Observationes anatomicomedicae de Sana et morbosa oesophagi structura

발행: 1785년

분량: 131페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Hae partem tenuissimam sive rorem in cavum oesophagi exhalant, quo in statu naturali semper madet. Quam naturae operationem imitatur in mortuis injectio quae aut adipis in arteriam oesophageam ab inosculantur etiam partim ventilis minimis, quae reducunt superfluum a secretione sanguinem in venam sine pari, suadet etiam fabricae similitudo, ut credamus, in hac quoque parte, uti in intestinis, minimas arteriolas in artoria lymphaticas abire b). Alter arteriaroesophageae truncus est, qui inferior nominatur, a diaphragmatica oritur, similem ac superior habet distributionem ramulorum atque fincm redux sanguis in stomachicam cor nariam venam reducitur.

s. U. Nervorum, qui copiosissime per oesophagi tunicas distri

buuntur, origo quidem ab octavo pari Marynge recurrente horumque ramificationem per exteriorem tunicam cellulosam satis facile cultro anatomico possumus investigare atque contemplari c), quomodo autem ulterius per tenuiores tunicas

a Rau Eo RHAve pag. 6 perspirat. Ge. ι Vid. quae de hae materia dixi anno praeced. in xperiae Analom de Arter. lynaphat exsistentia. o Vid. WALTur Deseripi nervor Thoracis θ' abdominis.

22쪽

ramuli tenuissimi dispergantur 'tandem nerveum subtilissimum reticulum conficiant, haud ita clare adhucdum exponi potest. Certum autem est, magnum nervorum numerum ad oesophagum decurrere, qui in singulis tunicis suos praestant usus, nimirum in musculari fibras ad contractionem pro detrudendo bolo invitant quin imo magis irritati violenter eas convellunt, quod non tantum videmus, si acre quid aut pungens in ipso oesophago haeret , sed etiam si partes multum remotae penconsensum illum prae aliis partibus assiciunt ipsa animi pathemata vel in sano statu vel in morbis tales effectus sa pissime in hanc partem edunt, ut sensilitate nimia peccare quandoque observetur ab comitantur, uti in aliis partibus etiam vasa in tunica vasculario a vero non alienum videtur, ad cryptas naticiparas etiam exiliores rarnulos dari, qui in earum solliculis membranos contractiones producant, quibus secretio & excretio succi spissiusculi promoveatur Sensilitas ctiam nerves talis est, ut si quid nauseosum aut pungens imo leviter titillans pharyngem modo tangat, muscularis inde in varias imo retrogradas contractiones invitetur. g. I.

23쪽

Figurae primae' secundae delineationes exhibent, quomodo tunica intima atque crvea sese habeant in particula minima oesophagi in liquore fluctuante, in qua glandularum praesentiam non satis observabam, ut juxta eamdem de his agere posshm, proXimam autem, pro harum demonstratione in qua numerus major aderat, ex aqua exemi per emi horam sibi reliqui, ut leviter sicca fieret, pro glandulosae structurae hujus membranae demonstratione. Vix cam a modo descripta distinctam tunicam nominare ausim, adeo enim inter se haec cum crvea cohaeret, ut separationem non admittant & eamdem sere constituere videantur, unde de glandulis lilice dicit Au po Enis Auc ab infixae sunt basi sua, quantum separatione videre potui, nerucae tunicae, uti cutaneae cuti, velata intima, quae villos facit, quam osculis suis patulis perforant. Jam uti, simulac ex alia parte arteriolas minimas aquae vel spiritui immissas fluctuantes sibi relinquimus, sese non sustinent, sed figuram suam mutant, collabendo aut cohaerendo

inter se invicem, sic in his etiam subtilissimi apices V Gha

lantium sese retrararuntistis

24쪽

smul ac aqua non sustinerenturo paululum siccae fierent: apparet autem simul, quod in aliud genus vasculorum transeant, in venulas nempe minimas, quae distinctius apparuissent, si diversimode coloratam materiem in vasa hujus oesophagi immittere potuissem, quod in hac praeparatione fieri non potuit, Venulas tamen adesse, in quas redeant arteriolor, nemo inficias ibit ab Conspiciuntur, hic punctula multa albicantia, quae praecedenti paragrapho jam descripsimus, atque demonstravimus ossis apices nervulorum, levissima tela cellulosa cum

