Acta Synodalia Sacrosancti Concilii Oecumenici Vaticani II: Periodus secunda, pars I

발행: 1971년

분량: 805페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

pertinere, quae ab Apostolo de primis Evangelii praeconibus dicta sunt. Etenim scribit S. Thomas: Illos quos Deus ad aliquid eligit, ita praeparat et disponit ut ad id ad quod eliguntur inveniantur idonei, Secundum illud 2 Cor , I, 6: Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti.

Quamobrem parentes, sacri pastores iique omnes, in quos puerorum iuvenumque educandorum ossicium recidit, non solum condiciones parent oportet, iis aptas, qui ad sacerdotium vocantur, atque ad eorum augendum nUmerum SUpernas Dei gratias precibus impetrent, sed etiam sollerter pro Viribus enitantur, ut adulescentuli Seminarium vel aliquod Religiosum Institutum ingrediantur, statim atque iidem palam Significaverint et ostenderint, se sacerdotium reapse appetere, et ad illud esse habiles. Nam tunc tantUm, cum hoc factum erit, iidem tutius saeculi illecebras praecavere, atque aptissimo in loco divinae vocationis semen eXcolere poterunt. Tunc pro ossicio quis e Suo moderatores, pietatis magistri praeceptoresque incipient, primum signa diligentius dignoscere, quibus constet Utrum Christus hos iuvenes re vera elegerit administros suos, deinde sacerdotii candidatis praesentes adesse, ut iidem ad huiusmodi excelsum munus idoneos se praestent. Quod magnum et difficile educationis opus, intra Seminarii parietes perficiendum, quod adulescentium corpuS, pietatem, mores, ingenium attingit, apprime declaratur illo decreti Tridentini capite, cuius verba haec Sunt Alere ac religiose educare et ecclesiasticis disciplinis instituere ''Sed hoc loco summi momenti haec quaestio proponitur: quo videlicet peculiarissimo ac necessario indicio divina ad sacerdotium vocatio dignOScenda Sit, quove propterea indicio potissimum ducendi sint qui in

Seminario sacris tironibus educandis instituendisque vacant, ac praeSertim pietatis magister. Quod indicium haud dubie in recto proposito ponendum est, hoc est in manifesta et firma voluntate, qua quis in divinum famulatum se totum dedere exoptet; idque cogitur ex eiusdem Tridentini canonis praescripto, quo statuitur in Seminarium eos dumtaXat

iuvenes esse accipiendos: quorum indoles et voluntaS Spem asserat, eos ecclesiasticis ministeriis perpetuo inservituros Quare Decessor Noster

fel. rec. Pius XI, de recto huiusmodi proposito agens, in praeclaris Litteris Encyclicis, quibus initium Ad catholici sacerdotii, asseverare non dubitavit: Qui ad sacrum huiusmodi institutum ea una nobilique de

Religiose, Herder 1962, p. 726, 38-59.

