Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

enim communis sUmus hominum coetus, sed sacerdotalis familia; neque

publici administri tantummodo, sed Iesu Christi praecones habendi

Non alia divina Missio est, nisi Missio Iesu Christi, qui Dei Patris

UnigenitUS est, et si propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelo et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine n. Cum autem Iesus Christus, ob huiusmodi divinam Missionem, persectissimum omnium missionalium exemplum se exhibeat inde sequitur ut universa quoque Ecclesia hoc missionale munus participet. At duodecim Apostolis, sub Petro capite, Christus divinae suae Missionis plenitudinem concredidit, simulque ea omnia, quae ad illud munus explendum sunt necessaria. Nos igitur, vestri Episcopi, circa Petri Successorem congregati, nobis conscii sUmus, universos Episcopos, qui communionem plenam cum Christi Vicario habent, in Apostolorum locum succedere ac legitimos esse heredes divinae Missionis, quae a Christo Apostolis de

mandata CSt.

Ad Vosmetipsos etiam, ob communionem quam nobiscum habetis, praecipuae spectant partes in hac divina Ecclesiae Missione explenda. Quamobrem in singulis Dioecesibus vestris, velut in tot parvis Ecclesii S, cum Vestro Episcopo et sub ipsius auctoritate unum si presbyterium is efficitis. Apud populum, qui Episcopi vestri vigilantiae demandatUS eSt, VOS CUm ipso communem divinam Missionem habetis, communi labore absolvendam. Re quidem Vera per vos in primis liturgicae actiones et preceSperaguntur; per vos Evangelium praedicatur omni creaturae et ubique christiana fides diffunditur; per vos homines, Sacramentorum ope, myrstico Christi Corpori inseruntur et superna ipsius gratia nutriuntur; per vos denique Crucis Sacrificium cotidie ad altaria nostra mystice renoVamr, et christi fideles eiusdem participes fieri discunt, totam Vitam cuiuSque suam offerendo tamquam hostiam viventem, sanctam ac Deo placentem. Ac praeterea vos peniti Us cognoscitis necessitates spirituales hominum nostrae aetatis, Di ad res novas continenter nitUntur; vos doctrinam, eorum ingeniis aptius accommodatam, traditis; vos egregia incepta in re pastorali suscipitis; vos denique confirmatis et ad actionem eXacuitis apostolos eX Ordine laicorum, qui possint esse testes Fidei in communitatibus christianis nostris, in omnibus civium ordinibus atque omnibus coetibusque ad varias professiones spectantibus, Ubi salus fratrum eorum agitur.

92쪽

Vestrum ministerium verbi et piae precationis in Ecclesia huiusmodi est, ut nihil in eius locum substitui possit. Nemo alius munus obire potest, quod Deus mandavit vobis, sacerdotii Filii sui vos participes faciens. Hac de CaUsa nos, Episcopi vestri, vos rogamus, ut plenius in dies

celsam Vocationem vestram et peculiares necessitates hominum horum temporum agnoscatis. Parati estote Ecclesiae iussa exequi, ut bono communi vestrae cuiusque dioecesis aptius inservire possitis. Cavete ne Uestro marte et proprio ducti consilio sacrum ministerium eXerceatis, sed curate, ut id ad opUS pastorale commUne Spectet, prout SingulorUm partes ad unum finem recte disponantur. Ad hoc contendentes, Sententiam Episcoporum Vestrorum aeqUamini oportet et conatUS UeStroS Cum conatibUS Societatis sacerdotum, qui Una vobiscum in vinea Domini

operantur.

Attamen haec addere velimus: studium apostolicum, quo estis incensi, ne finibus circumscribatur dioecesis, ad quam pertinetis. Adiutores enim cum sitis EpiscoporUm vestrorum, ad vos etiam quodammodo

spectant verba, quae a Summo Pontifice Pio XII Episcopis universis adhibita sunt: si Vosmet, quos caritas Christi urget, penitus adstringi nobiscum gravissimo ossicio sentiatis, dilatandi scilicet Evangelii et toto terrarum orbe Ecclesiae condendae ψ Liti. Enc. Fidei donum). Hinc fieri potest, ut quis vestrum ab Episcopo compelletur ad relinquendam dioecesim propriam, saltem in aliquod tempus, eo conSilio, ut alii dioecesi subveniat.

