장음표시 사용
521쪽
currentibus extraordinariis Aetionibus, aut Solemnitatibus, nonnisi consulto ipso Caeremoniarum Magistro , Ministros in Tabella designet . Aliam pariter Tabulam ,
singulis Mensibus disponat, nisi adsit Directorium , in qua accurate describatur Ordo Divini officii ; eaque in Clio-ro loco patenti assigatur. g. Diu , noctuque Divinis ossiciis , Missis , Processionibus , aliisque Sacris Functionibus continuo , excepta gravi necessitate, adsit ; ideoque ab omnibus aliis curis sit expeditus . Sedes illius in Choro ea sit , quae prima est in ordine Sedium inseriorum , ab ea parte ubi est Chorus, vel ex altera parte , si in priori sedeat Hebdomadarius non paratus , uti omnino convenit . Praecipuam autem adhibeat diligentiam, ut disciplina cantandi & psallendi ab omnibus exacth servetur , maximEilla de debita pausa in medio Versuum, de summo con
sensu ac concordia Canentium , de tarditate, vel acceleratione , seu elatione, aut depressione vocis, pro qualitate Notarum, Ritus ossicii, Solemnitatis Diei, & concursus Populi; denique ut omnia rite , moderate, ac exacte fiant, ne, si fieri possit, error committatur . Licentiam etiam habeat ab una ad aliam Chori partem c
miter transserendi Religiosos, si necessitas adsit, ut hinc inde aequaliter Cantus , vel Psalmodia pronuncientur . . Quae omnia ut sine strepitu perficiantur, Superioris cura erit omnes & singulos de Choro praemonere , ut ipsi Vicario , in his quine ad munus suum spe ctant, sine ulla contradictione pareant ; ita ut praecipue in ascensu aut descensu vocis & Cantus, in sestinatione aut protractione Psalmorum vel Cantus, in pausis & in tonationibus , eaeterisque hujusmodi se illi omnino co forment. Errantem quoque ipse Vicarius modeste ac lenia
ter verbis, solove nutu corrigere poterit.
5. Vicarius , Magistri Seminariorum , ac Caeremoniam
522쪽
o CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONU. moniarum inter se omninδ conveniant , ne reprehendi ab aliis iure possint , qui docere & instruere omnes de beat . vii libet igitur intra limites sui ossicii se contiisneat , eique studeat . Novitii , vel Professi ab eorum respectivis Magistris dirigantur 1c corripiantur . Praesen te Caeremoniario parato, Uicarius ad moderationem Cantus dumtaxat, vel Psalmodiae attendat .
De GerIs Benedictionibus. i. Acerdos aliquid extra Missam benedicturus, Superpellic eum saltem , ac Stolam convenientis coloris induat . Secum habeat Ministrum Cotta pariter amictum , qui Uas lustralis Aquae eum Aspersorio & Libro deserat, atque , cum opus fuerit , respondeat. Benedictiones autem apud Altare regulariter in cornu Epistolae fiant , duabus ardentibus Candelis . Nonnullae tamen peragi queunt in Sacristia , vel oratorio, aut alio loco decenti;& cum istae privatae sint, Sacerdos sola poterit uti Stola absque lumine. a. Stans semper benedicat , & aperto capite , manibusque iunctis. In principio cujuslibet Benedictionis praemittat Adjutorimu nostrum in Nomine Domini ,εc Dominus vobiscum . Subinde clara voce orationem propriam, vel orationes ex Ponti fieati, vel Rituali , seu Missali Romano desumtas legat; signumque Crucis deX-tera extensa producat, ubi haec inscribitur nota . Completa oratione , vel orationibus , rem , vel Personam ter aspergat Aqua benedicta , hoc est in medio , a dextris ,& a sic stris rei, nihil dicens; & ubi notatum fuerit, pariter incenset. g. caveat ne quid indecens, veluti esculenta Altari Diqitigeo by C
523쪽
tari superponat, sed quod ejusmodi est, collocet a parte
Epistolae super Abacum . Caveat item ne Benedictionis causa quicquam exigat, aut petat, sed sponte dumtaxat nomine eleemsynae oblata accipere valeat. q. Noverit insuper Sacerdos quae Benedictiones ad ipsum , & quae ad Parochum , necnon Episcopu nata, pertineant, ne falcem in messem alienam mittat. Quicumque igitur Sacerdos etiam simplex ac subditus benedicere potest lustralem Aquam, Candelas, Cineres , Ra- mos , Agnum Paschalem, ova, Panem, novos Fructus,& quodcumque aliud comestibile, cum in genere , tum in specie; item locum, Τhalamum, Peregrinos ad loca
Sancta euntes, & ab eis redeuntes, Oleum simplex, n vam Domum & Navim, necnon alias Domos extra Sa