62쪽

causa contendat, ut divino famulatui animarumque saluti se dedat, simulque et solidam pietatem et probatam vitae caStimoniam, et ConSEntaneam, ut diximus, doctrinam assecutus sit vel assequi nitatur, is profecto, ut perspicue patet, ad sacerdotale ministerium a Deo vocatur Attamen, si ad iuvenes in Seminarium recipiendos satis est eos Saltem prima indicia ostendere recti propositi atque indolis ad sacerdotale munus eiusque onera habilis, nihilo tamen secius sacrorum alumni, ut rite ad sacros Ordines ac praecipue ad Presbyteratum promoveantur. Episcopo vel Moderatori ordinis religiosi talem praebere debent sanctorum propositorum maturitatem, Ut hi ex animi sui sententia certam habeant, coram Se adesse, quos eligit Deus. Ex quo consequitur, ut formidandum gravissimUmque onus atque periculum in Ordinarios cadere dicendum sit, utpote ad quos pertineat tum munus ultimum faciendi iudicium de divinae electionis indiciis in sacrorum ordinum candidatis, tum ius pertineat eos ad sacerdotium vocandi, atque adeo ratam habendi coram Ecclesia essicacemque condendi divinam ad sacerdotium vocationem, quae in iuvenibus pedetemptim ad maturitatem venit. Haec vis est illis Catechismi Concilii Tridentini verbis subiecta: Uocari a Deo dicuntur qui a legitimis Eccle- Siae ministris vocantur ' Nostra quoque aetate, cum Nobis dolendum est nonnullos Ecclesiae administros ab ossiciis suis defecisse quae calamitas severiore adhibita diligentia in sacerdotii tironibus deligendis atque instituendis praecaveri forsitan potuisset sacri dioecesium Pa-StoreS peropportUne SecUm graVia Verba perpendent, Dibus S. Paulus Timotheum monebat: Manus cito nemini impoSueris, neque Communi- Caberis peccatis alienis' Postquam igitur id summatim memoravimUs, quod prorSUS requiritur in iis, qui divino affatu ad sacerdotium vocantur, hoc est manife- Stam, promptam atqUe firmam Voluntatem Sacra munera capeSSendi, spectatis potissimum Dei gloria amplificanda et sui ipsius fratrum eaeterna Salute eXquirenda, imo et omnium pretiosissimo divini Servatoris Sanguine redemptorum, non alienum esse arbitramur et alia breviter attingere, quae ad sacerdotii candidatos perfecte absoluteque instituendOS proSUnt. QVas res, cum SUmmopere ad ipsam conducant Eccle- Siae vitam, saepenumero DeceSSores Nostri pertractatas habuerunt, quo-rUm recentiora scripta, omnibus sane nota, hic recordari iuvat, scilicet δ' Liti. Encycl. Ad catholici sacerdotii, A.A.S , XXVIII, 19I6, p. 40. δ' Cf. 1 Reg. 16, 6-yy Catech. Concit. Trid., p. III, de ordine, I. 3ῖ 1 Tim. I, 22.

63쪽

Pii XI Litteras Encyclicas a verbis incipientes Ad catholici sacerdotii 'Pii XII Adhortationem Apostolicam, cui initium: Menti Nostrae et Ioannis XXIII Litteras Encyclicas, quibus index: Sacerdotii Nostri primordia. Praeterea ad Oecumenicum Concilium Vaticanum II lata est Constitutio De sacrorum alumnis formandis, quae, cum probata erit,

opportuna Concilii Tridentini decreta, aliaque subsequentia Apostolicae Sedis praescripta perficiet, et sine ulla dubitatione id dabit, ut valde

procedat opus ad sacerdotii tirones conquirendos Spectans, atque, quod sane maioris momenti est, ad eosdem sive ad sacerdotalium virtutum amorem et eXercitationem, sive ad Sacrorum rimum studium, si Ve ad

ingenii culturam, sive ad pastoralem, quam vocant, disciplinam in

Dum igitUr praeclaras normas, quae de Seminariis a Concilio Oecumenico edentUr, eXSpectamus, supremi muneris Nostri partes esse pUtamus, Omnes hortari, qUi Sacrorum alumnis erudiendis dant operam, ut pariter pericula acri animo perpendant, quae artem educandi, in Seminariorum usum nunc receptam, eiUSque efficacitatem eXtenuare pOS- Sunt, atque pariter ea prospiciant, quae in eorumdem institutione alumnorum impensiore studio Sunt accuranda.

De insidiis vero, quae, non secus atque fallaces herbae, nostris hisce temporibus plus quam olim, adulescentium animum, quaSi agrUm CVilibet semini expositum, incedere videntur, voluntatem illam omneS reprehendendi, omnia carpendi indicamus, quae eorum inficiat mentem. Illud praeterea incusandum est, vel minimos natu nullum ferre Vinculum Velle, sive a lege naturae, sive ab auctoritatibus vel ecclesiasticis vel civilibus iniectum; atque adeo eos effrenatam agendi libertatem assectare. Nihil igitur mirum si, viribus animi infirmatis et ascensibus ad verum rectumque cohibitis, cum interiores tum exteriores iuvenum sensus debitam rectae rationis bonaeque voluntatis moderationem defugiunt; quippe qui se a continua efficacique gratiae et supernaturalium virtutum vi removerint. Ex quo illud natura consequitur, ut Saepe saepiUS

adulescentes loquendi agendique generi nonnihil permittant, quod ab

humilitatis, in oboedientiae, a modestiae atque a castitatis normis abhorreat, rationabilis creaturae dignitati omnino congruentibuS ac praesertim christiani hominis, cUius etiam corpus, caelestis gratiae ope IeSUChristi membrum ac Spiritus Sancti templum factum est. Etenim eXδ' A.A. S., XXVIII, 19 36, pp. I-II. δ' A.A.S., XLII, 19I0, pp. 6IT-702. 'β A.A.S., LI, 19I9, pp. IAI-IT'

