장음표시 사용
41쪽
ossicia praestare, atque eorum nihil omittere , quae ad miserorum salutem, aut levamen pertinere animadverteret. Nec tam de humanis remediis , quam de divinis solicitus , quorum in publica calamitate uti est major necessitas, ita minor plerumque est cura, omni ope conniti , ne morbo oppressi Sacerdotum carerent auxialio , ac ne jam morituri suprema adeundae aeternitatis subsidia desiderarent. Latius interea m nans lethiseri morbi vis domum ipsam Gregorii pervasit, ac duos e familiaribus ejus extinxit, magno adeoque cum vitae ipsius periculo. Ermamicorum plerique eum non hortari modo, sed plane urgere , ac impellere, ut inde migraret, ne alienae procurandae salutis studio vitam ipse suam in apertissimum discrimen adduceret. Is vero publica magis, quam domestica calamitate commotus commissam fidei , ac vigilantiae suae Regionis custodiam negavit se deserturum, mortem obire paratus magis . quam ossicio, ac miserorum curae deesse. Quem igitur in calamitatis exordio praetulerat Charitatis ardorem, ne suorum quidem funere, adspectuque mortis remisit, sed in susceptis charitatis ossiciis magno animo nihilo secius perseverans eo processit, ut Pontifex ipse hominis periculo commotus eum
domo pedem efferre vetuerit, atque a munere
mox abductum in Tusculanum secedere jusserit, quo
42쪽
a quo salubrioris Coeli beneficio recrearetur , fra Rasque laboribus vires,& valetudinem confirmaret . Dici vix potest quibus tum per Ur- bem Barbadici charitas , providentia, magni-
tuclo inimi praeconiis efferrentur. Ita certe in ore Transtiberinorum versabatur Gregorii nomen , ut diu, alteque posterorum animis insculptum haeserit, ac nostra fere aetate crebris se monibus , ejusdem sit celebrata memoria.
ii Sed magnam in primis gratiam his rebus comi sequutus est apud Pontificem, qui admirationes tantae virtutis, multo majore studio exarsit deri eo benemerendi. Igitur cum per id tempus Beset, gomensium Ecclesia Antistite orbata fuisset, diit gnum Alexander prae ceteris, qui ei praefiCere- .li tur , Gregorium existimavit, eumque ne suspi-α Cantem quidem Episcopum designavit. Luctania dum tamen fuit cum hominis modestia, atque ut humilitate, qua gravem sibi molem imponi con- , it siderans , animi diu pendens, & anxius fuit, M. an oblatum sibi onus defugeret, ac detrectaret. ,α Sed ancipiti cura , dubiaque cogitatione distrastae ctum , cum dissicilis admodum videretur tantae
ipsi rei deliberatio, pervicit Alexandri praecipient, is iis auctoritas, fecitque, ut ille recusare, at- eua que obniti non auderet. Pontificis itaque tamquam Dei per ipsum loquentis vocem Barbadicus accipiens divinae voluntati demisse acquie-
43쪽
16 De Vita B. Gregoryvit, atque obtemperandi studio a Cardinati Bragadino die xxix. Julii anno ΜDCLVII. in sacris D. Marci aedibus eximio pietatis , : ac religionis sensu Episcopum se inungi passus est. Suscepta manuum impositione arsit mira cupiditare desponsam sibi Ecclesiam quam Myssime adeundi; quare ut primum sibi licuit, impetrata a Pontifice venia, ad Sextilem ejusdem anni ab Urbe
Be Omensem iniit Episcopatuin ; Hus EecIesia satus , atque insituta a novo Episcopo
V Ulgata jam hominis fama ita Bergomen
sium animos occupaVerat , eorumque desiderium incenderat, ut fausta oennia , atque
selicia sibi, bc Ecclesiae sub Gregorii cura, ac regimine pollicerentur; nec sua illos opinione, ac spe falsos fuisse commonstravit eventus . AC novus quidem Episcopus propitiato multis, accuratisque precibus Pastorum Principe Iesu Christo , quo optimam regendi Gregis rati nem assequeretur , cum veterum Ecclesiae P florum , tum Sanctissimi in primis Mediolanensium Antistitis Caroli Borromaei instituta, vi tutes , exempla, quantum Dei ope comiti pos-
44쪽
Grbudieἰ Lib. I. Cas. IV. I sit . ad imitandum sibi proposuit. Eumdem ve- To in omni pastoralis vitae parte feliciter adeo
retulit, atque expressit, ut non immerito alter Carolus Borromaeus vulgo appellaretur.