Omnes tamen VOS esse oportet in populo vestro testes Ec lesiae Universalis eiusque necessitatum atqUe doloriam. Vos oportet animos vestros et christifidelium, quorum curam agitis, sine intermissione convertere ad ingentes necessitates spirituales et corporales horum temporum. Omnium vestrum est vocationes missionales

excitare.

Hic ad religiosos quoque sodales mentem convertere placet, Di in nostris dioecesibus non sine magno christiani nominis christianaeque virtutis emolumento ad divinae gloriae incrementum allaborant. Novimus ex his non paucos, ob praesentes christiani populi neces- Sitates, praeclaris InstitUtorum suorum promeritis id quoque adicere, Ut nempe pastoralem christi fidelium curam saepissime suscipiant. CVm hos Evangelii operarios recte ac iure perutiles ministerii nostri adiutoreS cenSea S, ad eOS qUO Ue verba nOStra pertinere volumus; eosdemque igitur adhortamur ut cum cetero clero studiosam concordemque Operam ad Sacrum apostolatum conferre pergant, atque, pro condicione cuius e sua, optata nostra libentes volentesque essicere studeant.

93쪽

III UNIΤΑs EIUSDEM SANCΤΙΤΑΤΙSDenique eX sanctitate sacerdotum pendet divina Ecclesiae missio mundique salus. Exinde alia unitatis causa, qua invicem coniungimur.

ROVera una tantum est sanctitas, nempe sanctitas Iesu Christi, quemadmodum dicitur: si Tu solUS SanctUS ... D.

Ecclesia, eo quod est Sponsa Christi, sancta est et singuli eius filii aliquo modo Christi sanctitatis sunt participes. Tamen, SiVe nos Episcopi Sive vos presbyteri, propter sacerdotium et munuS noStrum, maiore Sanctimonia ceteris fidelibus antecellere debemUS. Nam sanctitas paStorum propria nobis est imposita. Est quidem Epi ScopUS si perfector is praecipuus, quippe qui omnes oves gregis Sibi commissi in sanctimoniae semitis ducere debeat, imprimis eos, qui Sunt in sortem Domini Vocati. Sed sacerdotes, cum sint episcopalis muneris adi Utores, gratiam quoque sacrorUm Antistitiam propriam participant. Sicut Episcopi, et quidem cum illis, ita sacerdotes quoque debent se sanctificare in ministerio pastorali constituti et per ipsum hoc ministerium, id est eo quod, eXemplum Boni Pastoris secuti, vitam impendunt pro OVibus SutS. Sanctitas sacerdotalis imprimis spiritum fidei postulat. Cum cultus civilis, ut hac aetate accidit, magis magisque ad technicarum artium rationes Conformetur, non erimus testes Christi, e morte reSuscitati, nisi ad fontes vivos fidei nos continenter revocaverimus. Precatio Sacerdotis nunc quam mmime esse debet contemplativa, quippe quae meditatione Divinarum Scripturarum et studio sacrarum disciplinarum alatur. Sanctitas sacerdotalis praeterea spem theologicam a nobis postulat. Sine dubio sacerdotibus nequaquam neglegenda sunt incrementa doctrinae, his temporibus allata, ut Revelationis nuntium disseminent et fines Regni Dei propagent. Nonne renovatio Ecclesiae, a Concilio expetita, eo tendit, Ut vires eiusdem Ecclesiae ad condiciones, quibus Evangelium hac aetate est annuntiandum, accommodentur pNumquam tamen apostoli horum temporum obliviscantur vias Domini non esse vias nostras; sed externa subsidia ad Evangelium docendum esse eXigua et lumen Resurrectionis e tenebris montis Calvariae oriri. Etiam in rerum adiunctis, quibus sapientia humana minime perturbatur, ipsi firmissime fidant Ei cui crediderunt. Sanctitas demum sacerdotalis caritatem paStoralem postulat. Cum sacerdos alter Christus sit, eius sanctitas illa virtute fulgeat necesse est, quae discipulorum Christi signum est, ac veluti eorum tessera: caritate Scilicet in proximos . si In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem Io. 13, II).