64쪽

DOCUMENTA

vindicent, pauca vero ossicia recipiant Θ Quis non vereatur ne has ob causas apparere desinant conscii generosique iuvenes sacerdotium percU-pientes Θ Quocirca ea omnia prohibere oportet, quae sano iuvenum cultui ossiciant, eorumque maxime, qUi a Christo Iesu eo vocantur, ut ipsiUS Redemptionis opUS pergant.

Sed quibus subsidiis haec obtinenda erunt λ Ad hoc potissimum esta parentibus et a praeceptoribus nitendum, ut eorum filii vel alumni, iique praesertim qui mitiore et alacriore ornentur indole, ad sacerdotium inclinata, imbuantur humilitate, oboedientia atque orandi seque deVovendi studio. Praeterea Seminariorum moderatorum et magistrorum parteSSunt, non tantUm eas, quas diXimVs, Virtutes in sibi commissorum adulescentium animis CVStodire et augere, Verum etiam CVrare, Ut in Sacerdotii candidatis progrediente aetate aliae quoque animi dotes eluceant ac firmentur, qUae prorsus necessariae sunt habendae ad solidam plenamque formationem morUm.

In quibus dotibus praecipuum obtinere locum existimamus tum animi inclinationem ad meditandum, tum rectam in agendo Voluntatem, tUm facultatem libere et per se eligendi id quod bonum, immo meliUs est, tum Suae Voluntatis SVique corporis moderationem. Haec enim moderatio valet adversus immodicum sui ipsius amorem, adversus mala aliorum eXempla, et adversUs proclivitatem ad malum, quae vel ex humana natura oritur, hereditaria labe infecta, vel ex improborum hominum societate, vel e spiritu illo maligno et perdito, qui nostra hac aetate acriore videtur rabie insidias struere, si eos perdere possit, quos DeuS singulari prosequitUr amore.

Ad proximos autem quod attinet, ii qui cum Christo et pro Christo

coram hominibus testes esse cupiunt evangelicae veritatis, quae homines liberat atque salvos praestat, ' informentur oportet ad veritatis studium in loquendo et in agendo, atque adeo ad animi sinceritatem, ad probitatem, ad constantiam, ad fidelitatem; ita S. Paulo dilectum Timotheum hortante: Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis V

65쪽

rum vitiorUmque germina ipsi praecaveant, utque bona in iis sparsa semina in salutares arbores erumpant, debita ratio habeatur opus est etiam sanarum ViriUm, quae in hominis natura insitae sunt; ita quidem ut ecclesiasticae perfectionis opus in virtutibus naturalibus tamquam insolido fundamento innitatUr. In qUam rem opportUne quadrare videntur haec Doctoris Angelici verba, sapientiae plena: Cum enim gratia non tollat naturam, sed perficiat, Oportet quod naturalis inclinatio intellectus subserviat fidei, sicut et naturalis inclinatis voluntatis subsequitur caritati. VerUm tamen sanae hominis vires atque naturales Virtutes plUS ae Onon Sunt extollendae, quasi veri et permansuri apostolicae alacritatis fructus Sint potissimum humanis nisibus tribuendi. Atque illud pariter animadvertere neceSSe est, non posse iuvenum animos ad ipsas VirtuteS naturaleS recte apte e educari atque institui, ad prudentiam nempe, ad iustitiam, ad fortitudinem, ad temperantiam, ad modestiam, ad lenitatem ad ceterasque virtutes cum his conegas, si rectae rationis principia dumtaxat adhibeantur et humanarum disciplinarum normae, cUiUS sunt generis psychologia eXperimentalis, et paedagogia, quaS Vocant. Catholica enim disciplina edocemur, neminem, Vacuum a gratia Servatoris Nostri, quam sanantem appellant, omnia ipsius naturalis legis praecepta Servare posse, neque idcirco perfectas solidasque Virtutes adipisci.''Quo firmissimo principio posito, illud sequitur, quod in ecclesiaSticae