Suscepta igitur vineae illius procuratione, multa sibi juxta Prophetae monitum evellenda radicitus , ac destruenda, plura quoque plantanda , atque aedificanda cognovit . Nam etsi Praedecetarum Antistitum cura, ac diligentia sanetissimis legibus communita, optimisque institutis, exemplisque fuisset exculta, ut est tamen humana ccnditio in laxiorem vivendi liacentiam prona, multae in christianam, atque ecclosiasticam disciplinam irrepserant Corru- . ptelae , quibus Cleri, Populique mores labo- arantes , non solum specie praesentis mali, sed vetiam futuri metu, ac periculo majore ejus animum magnopere commovebant . Quae paucis ante annis Italiam fere universam vastaverat pestis, ea Bergomensem quoque Provinciam, misere afflixerat , ac tetram non corporibus
modo, sed animis intulerat cladem s nam lue sublatis egregiis , optimisque animarum cur toribus patuit exteris Sacerdotibus in Dioec sim universam aditus, quorum plerique literis,
ac disciplina destituti, jam non Pastores , sed Mercenarii doctrinae inopia , moribusque lib xioribus detrimento Ecclesiae tuere magis, qu mB su,
45쪽
is De Vita B. Gregorii subsidio . Ad haec, qui paulo ante decesserat Aloysius Grimanus Episcopus, cum senectutis
onere pressus, variisque conflictatus incommodis Pastoralia munera per se obire aliquandiu Mon potuisset , impedita multa , atque incomposita, nec exiguo labore emendanda, atque in ordinem redigenda Succetari reliquit. Id operis, ac laboris subiturus Gregorius hoc sibi Proposuit, atque constituit, ut quam in alios inducere vellet disciplinae formam primum in se ipso exprimeret, sere sperans, ut praeeuntem Pastorem oves non invitae sequerentur . Principio igitur se talem exhibuit, qualem in Tito suo animarum Pastorem Paulus insormat, sanetum, prudentem, sebrium,pudicum,doctrina praestantem, ceterisque instructum virtutibus, quae Apostolorum Successorem plane reserrent. Juge in primis orationis in po studium , rerum
omnium terrenarum contemptus, .dura Corporis
per abstinentiam, labores, vigilias afflictatio, effusa, & ardens in omnes charitas, mansuetudo, patientia, selicitudo, c vigilantia , nec minor in adverfis, di arduis animi sortitudo , &constantia , mortem ipsam ubi oporteret subire parata. Tum sibi ante oculos Caroli Borromaei Vitam , res gestas, ac Μediolanensis Icςlesiae acta proposuit, eoque praesormatore , ac magistro certum sibi Episcopalis vitae ordinem,quem
46쪽
deinceps sequeretur , praescripsit, eodemque familiam quoque suam composuit, ut inde manarent in ceteros disciplinae , modestiae, S pr bitatis exempla. Domus universae apparatus, qui pompa careret omni, praeter eam, quae sustinendae dignitati prorsus deberetur. In supellei illi, ac vestibus nihil sericum, nihil pretiosum , nihil studiosius elaboratum , aut exquisitum. Argentea vasa, atque id genus instrumenta pauca quidem, eaque ad divinum seret cultum servata. Tenuis, ac frugalis mense uno, vel altero obsonio, eoque vulgari, ac parabili more Coenobitarum instructa. Pauci ad humiliores usus famuli, paucique familiares , delecti
tamen Cmnes, ac Certo vitae testimonio , aut experimento probati. Discreta singulorum m nera , atque assignatae cuique regulae , ac leged,
quas libello comprehensas vulgavit ea inscripta fronti Bernardi sententia Domum Episcopi δε-cet sanctitudo , decet modesta, decet honestas: Harum autem cusos es disciplina; qui contra eas s ceret , domo excedere jubebatur. Mane dato signo surgere omnes, atque in
sacellum convenire, aeternarumque rerum meditationi , ac piis cum Episcopo vacare prec tionibus . Qui Sacerdotes essent, hi quotidi rem divinam facere; Episcopo facienti laici omnes religiose adesse. Hora pomeridiana lecti B nem
47쪽
dio De Vita T. Gregor inem de religione audire: sub nocturnam vero quietem in eodem sacello in diurnas consciennae labes taciti inquirere, Poenitentiae sacramento frequenter expiari, sacram vero Homana ab Episcopi manibus semel in mense recipere . Mensa omnibus in triclinio communis, sacra ad ipsam lectione adhibita , qua non minus animi rescerentur , quam Cibo Corpora. Quarta hebdomadae Feria interdidius carnium eius . indie um vero Feria sexta jejunium. Noetu pro dire domo permissum nemini. Foeminis ad Episcopales aedes aditus omnino praeclusus . Ut tonsurati, ac prolixis vestibus, non tamen se ricis , clerici, sacerdotesque incederent, grauiter sancitum . A comessationibus, ludis, ch
seis, spectaculis , iisque omnibus , quae seculi
licentiam, oblectamenta, vanitatemve olerent '. abstinendum omnino . A muneribus caverent
quam maxime, nec quidpiam cujusvis pretii . dono aceiperent, qui stipendio Episcopi vive-πent. Ab otio demum , profanis sermonibus, maximeque impuris, dissidiis , obtrectatione', ceteristave aulicorum vitiis alienos, aversosque omnes volebat . Praefecit domui univeris Sacerdotem gravem probitatis, ac prudentiae laude spectandum, qui in familiarium gesta , di-
ctaque. diligenter inspiceret, singulorum mo-xes , atque errata notaret, ac pro tradita sibii L pp.
