia omni
33쪽
vitabat, sed tantam in hominum consuetudine retinebat modestiam,& comitatem,ut omnium in se converteret oculos,& benevolentiam conciliaret
Aderat iis in Comitiis Romani Pontificis nomine Fabius Chisius Episcopus Neritonensis Apostolicae Sedis apud Colonienses Legatus ,
qui non multo post Alexandri VII. nomine assumto universae praefuit Catholicorum Ecclesiae. Is Gregorii suavissimos mores, virginaIem
verecundiam ,' consilium, prudentiam, piet
temque miratus praeclarissimae indolis de se magna pollicentis studio captus, quasi futurorum praescius excolendum sibi adolescentem existimavit, in quo eximiae sanctitatis initia manufeste conspicerentur. Eum ergo sibi familiarem
esse voluit, ac paterno amore complexus satu, laribus monitis ad arreptam Evangelicae persectionis viam inflammabat ardentius, vitaeque sanctissime traducendae documenta inserebat,
uberem ex tam fertili selo se frugum copiam collecturum sperans, quod postea rei eventus comprobavit. Cum eo divini ossicii preces quotidie solvebat, ac modo de sempiternis, atque divinis, modo de literariis robus colloquebatur ; atque auetor illi hujus in primis consilii fuit, ut in amoribus, ac deliciis haberet semper Franciscum Salesium, hunc sibi ducem, & comitem , vitaeque magistrum constitueret, ejus
34쪽
, Barbadisi Lib. I. Cap. II. τopera , Milotheam praecipue, seu Manuductionem ad vitam pie , sancteque instituendam assidua versaret manu , ad eamque vitae suae rati nes omnes exigeret. Itaque Gregorius suscepta
eum Chisio summa doctrinae, pietatisque neces, situdine, ejus se disciplinae commisit, ut in spiritualis vitae progressu eo deinceps uteretur tamquam moderatore animarum peritissimo, e cujus monitis , ac praeceptis , veluti maxime idonei divinae voluntatis interpretis totus penderet. Chisius vero quam animo ceperat de Barbadico existimationem non retinuit modo , sed auxit,
S paulo post etiam luculentius declaravit. Absolutis Comitiis, & peragratis superioris , atque inferioris Germaniae Provinciis Parisios contendit, ubi quatuor sere menses versatus est. Cum autem obsequii causa Christi nissimum Regem semel , iterumque adiisset, tantam apud eum iniit gratiam , ut adolescentis modestiam miratus Veneto Oratori adfirmaverit visum sibi fuisse Gregorium Coenobitarum Instituti religiosum tyrunculum . In Patriam reve sus , quo publicae administrationis auspicia caperet, Sapientum, ut vocant, Collegio adn meratus est. At vero quum magnam de se in Republica expectationem jam concitare coepisset, & apud Civitatem universam gratiosus ad
35쪽
honores cursum pollicerentur ingenium , pruindentia, morum probitas, ac Civium gratia. novum vitae genus animo versare coepit, atque in ea cogitatione defixus diu anceps, ac solicitus fuit. Nam quo terrenis curis omnibus solutus
solis vacare coelestibus posset, religiosae vitae lationem sibi ineundam putabat. Jam recessum a seculo meditabatur , tutamque respiciebat stationem aliquam in religiosorum hominum, coetu optimis legibus, ac severiore disciplina conssi tuto . Sed nutabat animo ex tot religiosis famiIiis , quibus christiana abundat Respublica, quam potissimum deligeret, atque complest retur. Placebat Carmelitarum Excalceatorum disciplina , aut Camaldulensium Fremitarum solitudo , praesertim quod utriusque Instituti Prosesseribus multo studio faverat Pater, opemque suam omnem contulerat , ut eorum Coenobia Venetiis extarent. Somasehensis quoque Congregationis a stuosa in proximos charitas homiuem multis mortalibus prodesse cupientem ad se alliciebat; ac modo in unum, modo in alterum Institutum se inclinari animo sentiebat, nec tamen Certo consilio quodnam sequeretur eorum adhuc videbat. Itaque ut de re tanta, ex qua universae Vitae ratio, atque
aeterna hominis saliis pendere solet, prudenter decerneret, ac ne suo ipsius judicio staret quo
36쪽
' Barbadiei Lib. I. Cap. II. 9 falli posset, explorata primum multis precibus
divini Numinis voluntate Iohannem Baptistam Fabri in S. Lucae Veneriis animarum Curato-Tem , Plebanum vocant, doctrinae, & sanctitatis fama praestantem sibi adeundum propo- fuit, cujus consilio in deliberatione capienda
tamquam divino oraculo uteretur. Is autem temporis modo ad consultandum, orandumque
Deum quaesito, paulo post in haec verba respondit: Ecclesianisam in secuIO vitam amplecteris: Romam ibis , Episcopus eris: hae de te consiluitveus. Nec diuimile tulit responsum ab alio Praeclari nominis religiose viro, quem consilii causa Mediolanum prosinus audiendum existimavit. Per id tempus, anno videlicet MDCLII. Sacro Cardinalium Collegio adjunctus est Fabius Chi-fius , vir sanctissimis moratus moribus, ab in .genio, doctrina, atque eruditione locupletissimus, & summa abstinentiae, probitatis, prudentiaeque laude clarissimus , quo Gregorius , uti supra demonstratum est, familiarissime usus erat, initamque cum eo consuetudinem lite ratum subsidio absens retinebat. Hunc quoque non gratulationis modo , sed consultationis causa sibi adeundum putavit, nihil ut eo inconsulto moliretur, quem jam antea audierat multa sibi ad excolendum animum, sempiternamque salutem
37쪽
ro De Vita 'B. Gregorii tem consequendam utilia praecipientem. Romam igitur ad eum prosectus est, collatisque cum ipso de statu vitae eligendae consiliis in hanc ille sententiam respondit: Indigere Ecesesiam is pragiantibus tiris, qui nonsua dumtaxat , sed proximorum saluti, o commodis diligenter servirent . Optime igitur pro sua pietate, ac prudentia facturum , A Ecclesiasica militia in seculo nomen daret. Iurisprudentia interea, atque Ecclesia sica hisoria cognoscenda operam impenderet; tum biennio pos ad
urbem rediret . Paruit amantissimo , atque .