arteriolis minimis connexos quae autem praecipue in hac membrana notanda sunt, sunt Corpuscula bene multa glandulosa, a quibus tunica haec nominatur, in particula sexagesimam quartim partem objecti magnitudine aequante jam magna eorum copia conspicitur b' , major eorum numerus cst in oesophago quam in intestinis, minus a se invicem distant. magnitudine admodum diversa sunt, ieci fabrica in omnibus eadem, nimirum, quaevis glandula constat ex corpusculis rotundis minoribus in infinitum decrescentibus, haec corpuscula autem iterum ex variis partibus composita sis videntur, sunt enim parvi solliculi, ad quos artoriolae minime perveniunt clympham sam minis colant, tenuior hujus pars absorbetur iterum per exiliora

25쪽

resorbentia lymphatica, dum spissior remanet, quae ex hisce folliculis per ductulos excretorios in avitatem oesophagi ad lubricandam intimam membranam ab effunditur.

f. VII.

Quae nunc sequitur proprie vocatur vascularis tunica quae cum modo descripta per telam cellulosam cohaeret revera aliam tunicam constituit, modica enim attentione' dexteritate sui separationem admittit, nullam enim aliam connexionem cum glandulari habet, quam per vascula minima oculo inermi ferme non conspicua,' tenuissimam cellulosam. Alteriolarum ramificatio ex inspecta tabula s cognosci facito potest, quare multa de hac dicere non opus est, tortuosos multos dat ramos, alio plane modo ac in ventriculi cintestinorum tenuium vasculari tunica, multas etiam tamen inter se anastomose faciunt. Si omnes corporis humani diversas partes, praecipue autem membranas inter se invicem comparemus, arteriis cera repletis, videbimus, ut arborum omnium diversimodae sunt ramificationes, licet tamen quaevis species generis sui ramorum din

26쪽

dispersionem servet uti vasculorum per solia, flores, fructus, c. diversi decursus, sic etiam in homine locum haberes omnium arteriarum quamvis omnium unus communis truncus sit, in divorsa parte plane alia est ramulorum diviso, ut jam in dicturi de arteriolis Lymphaticis breviter notavi in inferiore parte intestini recti vasorum ramificatio in vasculari tunica etiam multo tortuosior est, quam in caeteris intestinis, quodammodo cum illis oesophagi haec vascula conveniunt, crassiora autem multo sunt, uti totum intestinum majus habet volumen quam esophagus: Inter has ergo partes respectu fabrica magna est analogia, quamvis usus

earum primo intuitu plane contrarius sit, ad utrumque tamen

ferme eadem fabrica requiri videtur transmittere enim modo, non nimis diu retinere, quod receperunt, debent, hoc non facile peragi posset, nisi via continuo osset lubrica liquido non facile deradendo, requirobantur ergo glandula tale liquidum secernentes, quae in plicis longitudinalibus locatae ab arteriis tortuosis lentius sanguinem moventibus satiarentur; requirebatur in utrisque dispositio ad se facile dilatandum quae per cellulosam copiosiorem, qua omnes inter se connectuntur tunicae, producitur requirebatur tandem in utrisque vis musculosa contractilis major, quam in caeteris intestinis, ad se exonerandum, de qua breviter nunc agendum restat in descriptione oesophagi sani fabricae.