48쪽
ηBarbadiis Lib. I a IV,testate corrigeret, atque emendaret . Iisdem fere legibus se ipsum obstrinxit, atque subjecit, utque impune ab iis, ossicioque suo nunquam descisceret, duos sibi constituit vitae censores, quorum nomina typis impressa in tabulario episcopali exponi publice voluit, eosque jussit, quidquid reprehensione dignum admisint sedulo monere , quo caveret inposterum, seque vel minimis in rebus quam castigatisIimum exhiberet .
cieri disciplinam corrigere, ct ri siluere aggreditur .
DOmo , ac familia in hunc modum Comisposita , atque instituta ad restituendam , Promovendamque ecclesiastici ordinis disciplianam cogitationes , ct curas intendit . Vix enim fieri posse intelligebat , ut reliqui gregis ch versio sibi ex animi sententia succederet, quin prius ad Cleri resermationem sese totiun adjiceret ; quod plerique degeneres Christiani tutiorem quam agunt vitam , profligatis Cleri-
Corum moribus praetexere soleant , raro autem eorumdem caste integreque viventium exemplo ad christianae vitae formam provocentur . sed ne quid temere, ac minus considerate adgret
49쪽
a a Visa T. Gregorii deretur, ab ipse Pastoralis administrationis exordio Clerum universum sibi diligenter inspuciendum, Cognoscendumque existimavit. Curatoribus ergo animarum, tum ceteris Sacer
dotibus . ac Clericis ad se arcessitis, singulo-Tum nomina, aetatem, domos, statum exquisivit, ingenium , studia , doctrinam, & indolem diligenter expendit, explorataque omnia in commentarium redegit, quo factum est , ut jam altero Episcopatus mense nondum expleto Ecclesiasticos singulos de facie nosceret, & quanti quisque esset satis perspectum haberet. Iam vero multa initio sibi dissimulanda, aut leniter tentanda intellexit, neque subita quasi vi enitendum , ut inflicta disciplinae vulnera curarentur, ne remediis intempestive adhibitis exasperarentur magis, ac deteriora fierent. Peritos itaque medicos imitatus non acri
ra primum, & omnia, sed leniora, ac sensim , quae pro morbi acerbitate magis opportuna Videbantur, admovit, fore sperans, ut si gravioribus malis praesentem aliquam medicinam afferret . facilior esset in reliquis Gregis universi curatio. Ea porro unde cetera in Clerum vitia manare silent duo esse animadvertens, rerum scilicet divinarum inscitiam , & vitam otio , inertiaque traductam, faciendum sibi in primis putavit, ut iis omnino eliminatis, quae propria sunt
50쪽
Barbadisi Lib. I. cap. V. a3sant Ecclesiasticorum hominum studia inducerentur . Comparatis itaque pro cxwsius captu.& commodo libris , certos in urbe, ac Provincia Sacerdotes constituit , qui rudiores alios patienter instituerent, assidueque exercerent.
Coetus deinde aliquos statuta mensis cujuslibet dic cum in Civitate, tum in Dioecesi cogi jussit. ut eo quisque ad disserendum , vel respondendum de sacris, atque ecclesiasticis rebus conis veniret methodo , & ordine ab ipso Episcopo
Nec minor de Clericis cura, ac silicitudo Gregorii fuit. Cum enim initia , progressiones que virtutum a prima educatione maxime pendere intelligeret, probatos adolescentes, qui Ecclesiae nomen dare vellent , Seminario Cleri corum excepit iis studiis imbuendos , quae futuris Ecclesiae ministris maxime necessaria es.sent, ac populorum saluti cum primis utilia. Optimis magistris, qui probitate, di scientia Praecellerent , pietate , ac literis instituendos tradidit, eorumque laboris partem in se quoque transferre , ac subire aliquando non dubitabat. Nam seminarii aedes frequens adire , ac totos ibi aliquando dies transigere solebat , quo adolescentium Clericorum incitaret studia , exploraret profectum, disciplinam , 8c mores cognosceret, paternis monuis teneras mentes ad vim