vitae USU magni est ponderis, humanam nempe educationem pari grata procedere oportere CUm educatione, quae christianum hominem et Sacerdotem addeceat, ut naturae humanae Vires evehantur ac roborentur, Sive Ope precationi S, Supernaeque gratiae, quae per Paenitentiae et Eucharistiae sacramenta saepe suscepta confertur, Sive supernaturalium Virtutum pulsU, quibus quidem exercendis naturales Virtutes praesidio sint et auYilio. Neque haec satis. Etenim, ut Apostolus monet, necesse praeterea est, ut hominis vires cum ingenii tum voluntatis fidei normis caritatisque motibUs ObsecUndent; ita quidem ut actiones nostrae ob Domini Nostri Iesu Christi amorem positae, valeant ad sempiternam mercedem promerendam.

QVae eXPOSUimVS, uti patet, bene eXpendant opus est, qui di Vinitus Vocati SUnt, Ut cUm Redemptore nostro coniuncti pro hominum salute

66쪽

T 1 veluti amoris et oboedientiae hostias se devoveant; itemque ut caStam, quemadmodum Virgines decet, vitam ducant, atque a taxis huius mundi bonis re et animo abalienatam. Ita enim sacrum ipsorum munus digni US evadet, salutariumque fructuum secundius. Hac de re ab iis aliquando

postulabitur ut, Sacri muneris caUsa, non tantum omnes praeStantiorOS

suas dotes commodent, sed etiam ut hinc legitimas quasdam naturae necessitates poSthabeant, hinc aerumnas et veXationes perferant, ut Boni Pastoris partes fideli generosoque animo agant. Par namqUe CStquemlibet fidelem Iesu Christi administrum de se ipso dicere posse, quod S. Paulus de se dicebat: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos

lucrifacerem; omnibus Omnia factus Sum, ut omneS facerem SalυOS.

Omnia autem facio propter Evangelium, ut particeps eius esticiar

Non aliam agendi rationem secuti sunt tot Episcopi totque sacerdotes, quos Ecclesia omnibus viris, Di rebus divinis praesunt, in eXemplum proponit, cUm eos in Sanctorum caelitum numerum adscribit. HaeC Sunt SVmma ac praecipua capita, quibus, si de disciplina et de vita spirituali agatur, gravissimum educandi munUS continetur, quod, sub Episcopi supremo moderamine, Seminarii rectori pietatisque magistro demandatUr. In id tamen adiutricem conferre curam debent variarum quoque disciplinarum magistri, quod spectat ad sacerdotii tironum ingenii vires congrua Via excolendas atqUe perficiendas. Ex hac autem socia opera, a Seminarii moderatoribus et praeceptoribus sapienti concordique consilio collata, illud commodi profecto consequetur, ut iuvenibUS educatio impertiatur omni ex parte perfecta, iidemque excelsae eiusmodi dignitatis gradum attingant, qui non tantum in communi homine vel in christi fideli, sed maxime in sacerdote convenit, utpote qui divinae revelationis lumine penitus sit imbuendus; cuius praesertim rei gratia fiet, ut ipse perfectus sit homo Dei ad omne opus

honum instructus. ' Etenim meminisse operae est quae S. Ioannes Chrysostomus scribit: Animum Sacerdotis instar lucis totam orbem illustrantis splendere oportet In studiorum denique supellectile, qua adulescens clerus ornari oportet, Sane ponenda est non eXigUa Variarum linguarum scientia, in primisque Latinae, Si maXime de sacerdotibus agatur Latini ritus; scientia praeterea ponenda est praecipUarUm rerum, quae ad hi Storiam, ad