94쪽

Quae sententia si ad omnes christianos homines pertinet, at potiore iure in sacerdotes convenit, quibus nullus miseriae locus impervius sit, qui nullum dolorem non leniant, nullam tristitiae umbram non dissipent,

quibus denique ipsum officium pascendi gregem Dei, nonnisi ossicium

amoris esse debeat. Quae Didem eo apertius patent, quod homines nostrae aetatis oportet amorem Dei percipiant per amorem pastorum, qUi eis praeSUnt. Hinc in nostros referamus mores optimam illam normam, a S. Paulo traditam, qui de se ipso asseverabat: si . . . omnibus omnia factus sum,

ut omnes sacerem salvos 1 Cor. 9, 22). Hac quidem pastorali caritate impellamur, Ut totos nos' Domino committamUS, atqUe, eXemplum Iesu Christi secuti nihil aliud quaeramus qUam Voluntatem Patris, ultro libenterque posthabentes utilitates nostras, animi nostri propensiones nostrasque opinationes, immo ipsi felici exitui laboris nostri apostolici renuntiantes, ut opus Christi perficiatur; nam, ut perapte Summus Pontifex Paulus VI nuper asseruit, nos

omnes ideo divinitus vocati sumus, ut cum Redemptore nostro coniuncti pro hominum salute veluti amoris et oboedientiae hostias nos voveamuS

cf. Ep. M. Summi Dei Verbum).

Ut autem haec pastoralis caritas pergat in eXemplum fervida, eXperrecta, operOSa at e frUgifera, omnia gratiae subsidia adhibenda sunt, quae eidem custodiendae alendaeque omnino sunt necessaria. QuibuS subsidiis neglectis, non solum robur et fructus deerunt pastoralis laboris, sed etiam sensim animus sacerdotis defervescet, nec diu Satis cmere poterit a periculis, quae in pastoralis ipsa caritatis perfunctione latent. Quare noster in animarum salutem labor tamdiu utiliter impendetur, quam diu ab animo vere sacerdotali proficiscetur, quamdiu scilicet alienae salutis studium calebit, studio intimae propriae perfectionis innutritum. Quae intima animae perfectio Una nos essiciet, quales pastoralis labor exposcit, ministros Dei videlicet ad caelestia Unice spectantes, ut et alios eodem adducere omni ope contendant. Nos essiciet homines mundo cruci si Xos et quibus mundus ipse, crucifixus est, ut fideles ex nostro exemplo discant in rem deducere Christi mandatum conditionemque ab ipso latam: vi Si quis vult post me venire abneget semetipSUm

Essiciet etiam ut in nobis intemerata semper floreat castitas, cuiuS nitore Sacerdos, angelorum instar in terris vivens, apud populum Varia sacerdotii munia augustiora faciat et plena veneratione. Essiciet denique, quod hodie maximi momenti est, ut sacerdos, sicut ChriStUS, Sit pater pauperUm et amator paupertatis; atque adeo cum auctoritate loqui valeat ad innumeras illas tenuioris fortunae multitudines, quae in SUmmo Ver-

95쪽

santur Fidei discrimine: turbae, quae olim vi IesUm sequebantur, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis I C. 6, 18ὶ, nunc autem

ab eo receSserVnt, alioSque Sequuntur, sane caecos et duceS caecorum.

Habetis iam, sacerdotes dilectissimi, ea breviter commemorata, quae nobis magnopere conferre videntur ad nostri ordinis unitatem roborandam, et ad sublimem vitae sacerdotalis imaginem illustrandam. Quae omnia vobis testentur, quanta sollicitudine adiutricem vestram operam consideremus atque aestimemUs. Novimus qua providentia, qua navitate in excolendo ad virtutem christiano populo connitamini. Novimus etiam multiplices anxietudinis et maeroris causas, quae vos angunt, ob tot Christi asseclas, qui ethnicorum more vitam degunt; ob rerum penuriam, qua tot salutaria incepta maiora incrementa capere non possint; ob exiguum operariorUm evangelicorum numerum, multis in locis necessitatibus succrescentibus imparem; ob arduas difficultates et aerumnas, quibus in frequentibus civitatibus, in pagis, in longinquis solitariisque vicis, in regionibus missionalium apostolatui concreditis, animarum cura agitur. Utinam Verba nostra omnibus hisce Evangelii operariis salutari incitamento sint, ac solacium asserant sacerdotibus infirmis, senio confectis, dolore quoquo modo laborantibus, persecutiones pro Christo patientibus. De eorum sollertia iisdem non tam laudes impertire, quam essusas gratias palam habere eXOptamuS. Ac liceat animum nostrum ad eos Doque Sacerdotes patere, qui a