27쪽

Quae muscularis dicitur, tunicam constituunt duae laminarcarneae, inter quas cellulosa tenuis, multis vasculis subtilissimis instructa sese inserit Harum una ex arcuatis, altera ex longitudinalibus fibris muscularibus constat interiores arcuatae, a cartilagine crimidea exortae, cingunt vascularem tunicam, uti Iongitudinales externam oesophagi superficiem essiciunt, oriuntur cicadc cartilagine, obliquum primo servant decursum, deinde recta deorsum decurrunt , usque ad cardiam ct sic porro in ventriculum desinunt. Arcuata hae fibrae sese contrahendo ubi eapacitatem in illo loco, ubi bolus haeret, imminuunt, longitudinales sua contractione totum tubum breviorem reddunt, sicque infra bolum etiam

dilatant, atque hac ratione facillime, quod in oesophagi parte superiore haerebat, si vigeat vis muscularis; si holus non tam magnus sit, ut sua mole hanc destruat, fibra extra tonum extendendo si nullum morbosum obstaculum sive organicum, sive spasmodicum illud impediat, facile deprimitur. Robustiores quoque hae fibrae sunt, quam in ventriculo' intestinis, excepto iterum recto, in cujus fabrica musculari

28쪽

eadem servata est proportio, quam in vasculari atque glandulosa notavimus tunicis.

Involvuntur omnes hae descriptarie phagum constituentes tunicae externa membrana, ex compacta' tenaciore cellulosa constante, cujus ope connectitur cum corporibus Vertebrarum, cum aspera arteria, cuminoria aliisque partibus juxta se positis, quae in hae proprie locata sunt, uti cum ductu thoracicovasis lymphaticis quam plurimis, cum glandulis dorsalibus, majoribus, minoribus lymphaticis, quae ex subtilissimis vast lis tortuos admodum inter se junctis constant, adeoque accedentibus causis occasionalibus, obstructionibus, cindurationibus saepius obnoxiae sunt uti in posterum videndi erit occasio.

29쪽

FIGURARUM EXPLICATIO.

τΑa. I. praesentat oesophagum infantis recens nati, materie ceracea rubra in vasa injecta, vivi speciem re

ferens.

aaa Superior ejus pars tunica intima adhuc tecta, in qua conspiciuntur plicae longitudinales atque villi nonnullae glandulae protuberantes. bbb Pars inferior, detracta intima tunica, in qua villi magis conspicui. ce Intimae tunicae excoliris interior. Riperficies, in qua vestigia arteriolatum exhalantium, uti totidem foraminuta conspiciuntur. Arteriola oesophagea. TAB. II. Repraesentat portiunculam minimam oculo armato innumera foraminula arteriarum exhalantium exhibens, & glandulae muciparae aperturam eXcretoriam, uti & nonnullas minores ejusdem generis. TAB. III. Rusdem particulae, detracta intima tunica, natura ex hac figura ulterius apparet, rubri villi arteriolarum sines sunt, dum albus color nerucam teneram, quodammodo collapsam significat, dum inter haec promine ejusdem glandulae ductulus excretorius, exteriore sua margine priVatus. TAB IU. unicam glandulosam monstrat, in qua exsistentia glandularum acipararum, ex innumeris minori-hus rotundis compositarum. TAE. V. Tunicam Vascularem ejusque ramificationem exhibet. Mustularis ab aliis delineatae figuram adjungere non

opus erat.

30쪽

CAPUT SECUNDUM.

CENERALIS DESCRIPTIO TS PN IGIAE

Impedita alimentorum per oesophagum depulsio est morbus

plerumque fallax, in initio levis' vix morbi nomen mereri visus in progressu vero, quoad effecta sese clarius manifestans, quoad causae proxima indolem vero, lare semper Medico dubium relinquens. Est quasi hostis, qui per insidias atque latebras subdole irrepens suas copias tacite' paulatim adauget, donec tantas acquisiverit vires, ut quibusvis auxiliis, sero nimis allatis, e tinaciter resistat, ac tandem obscside provincia plenariam inducat ruinam Antequam enim ulla adsit mali perceptio, saepe causa sormalis jam adest, hac autem evoluta, aegri imminentis periculi dubia incipiunt sentire signa, ita tamen, ut nondum videant necessitatem ab Arte auxilium petendi sensim tamen lansimque eum increscente morbosa conditione incommodi in erementum percipiunt, donec cogantur urgentibus symptomatibus ad Medicum confugere, a quo tunc frustra saepe auxilium implorant. Fixa

SEARCH

MENU NAVIGATION