장음표시 사용
11쪽
Nonnulli oesophagum semper ab initio jam ad dextram asperararteriae partem, non infra pone illam situm esse putant a di Ipse equidem animadverti in cadaveribus hoc ita videri, prominere dextram oesophagi partem paulo extra asperam arteriam, sed inde non patet in vivo erecto homine hoc ita sese habere; a relaxatione enim partium, a situ cadaveris, a compressione incumbentis sua mole asperae arteriae ivlmonum in illam partem , quae dextrorsum vergere dicitur, tam parva mutatio apparens facile produci potest. Quare potius credimus situm oesophagi in vivo & eredio homine eum G, qui respondeat illi parti aspera arteriae, quae mollis est, in cedat facile, si bolus per oesophagum transeat, haec certe posterior est, ideoque oesophagum pone asperam arteriam positum esse tuto dicere poterimus. In brutis prono corpore viventibus aliterin in variis eorum. diversimode locatus est, quum vero varia in diversis animantibus positio non adeo quam eius fabrica in homine actnostrum scopum pertineat, ad alios auctores b), naturalis historia cultores hic remitto, atque transeo ad partis ipsius
12쪽
Quum maximi, hoe opusculo momenti sit proclivitatem in varias morbosas affectiones ex ipsa partium fabrica illustrare, atque causae iis ansam praebentes, ut plurimum in interiore canalis superficie locum habeant, ab interioribus etiam in anat mica nostra descriptione tunicis, quae quidem oesophagum constituunt initium ducemus, magni ORRHAULI exemplum secuti ab Descriptio autem nostra imitatur exemplar praeparat oesophagi , ex cadavere insantis recens nati, desumti, qui materi ceraceat invasa injecta vivi speciem prae se ferebat, non vero turguit rubore praeternaturali, quo aliquando laetantur anatomici, quum tamen non semper inde clarior fiat cognitio, quo modo sese partes in vivo homine habeant, & certe minus dissicile est aliquot vascula ad rupturam usque liquore colorato ex-wndere, quam modum, quo ipsa humores ducant, imitari. Dicet forte quis, quod subtiles adeo partes potius ex homini; adulti praeparatis monstrari deberent, quia fabrica tunc magis, evoluta facilius iistinctius in illis conspici posset hoc autem de aliis partibus verius, quam de oesophago inserri posse credo. in recens nato enim partes quidem exiliores adeoque conspecta
non OH id. Initu Med. . a. F q. .
13쪽
non minus quam tractatu dissiciliores sunt, sed minimum a n turali statu aberrantes, quod nunquam de oesophago adulti, uti parte tot injuriis exposita dicere posthmus praeterea occupationes practicae me saepius avocant, quando solus me in arte dissecandi exerceo, adeoque maxima pars cadaveris adulti corruptioni traderetur quae aliquod tempus requirunt ut a, solvantur praeparationes, minus solis iter ad finem perduce
Cum ergo inter omnia oesophagi praeparata, quae possideo, nullum sit, quod tam accurate speciem colorem saniis viventis imitatur, hunc infantis recens nati e phagum pro membranarum examine oculis subjeci adjectae figurae o strant, quomodo sese habeant singulae. Per longitudinem dissecto canale interior superficies primo oculis apparet, in qua considerandae praecipue notabiles illae plicae ca), quae per longitudinem decurrentes haud dubie fiunt ex tela cellulosia laxiore, quae sese inter omnes tunicas inserens illas inter se connectit, adjuta ope vasculorum atque nervorum ab una tunica ad aliam transeuntium. Harum plicarum ut opinor magna est utilitas; nam praeterquam quod multo amplius spatium concedunt innumeris arteriolis ac glandulis aut cryptis muciparis i , essiciunt etiam,
14쪽