paterna domo infeliciter desciverunt; scimus hos devios filios plerumque

commiserandos magis quam damnandoS eSSe; ac propterea eos certioreS facere cupimus, nos alere spem de ipsorum reditu atque pro eis interea numquam preces Deo fundere ceSSaturOS. Sacerdotes nostri dilectissimi l Ιter quod terendum vobis monstra-VimVS, arduum Sane est; sed animUm ad certissimae Victoriae spem erigite, quia non nostra, Sed Iesu Christi causa agitur. Ipse igitur semper nobiscum erit. Quomodo Redemptor noster, qui dives est in omnes qui invocant illum, non praedives erit in sacerdotes suos, tribuens fortitudinem militantibus, auxilium periclitantibus, solacium afflictis, lumen errantibuS, misericordiam poenitentibus, victoriam perseverantibus ΘFaveat precibus et hortamentis nostris benignissimus Christus Dominus, intercedente Dei para Maria Virgine Apostolorum Regina; atque clemens et propitius id nobis concedat, ut quos in terris voluit sacerdotaliUm munerum socios, eos etiam caelestis praemii participes sibi in

aeter m coniungat.

96쪽

DOCUMENTA

1 TRELATIO

O COMMUNICATUR Distributa est Patribus in septuagesima nona congregatione generali, die 2 decembris 1963.

Beatissime Pater, Ea quae praecipua manifeste patent in labore quem secunda sessione Concilii iam perfecimus omnibus nota sunt. Satis igitur est breve summarium delineare: 1. QVinque schematum quae secundae sessioni proposita sunt duo tantum omni eX parte pertractata sunt: id est schema de Ecclesia et schema de Episcopis et de regimine dioeceseon. 2. Schema de Beata Virgine Maria maiori paucis sententiis parti Patrum Visum est ad Commissionem remittere ut in schema de EcclesiaeXtremum caput includeretur, SecUntam congruentem cohaerentemque de Ecclesia rationem. Id nondum in promptu est quod disputetur, etiam propter magnam molem laboris quae uni Commissioni de Doctrina committitur. I. Reliquorum schematum De Oecumenismo et De Apostolatu Lai- Corum, qUae ne delibata quidem sUnt, alterum, evidentiorem neXUm habet cum praecipuis schematis De Ecclesia partibus et ad principia ipsa pertinet quae magis propria sunt Concilii Oecumenici propter quaestionum subtilitatem et propter earum perennem vim; alterum, quamquam nodOS in agendo difficiles et graves spectat, aspectus habet et partes quae magiS sunt descriptivae, ad principia minus pertinent et magis sunt temporibuS temporumque mutationibus conexae. Id est cur in oeconomia et aequabilitate laboris, quem ad hoc tempus perfecimus, schema De OfCumf-nismo praecedere Volui S. 4. In Generalibus Congregationibus mensis octobris decem fere relationes de schemate De Liturgia lectae sunt et ad hoc quin e et SeXa-

97쪽

ginta suffragia tulimus non omnia tamen propositionibus faventia. Capita secundum et tertium rursus Congregationi proponenda erunt ut vi modi is probentur. Hic exitus sin universum positivus quod propositiones latae plerumque acceptae sunt, ea interdum condicione ut quodammodo perficerenturin gravem nodum patefecit in ordine procedendi, a quo pendet maior vel minor celeritas et perspicuitas laboris futuri melius enim ita patuit confusiones et graves moras eXiStere posSe Si Commissiones, validis etiam de causis, in locis magis dubiis et controversis unum tantum textUm sine optione offerant et emendationes magni momenti a Patribus latas ipsae aboleant. Inde postulatus et flagitationes aliquorum Coetorum Episcoporum ut posthac Commissiones, iuXta Ordinem Concilii, emendationes ordinent et perpendant, non suo arbitrio absumant, ita ut Congregationi Generali emendationes comparare et

legere et decernere concedatUr.