67쪽

physica, ad mathematicas disciplinas, ad terrarum descriptionem, ad

formas atque figUraS pertinent, quibusque omnes nOStrorum temporUm

homines doctrina eYculti, pro populorum diversitate, instruuntur atque informantur. At praestantiores sacerdotalis animi divitiae in illa continentur humana atque Christiana sapientia, quae in firma ac certa philosophiae et theologiae institutione constat, secundum S. Thomae rationem, doctrinam atque principia, veritatibus divinitus traditis atque docentis Ecclesiae praeceptis studiose religioseque servatis . QVam pariter institutionem vel efficiunt vel complent hae quae sequuntur disciplinae: Sacrarum litterarum interpretatio iuxta catholicae Ecclesiae hermeneumatis artem at e praecepta, Sacra Liturgia, MUSicae sacrae disciplina, Ius canonicum, Ecclesiasticarum rerum historia, Archaeologia, Patrologia, Dogmatum historia, Theologia ascetica ac myStica, Hagiographia, sacrae Eloquentiae institutiones, ingenuarum artium praecepta, et id genus alia. Cum autem maioribus ordinibus, qUos Vocant, sacrorUm alUm Sproxime initiandus erit, primisque deinde annis post initum sacerdotium, ei theologiae, Dam pastoralem appellant, opera danda erit, atque omni cura essiciendum, ut cotidie laboriosius in partem Veniat, tam- am auctor, negotiorUm suae dioecesis, hoc est, divini cultus eXercendi, christianae doctrinae tradendae, sacrarum denique expeditionum iuvandarum et incitandarum; ita ut, qui futurus est animorUm paStor, munus suum atque ossicium paulatim quidem, sed tempestive cognOScat, et se ad illud apte et congruenter accingat. Qua in re magno erit illi

auxilio non exiguus Gregoriani cantus Sacrique concentUS USUS atque exercitatio. Tum demum sua studia in unum convertet aSpectUm SUOS-que labores ad animorum salutem diriget, cum ei perSuasum esse debeat, eo omnem industriam esse convertendam, ut Christi et Dei Regnum adveniat, iuxta S. Pauli monitum: Omnia enim vestra Sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei. ' Quo enim magis nostrae aetatis homines omnia ad Deum pertinere oblivisci videntur, eo magis ut alter Christus et homo Dei debet in mundo enitere Sacerdos. Sanctitate igitur ac scientia ornetur necesse est, qui a Deo Vocatur, ut Verbi Dei, omnium hominum Redemptoris, nuntius ac minister CX- Si Stat; Sanctitate, dicimus, in primis eXimia, quae sanctitati scilicet praestet sive laicorum hominum sive Religiosorum, sacris non initiatorum, quia, Ut Doctor Angelicus merito monet: Si religiosus ordine

68쪽

careat, Sic manifeStum est excellere prae eminentiam ordinis, quantum

ad dignitatem. Quia per sacrum ordinem aliquis deputatur ad dignissima ministeria, quibus ipsi Christo servitur in sacramento altaris qQuapropter incensissima erga sanctissimam Eucharistiam pietate eius vita fulgeat opus est, qui augusti huiusmodi Sacramenti consecrator atque dispensator aliquando fieri exoptat; quem quidem Corporis et Sanguinis Christi cultum par est alias pietatis formas coniunctas habere

apprime conSentaneaS: hoc est, pietatem erga venerabile Christi nomen eiusque Cor sacratiSSimum. Hisce demum adhortationibus finem facientes, paterna caritate iis gratulamur omnibus, ex utroqUe clero, qui summa diligentia nec sine magnis iacturis Contendunt, ut iuvenes ad sacerdotium inclinatos et reperiant et congregent et instituant. Praecipua vero laude eos Nobis

ornare placet, qui iisdem funguntur officiis in illis regionibus, quae graviore clericorum penuria laborant, et ubi maiores difficultates suscipere, at e pericula saepe subire coguntur qui novos sacrorum administros Ecclesiae parare student. Illis etiam gratulari exoptamus Di, Sacrae Seminariorum atque Studiorum Universitatum Congregationis incitamentiS praecepti SqUe obSeqUentes, sUmma ope conantur, scriptis editis et conventibus peractis, Sacrorum alumnorum institutionem ad eXactiorem rationem adducere cum temporum locorumque necessitudine cumque progressibUS artis edUcandi conSentaneam, Sanctae Semper Sacerdotalis Vitae proposito ac natura Servatis. Id enim quam maXime ad Ecclesiae Utilitatem decoremqUe conducit.