ut ductae excretorii liberi sint, absque ut alter alterum premat aut turbet in sua actione. Sunt similes hae plica illis, quar in ventriculo & valvulis qua in intestinis occurrunt disserunt autem directione in ventriculo enim irregulariter positae sunt, in intestinis transversar,' sic ibi inserviunt, ad remoranda tamdiu contenta, quamdiu necta est ad nutritionis negotium videmus hic lare quam sapienter auctor naturae lentum hujus mutationis transitum fecerit; nec enim tam irregularis plicarum decursus ac in Ventriculo, neque transversa earum positio uti in intestinis in oesophago requiritur diuturnior enim mora alimentorum, in hac parte magis noceret quam prodesset, imo si bolus major non statim transeat a faucibus ad ventriculum, anxietates insignes nascuntur, imo subitanea mors per utacationem produci inde
posset, uti in posterum videndi erit occasio. Itaque si adesse debeant plicae in oesophago, requiritur earum directio non transversa sed per longitudinem canalis. Quod autem adesse ergo debeant hae licae longitudinales etiam in oesophago non tantummodo sequitur ex modo dictis, earum utilitas satis inde potest percipi; sed artificii nostri auctor hanc etiam fabricam vel fere similem concessit alii parti, cujus usus ejusinodi structuram requirere mox videbimus. In intestino recto scilicet, meeipue in inferiore ejus parte tam longa mora contentorum non ita prodest quam in ventri
15쪽
culo aut duodeno intestino, quin immo quantam molestiam se, pius creent, si non facile possim transire scybala inutilia, quae remanent, postquam in superioribus ventris partibus succum alibilem amiserunt, cuivis notissimum est, adeoque haec tubi intestinatis pars valvulas transversas non habet; nonne ergo valvulis aut plicis carere potuit aeque ac jejunum 2 videtur non potuisse carere, transmittenda in jejuno ut plurimum liquida& sua natura lubricantia sunt, dum dura, acria, & irregularis formae corpora per hoc intestinum educi debent; quare ergo major respectu ceterorum intestinorum in hoc recto requiritur quantitas glandularum atque cryptarum mucipararum, quae mucum glutinosum ad lubricandam hanc viam continuo secernunt, deficiente enim hoc, oriuntur ab aucta partis sensilitate dejectiones alvinar molestissimae, tenesmi dolorifici aliaque in ipsa affecta parte .por consensum in adjacentibus maliuAdeoqueis locus his organis secretoriis aptu requirebatur, qui ipsis hospitium praebcrct, haec facilem inveniunt dum in laxa cellulosa, a qua hae plicie producuntur, ubi si glabra tat interior superficies, magisque compacta cellulosa, non tam copiosae aut tam liberae esse possent hae glandulae aut cryptae in sua actione mucus debitus desceret, requirebantur ergo' in intestino recto tales plicae imo majores in illo sunt, quam in oesophago, valvularum longitudinalium no
16쪽
obducitur oesophagi superficies interior ea dem membrana tenui, qua os, labia, lautis externa obteguntur, pro parte eam reliquimus in superiore praeparati parteia , pro parte detracta est in inferiore O , excolor est haec membrana speciem tamen Villorum, si in aqua fluctuat, exhibere Udetur, hi vero illi proprie producuntur per arteriolas exhalantes, quae huic tunicae subjacentis apicibus suis tuboiculatim quasi membranulam hanc elevant quod seque respectu nervulorum atque arteriolarum patere potest separata enim intima hac tunica videmus eam vasculis sanguiferis carere cc arteriolas ultimas prominere minimis suis apicibus d sub ea se etiam nervulis omnino caret, ab iis etiam separata ostenditur non tantum co, sed experimenta, EPPERI D, BOERHAVI O , HALLERI hJ, NICII OLs II aliorumque ostenderunt insensilitatem hujus membranulae intimae Idem locum habet in ore, in ventriculo &c Sed haec intima e phagi tunica crassitie
17쪽
is DE STRUC UR A majore gaudet juxta emerum , quam eadem haec in aliis
partibus. In Prima Tabula oculis conspici possunt ea, quae de fabrica hujus tunicae diximus, sed secunda tabula monstrat, quomodo non a subjectis separata' accuratius conspicillo inspecta haec pars sese habeat nimirum in hac figura apparet, quomodo innumeris foraminulis majoribus .minoribus fit pertusa, quae minores sine dubio lim portali, o quos arteriola exhalantes rorem suum effundunt; dum majores sunt oscula ductulorum quae ex glandulis aut cryptis muciparis succum muco -glutinO-