Laborem, quem Usque ad hoc tempus fecimus, existimare aliquomodo possumus p Primum laboris molem perpendere possumus ΘSecunda sessione ineunte multi solliciti erant de laboris rhythmo praesertim Congregationis Generalis. Primis tamen diebus patuit Concilium celerius quam in prima sessione procedere posse. Dici enim non potest nimi Um tempus consumptum esse in quaestionibus disputandis quae tanti sunt momenti ut illae De Ecclesia: disputatio De Ecclesia in universum: unus dies conSumptuS eStet diei dimidium; - disputatio de primo capite: De mysterio Ecclesiae: tres dies et diei dimidium;

- disputatio de secundo capite De Hierarchia: septem dies simmo, si tempus deducitur quod in relationibus consumptum est et in suffragiis ferendis, sex dies). Si nostros cum Vaticani Primi laboribus comparamus, in quo tertia

pars aderat tantUm Patrum qui nunc sunt, multum praevalet Vaticanum Secundum. Visum autem est Concilium morari in duobus capitibus disputandis De populo Dei et De vocatione ad sanctitatem: et vere celerius procedere poterat. Haec mora - qua fortasse paucos vere dies consumpsimus

multis Patribus suasit ut quaedam de properandis laboribus proponerent. Ordini tamen Concilii immutationes allatae non sunt quae ad hoc tempuSminime opportunae videntur): promptius et frequentius tantum in dies Moderatores articulo eiusdem ordinis IT 3 6 usi sunt. Quod satis fuit.

98쪽

DOCUMENTA

103 Disceptatio de schemate De Episcopis etiam in difficilioribus quaestio

nibus magnique momenti non amplius quam tres circiter dies pro singulo capite protracta eSt. Si maiori celeritati studeremus, cum parum temporis lucraremur tum disceptatio coarctata raptim e facta Videretur: neqUe sententia cUm Sententia conferretur atque accommodaretur, id quod saepe per dicta repetita melius fit. CeterUm non paros est numerus Patrum qui saepius nomen dederunt

Ut loqUerentur neque potuerunt loqui propter supradicti articuli IT 3 6

Ipsa tamen Congregatio Generalis valide ac firmiter Moderatorum nisus fovet, Ut disceptationes breviores efficiantur.

Iam haud lati videntur fines in quibus labor in Congregationibus Generalibus celerior fiat. Iam res pendet magis fortasse ex rhythmo laboris Commissionum: cuidam Commissioni re vera nimiae provinciae et officia competunt. Res vero haud minus pendet ex obsequio et expeditiore accommodatione Commissionum ad mentem Congregationis Generalis, iuxta illarum naturam ministerialem et munus servitii relate ad Congregationem Generalem. Quae omnia servari possunt magno cum incremento actioniSconciliaris si eadem methodo id quod multi Coetus Episcoporum suis VotiS eXpetierunt in posterUm utemur qua usi sumus in conclusione disceptationis capitis secundi schematis De Ecclesia et quae expoliri poterit: id est enucleare cura Moderatorum, qui labores Congregationis Generalis dirigunt, cuiusvis disceptationis quaestiones maiores et proponere quaesita, in quibus summa disceptationis collecta sit et regulae indicativae Commissionibus eXhibeantUr.

Si autem qualitatem laboris perpendere volumus huius Secundae SCS-sionis dicere possumus nos nimium in labore etiam nunc mergi ut iudicium, non Sensum tantum, eXprimamUS. Mihi tamen videntur duae potissimum Concilii secundae sessionis inclinationes satis constare M Patrum spiritus gradatim sed assidue magis magisque in dies Universalis et vere catholicus sit; omnes fere Patres crebrius notitiis atque

iudiciis dandis recipiendisque ut Concilium in Aula et extra Aulam permittit) assequuntur notionem in dies magis universalem et altam et cum nOStra aetate congruentem de problematibus quae Christifideles et homines toto orbe terrarum solvere debent. Nos fortasse nondum plene intelleximus unitatem et varietatem omnium nostri temporis no-

99쪽

dorum atque dissicultatum; sed animorum crescit motus ut parti lares quaestiones minus considerentur et singulorum locorum mentes propriae aliquo modo tenuentur, Ut contra in modum magis universalem et varium distinctumque Ecclesiae structurae et eius toto orbe agendi rationes considerentUr. Hoc tamen initialis tantum voluntas forsitan sit et praeliminaris propensio, qUae Satis non valeat in distinctis et certis electionibus faciendis: magis nobis enitendum erit ne omnes res omnium Christianarum communitatum in omnibus continentibus antiquarum vel recentiorum uno eodemque modo iudicemus atque suscipiamus: nobis magis magisque praeferendum erit ita quaestiones expedire ut melius et distinctius nos rebus singularum gentium et locorum accommodare pOSSimS.