optimo Institutori suo Gregorius , atque omni archioris vitae cogitatione ex animo depulsa Patavium se contulit, ubi legum interpretes audire sedulo coepit, atque ut erat ingenio, ac memoria facili, Theologiae, atque Historiae quoque sacrae studia cum iis accurate Conjunxit. Et quamquam lubrica esset aetate, atque mea versaretur Urbe , in qua ob variarum gentium juventutem studiorum causa eo confluentem multa licentiae pericula posset offendere , ita tamen se continebat, ut nihil daret aetati . nihil voluptati, sed tempus omne aut literis, aut pietatis, ac religionis officiis impenderet . Solitudinis amantissimus aequalium vitabat consuetudinem, nec alios sere adibat, quam Ac demiae Prosessores, aut religiosos Viros , Cum
quibus vel de studiis suis, vel de sempiternis, ac
38쪽
Barbadici Lib. I. Cap. II. II, spiritualibus rebus ageret. Conluetudine in primis, atque institutione utebatur Hieronymi Erculani ordinis Praedicatorum Theologi , atque Scriptoris doctrina, & pietate clarissimi, qui quum Gregorium innocentissimam animam appellare soleret , Um se multo plura ab eo didicisse assirmabat, quam ipse eidem tradidisset . Iam vero quam satis comperta divini Numinis voluntate Ecclesiasticae vitae ineundae deliberationem coeperat, non amplius differendam . atque in aliud tempus rejiciendam, sed maturandam omnino existimavit. Die igitur v. Aprilis MDcxv. abjecta toga , ceterisque seculi orn mentis, clericali veste, ac tonsura a Venetorum Patriarcha initiatus dedit Christo, & Ecclesiae nomen , atque ex eo in quo erat ad speciem edito illustrique loco ad humiliorem, ut hominibus videtur, & obscuriorem vitae conditionem sese demisit. Mox vero per inferiores Ordinum gradus ad Presbyteratum ascendit, nec multo post facto, ut est in more positum, publico studi rum, doctrinaeque suae periculo, Iuris utriuiaque Dod oratus insignia magna hominum gratulatione est consequutus. Novum ex eo tempore hominem, novumque spiritum induere visus est. Nam suscepti Sacerdotii dignitatem secum ipse reputans majoribus ad tanti muneris administrationem virtutum ornamentis se diligentius com
39쪽
parare coepit, & cogitationes, curas, operamin ique omnem ad suae,proximorumque salutis dumtaxat studium , ac Ecclesiae commoda, ad divinae gloriae incrementum referre prorsus instituit.
Romam ab Alexandro VII. arcessitus honoribus, aedignitatibus augetur. Praeficitur Transiberina regioni Iue Iaboranti, ct Bergomensum
Episcopus degignatur. ΙΝterea Chisius doctrinarum omnium laude,
& magnae virtutis, rerumque gestarum fama illustris summa Patrum consensione, atque universiae Ecclesiae plausu , Alexandri VII. n mine assumto , Pontifex Maximus inauguratus est. Iucundissimo rei nuncib laetatus quam qui maxime Barbadicus, nulla tamen fortunae melioris spe , nulla honorum , dignitatumque eX-pectatione vel desiderio illectus , atque commotus est. At novus Pontifex memoria repetens quae in adolescente suspexerat virtutum ornamenta, multa statim de illo a Veneto Oratoresciscitatus , hominem in Urbem venire jussit. Paruit is amantissimo sui Pontifici, atque ubi Romam advenit, omni benevolentiae, & amoris fgnificatione exceptus . nec dum posito in Aula sacra tyrocinio amplissimis muneribus cumulatus
40쪽
Barbadici Lib. I. Cap. III. 1 3
datus est. Nam primum Canonicus Patavinus, tum utriusque, ut vocant , Signaturae Reserendarius , ac domesticus Praesul renunciatus est . Quibus honoribus audius id curavit in primis , ne ingratus videretur in Pontificem , tumne Conceptam de se expediationem frustraretur,
quam quidem non sustinuit modo , sed mox etiam exsuperavit. Nam paulo post grassante per Urbem epidemica lue, ad id mali propulsandum , aut minuendum optimus Pontifex curam omnem, ac diligentiam convertit, praeposito singulis Urbis Regionibus delee o Praesule,
qui publicae incolumitati consuleret , curare que ne malum latius propagaretur , neve mombo laborantibus ulla deessent corporis, animique subsidia. Transtiberinae regioni Gregorium praefecit, ut ubi major esset miserae plebis se quentia , major quoque Praesecti charitas eluc ret . Grave ille, periculique plenum negotium alacriter suscepit, atque incredibili cum laude
solertiae, charitatis, & fortitudinis praeconc piae de ejus virtute opinioni cumulate respondit. Circumire assidue vias, obire aegrotantium domos, percunctari de singulorum statu , pro videre ne quidpiam eorum Commodo, ac Curationi deesset, parare, atque urgere ad auxilia ministros, ad valetudinem pharmaca, ad Vietum cibaria, omnia demum humanae diligentiae ossicia