Dupliuis ergo ad minimum usus est fabrica hujus tunicae.1ς majore sua crassiti quam in ventriculo b obtegit nervulos eorumque sensilitatem ita minuit, ut quae deficiente illa, in transitu per oesophagum maximos crearent dolores, nunc absque ulla molestia transeant' ad ventriculum descendant; quam sensilis est cutis externa, si in aliqua parte epidermis deficiat quam molesta a blandissimis etiam in saucibus More interno est sensatio post decidentem crustam aphthosam 8sto Non obstanto structura a tonacior poeuli tamen,
qui in illa adsunt, permittunt, ut arteria exhalantes lympidum
18쪽
rorem atque ductuli excretorii glutinosum succum in canalis cavitatem effundere queant, adeoque summa utilitas, quam praesentem hanc tunicam praestare videmus, vix permittit, ut credamus, illam aliquando absque vitae aut sanitatis notabili detrimento laesam uicte, quod tamen fide digni viri a testantur;
nos saltem credimus, si fors abraditur aliove modo laeditur, summam requiri cautelam in assumendis potulentis, ne pessimi generis mala post se relinquant tales laesiones, quas in posterum videbimus morbo describendo praecipue ansam praebere. Dantur observationes quae docent hanc tunicam in morbis vel pro parte vel ex toto nonnunquam dici, quod fieri posse analogia docet, an autem ex morbosa tali rejecta
parte jus indoles tam facile distingui possit, non credo, saltem equidem ipse servo membranam tenaciorem oesophago longitudine' forma similem a vetula ore rejectam, ad quam in agone mortis versantem, ab amicis vermem rejectum putantibus, prima tunc vocabar vice narrabant adstantes aegrotam per aliquot dies diarrhaea laborasse, alvo interdum sanguine tincta, pulsus jam erat debilissimus, irregularis, intermittens; manus & pedes frigebant, facies hippocratica cito animam eo savit, humoribus certe putrida acrimonia solutis haec mem
19쪽
brana, dum rejiciebatur, sanguine &muco corruptis squallebat, per biduum eam in aquam inmersi, ut sordes deponeret, quas tamen omnes tam nitide abluere non potui, ut membranae indoles satis distincte cognosceretur, consistebat quidem adhuc-dum, sed prae firma sordium adhaesone eam satis diu in aqua relinquere M audebam, verens ne omnia simul in putredinem abirent, adeoque in spiritum illam immisi, in quo adhuc lumservatur Utrum autem rcvera sit tunica ipsa intima oosophagi, an tubus ex tenaciore muco cohaerens, quales ex aspera arteria doctos bronchiorum ramificationibus servatis vidi, non ausim pro certo determinare.
Separata jam hac intima tunica ad partium huic subjectarum explicationem transeundum est. Partem igitur ejusdem osophagi, ex qua detracta intima membranula est, si inspiciamus in prima tabulae, apparent aminnumera punctula in rubra atque alba, quae speciem villorum etiam exhibuerunt; dum intima membranula tegebantur, quo plus materie ceracea arteriola hae turgent, eo plus mola
20쪽
viliorum increscit, si autem non nimis expansa vascula sint, apparent, uti in figuris monstrantur. Hi villi sunt prominentiola quaedam parva pro maxima parte rubrae ob quae arteriolarum fines hac in parte sunt partim albae, magis collapsae, utpote quae materia colorata expandi non positat quae tunicam sic dictam nerveam constituunt.
Harum Arteriolarum initium est ab arteriis esophagois, quae stridio sensu nempe sic dicuntur, nam praeter eas etiam ex omnibus pectoris partibus quidam ramuli ad oesophagum decurrunt, uti in pulcerrimis HALLERI fasciculis Iconum arteriarum', nempe secundo, tertio, atque octavo inprimis videre est, sic numerus arteriarum oesophagearum est infinitus, qua autem proprie ita dicuntur duae sunt una est superibr, quae ex superiore arteriarum intercostalium oritur, exiliores ramulos dat exteriori superficiei oesophagi, atque tunicae musculari cellulosae intermediae, proditque ulterius ad tunicam vascularem ex qua subtiliores ramuli ad glandulas cryptasve mucipatas d mittit tandem hac ratione innumera arteriae