b) Universus Episcopatus firmissimum unanimumque SenSum ostendit unitatis et obsequii Romano Pontifici. His enim diebus quibus dissicillima et gravissima themata tractata sunt de Ecclesiae ratione et hierarchiae structura, et in comprehensibili sententiarum varietate squae tamen complementUm, alia alterius, potius qUam contrapositUm esSesaepius videntur) nullum discidium exstitit. Immo videmur nos dicere posse qUaestiones ipsas, de quibus magis disputatum est, utiles fuisse ut evidentius emineret quam longinquae et praeteritae vere essent opiniones illae quae quibusdam Ecclesiae Occidentalis recentioribus temporibus soruerunt. Ad hunc exitum multa magno adiumento fuerunt: id est proceSSUS doctrinae et conscientiae catholicae in saeculo duodevicesimo ita ut Vaticani primi definitiones praepararentur nec non definitiones ipsae Vaticani primi de Primatu Romani Pontificis, quibus in hac Sacrosancta Synodo Episcopatus universus fortiter et sincere adhaerere gloriatUr. Haud minus autem ad hoc contulit, etiam nunc confert et magis in dies conferet, qUod Ecclesiae conscientia et cor dilatatur in sensum et firmam voluntatem missionariam: haec Ecclesiae Catholicae dilatatio ultra praeclaras sed adhuc angustas Occidentis Communitates, contrarium aetati nostrae essicit reditum ad doctrinas vel res proprias temporum quae omnino praeterita sUnt huius nostrae aetatis enim propriae esse non pOS- sunt eae voluntates Romae adversantes quae gallicanismus et iansmismus transalpinus vel iansenismus italicus fuerunt, quae nihil commune habent cum sententiis quae Patres his diebus nostro Concilio defenderunt). Haec enim omnia a caelo Ecclesiae evanuerunt et contra magis in dies eius universalis missio panditur. Ad quam diaconiam adimplendam Episcopi ponere volunt cum sollicitUdinem suam tum sUmmam potestatem sanctificandi, docendi et gubernandi, qUas ipsi, una oem traditione tota, sciunt se accipere a Spiritu

100쪽

DOCUMEN

105 Sancto Qui eos ad regendam Ecclesiam Dei posuit, quas autem sciunt etiam se non pOSse egercere nisi in communione cum Petri Successore et sub Eius ductu et apostolica auctoritate. IACOBUS Card. LERCARO, Relator NB. - A die 29 septembris ad diem 1 I novembris locum habuerunt Congregationes Generales n. 32.

18 INTIMATIO

per cursores facienda, domi dimisso exemplari Feria IV, 4 decembris 1963, hora nona, habebitur Prima ' Sessio Publica Concilii Oecumenici Vaticani II. E.mi et Rev.mi DD. Cardinales, induti vestibus laneis violaceis

cum mantelleio ac moZetta, et calceis rubris, ad Aulam II Borgianam accedent, ibique supra rochetum set si sint ex ordine Episcoporum etiam SVpra superpelliceum) assument amictum et paramenta suo Ordini propria albi coloris suidelicet: Episcopi pluviale ex tela argentea simplici, et formali; Presbyteri casulam opere phrygio ornatam; ex ordine Diaconorum dalmaticam similiter consectam et ornatam in et mitram serico-damascenam; deinde in Aula Paramentorum convenient et Summi Pontificis adventum eXspectabunt, accessuri cum Eo ad Basilicam Vati

canam.

Cappellani Caudatarii induent superpelliceum cUm Uimpa, Supra

EXc .mi DD. Patriarchae sacra paramenta assument in prima Aula Borgiana, Auditores Rotae, Clerici R. Camerae Apostolicae, Votantes Signaturae superpelliceo se vestient in Aula prima Paramentorum.

Omnes Vero Primates, Archiepiscopi, Episcopi et Abbates pluviale induent in ambulacro Iuliano Galleria delle Lapidi), reliqui Patres in

eodem ambulacro proprias veStes choraleS aSSUment.

Praelati et alii Osficiales Cappellae Papalis, vestibus respective sibi debitis induti, in Aula Ducali sistent. Omnes praedicti Patres, Praelati et Officiales, praeter E.mos Cardinales et Exc .mos Patriarchas, sollicite et ordinate pergent per atrium ad Basilicam Vaticanam propria subsellia adepturi.

' Reapse, in ordine sessionum publicarum Concilii, est tertia.

SEARCH

MENU NAVIGATION