Vobis denique, filii dilectissimi, qui intra sacros Seminarii parieteS,

haud secus atque olim Apostoli in Cenaculo, in maternis oculis Apostolorum Reginae, omni vos diligentia paratis ad potestatem illam, quae omnem humanum modum eXcedit, adipiscendam, Corpus scilicet et Sanguinem Christi Dei consecrandi et condonandi peccata, et ad Sancti Spiritus largiorem gratiae profusionem accipiendam, quae eXpediti OreS vos reddat ad reconciliationis ministerium '' digne perficiendum, verbis usi Apostoli dicimus: Unusquisque in qua vocatione vocatus eSt, in ea permaneat ' Omnes enim qui pariter hominum salutem cum Christo coniunctissimi quaerere volunt, pariter fulgidam sibi aeternae gloriae Coronam parare, eos omni docilitate et constanti oboedientia divino

instinctui respondere oportet. v Summ. Theol. II'-IΙ'', q. 184, a. 8 C. 37 2 Cor. I, 18.3' 1 Cor. 7, 20.

69쪽

Mirabile Dei donum cum animo reputate, et inde a iuvenilibus annis illi in laetitia et in exsultatione servite. Ad ultimum vos, Venerabiles Fratres, adhortantes, ut pro ViribuS haec monita, quae Nobis unus Ecclesiae subiecit amor, ad rem in dioecesibus vestris adducatis, vobis gregibusque unicuique Vestrum concreditis, in primisque Sacrorum alumnis, propensissimam declaramus voluntatem; CUius esse testem cupimus Apostolicam Benedictionem, quam singulis universis paterno animo impertimUS. Datum Romae, apud S. Petrum, in festo S. Caroli Borromaei, die IV mensis Novembris anno MDCCCCLXIII, Pontificatus Nostri primo.

COMMISSIO DE DOCTRINA FIDEI ET MORUM

DE LABORE COMMISSIONIS DOCΤRINALIS HUCUSQUE PERACΤΟΗic fasciculus distributus est Patribus conciliaribus in septuagesima tertia congregatione generali, die 22 novembris 1963.

A - DE SUB COMMIssIONIBUS: Instituta est SubcommiSsio generalis ad labores de revisione textus ordinandos, composita ab Em .mOBRomNE, Praeside, et Exc .mis GARRONE, FLORΙΤ, CHARUE et SPANEDDA, Membris, cum I Peritis: GΑGNEBEΤ, SCHAUF, MEDINA, MOELLER, PHI-L1Ps Relatore. Haec Subcommissio generalis curat de ordine materiae eXponendae, et de unitate inter diversas partes schematis serVanda. Institutae deinde sunt 7 Sub commissiones particulares, quarum eten-chus SequitUr

1) Prima Subcommissio: DE MYSΤERIO ECCLESIAE, Cap. I,nn. 1-T. QVaeStioneS sunt praevalenter ordinis biblici, scilicet: de Ecclesia fundata super Petrum et Apostolos, de Voce Mysterii, de si Sacramento h, de Regno Dei sparagraphus addenda , de variis imaginibus apud S. Paulum et de earum ordinatione, de pmpertate evangelica.

70쪽

sunt: de sacerdotio omnium fidelium, de sensu fidei, de charismatibus, de unione cum christianis acatholicis, de indole missionaria Ecclesiae expositio uberius et profundius tractanda).3) Tertia Subcommissio: DE INSΤ1ΤUΤΙΟΝΕ ΕΤ SACRAMENΤΑLΙΤΑΤΕ EPISCOPATUS, Cap. II, nn. 11 - 14. QuaestioneS praecipuae: de successione Apostolorum; de indole sacramentali consecrationis episcopali S. q) Quarta Subcommissio: DE PRESBYΤERIS EΤ DIACONIS, Cap. ΙΙ, n. 1 I. Textus de presbyteris est complendus. De diaconis notatur quod, si momentum dogmaticum sat breviter tractari potest, moles do-

I) Quinta Subcommissio: DE COLLEGIO ΕΤ MINISΤERIIS EPISCOPORUM, Cap. II, nn. 16-21. Quaestiones praecipuae: de natura

Collegii Episcoporum et relatione eius cum Primatu: de infallibilitate. 6 in Sexta Subcommissis: DE LAICIS, Cap. III, nn. 22-2I et 2I-27, additis quibusdam ex Emendatione Card. SUENENS, Fasc. II, 1, 28)- 32). Quaestiones praecipuae: de descriptione laicatus eius e

diversorum munerUm.

In singulis Subcommissionibus particularibus adsunt praeterea ad minus I Periti. Prima Subcommissio particularis biblicain, labore peracto, aliis Sub- commissionibus auxilium praebebit pro citationibus S. Scripturae examinandis et perficiendis.

SEARCH

MENU NAVIGATION