batum Sanctum, Fruges, Vineas, Campos, Bombyces, Animalia in Festo S. Antonii Abbatis , Guttura in die S. Blasii, AEgrotos, & alia similia, nisi obstet legitima consuetudo in contrarium. Ad Parochum autem spectat Benedictio Puerperarum, nisi contraria alicubi adsit coninsuetudo ) Sponsorum, Aquae in Sabbato Sancto intra sun et ionem , & Domorum in Vigilia Paschae. s. Omnes Praelati ordinis, Generalis videlicet, Provinciales, Custodes, & Guardiani , eorumque Vicarii, seu Praesidentes, illis absentibus per spatium saltem 24. horarum, ex amplissimis Sedis Apostolicae privilegiis, ac praesertim ex concessione Sixti IV., & Leonis X. posisunt per se Solemniter benedicere Ecclesias, Altaria , oratoria , Caemeteria , Missalia Indumenta , Corpora lia, Pallas, Purificatoria, Pyxides, Planetas, ac denique omnia alia ornamenta ad Divinum cultum & Ecclesiae ministerium deservientia, in quibus Sacra unctio non adhibetur, & pro usu dumtaxat Ecclesiarum sibi subditarunt, ac consequenter Tertiariorum & Monialium sub regimine eorumdem existentium. 6. POL
524쪽
CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONV. 6. Possunt iidem Praelati dii has Ecclesias seu meteria qualibet sanguinis, vel seminis effusione , seu alias quomodolibet pollutas, seu polluta, tum ante pollutionem consecrata, tum dumtaxat benedicta reconciliare , quoties opus fuerit , Aqua per Episcopum Dioece sanum benedicta. Quod si Episcopus per duas dietas, hoc est s. milliaria Italica distaret, vel Sedes vacaret morte , aut renuntiatione, seu depositione, Aquam ab ipsis Minoritis benedici Leonina Constitutio permittit . Ex Privilegio item Pauli III. possunt Praelati Regulares benedicere Cruces, Imagines Sacras , Libros , Arma , ex illa, & similia. . Ad Episcopum tamdem Dioeceianum pertinet
consecrare Ecclesias, Altaria, Calices, Patenas , Campanas, ac alia hujusmodi, in quibus Sacrum Chrisma adhibetur . Ubi vero Antistes tertio cum humilitate &reverentia requisitus , praedicta consecrare recusaverit, vel neglexerit absque legitima causa, vel gratis consecrationem peragere noluerit ; tunc poterunt Praelati ordinis ex privilegiis Apostolicis quemlibet alium Catholicum Episcopum adire , atque ab eo praefata petere &recipere . Qv od Privilegium adversari non videtur Decretis Concit. Trid. sess. 6. de Resorm. cap. 3. cum Con cessio praedicta in Concit. Lateran . faeta a Leone X. multum sit consorinis juri communi, & cap. r. de supplenda neglig. Praelat. ubi Alexander III. in simili proposito eadem fere statuit. 8. Abbates, & alii Praelati Regulares non possunt benedieere paramenta Ecclesiarum non sibi subditarum . S. R. C. 24. Aug. I 9.
9. Pyxis, Ostensorium , & Corporalia , qu ae immediare inserviunt SS.Sacramento, debent benedici iuxta formam, quae habetur in Missali, propriam. S. R. C. I 6 Nov. 1669.
525쪽
to. Praelati Episcopis inferiores Ecclesiasticania Suppellectilem pro servitio dumtaxat suarum Ecclesiarum , vel Monasteriorum benedicere valent. S. R. C. coram Alexandro VII. 27. Sept. I 639. in Decreto Generali q. I 8. it. Modus benedicendi alios, vel rem aliquam debet esse cum manu recta , & digitis simul junetis &extensis. S. R. C. 24. Iul. I 68 p.r a. Benedictiones Mulierum post partum , Fontis Baptismalis, ignis , seminis, ovorum , & similium, non sunt de juribus mere Parochialibus, sed Benedictiones Mulierum, & Fontis Baptismalis fieri debent a Pa
rochis. S. R. C. IO. Decemb. I 7Oῖ.
I3. Cruces Altarium & Processionum non sunt benedicendae de praecepto, potest tamen simplex Sacerdos cas benedicere privatim & non solemniter. S. R. C.
De Saeris Reugulis, ae maginibus. i. T N solemni Sacrorum Lypsanorum ostensione, sta- tuta die pro locorum consuetudine ' peragenda, eminens quidam locus eleganter ornetur , ut a Populo commode videri possint. Sacerdos Pluviale super Albam& Stolam coloris rubet induat, Ministri vero Alam Cottam , vel Dalmaticam cum Alba & Stola ejusdem coloris sine Manipulis . Duo saltem Acolythi cum Funalibus accensis continuo adsint . Paretur item Cotta alius Sacerdos, qui ex eodem loco alta voce indicet vernacula lingua Nomen Sancti , cujus Reliquia Populo veneranda exhibetur. Ostendantur autem absque Benedictione; Salvatoris item Reliquiae sine Benedictione exhibeantur,
526쪽
sed praevio suavi duplicium Campanularum sonitu. Ulti-mb Sacerdos impositio ac benediisto de more Incenso , insigniorem aliquam Reliquiam D. N. I. C. praesertinata,SS. Crucis triplici ductu stans thurificet , iacta ante M post genuflexione , & cum illa genuflexum Populum benedicat . In privata autem ostensione, ac etiam publica expositione super Altare, serventur ea , quae dicta sunt in cap. a. num. q. hujus S. pari. a. Sanctorum Corpora nullo modo reponantur in
Arca Crystallina super Altare, cum id a Rhu & Ecclesiae usu alienum sit, quae solet Corpora Sanctorum ten re sub terra, vel intra Altaria, supra quae tremendum offertur Sacrificium . Proinde construendum elegans Altare marmoreum, intra quod rite prius consecratum Corpora reponantur sic , ut ea distinctim collocentur intra tres arculas plumbeas ; sin vero aliter videatur intra unam, separatim tamen per intervalla, accedente praesentia ordinarii a S. Sede delegati . Ipsa autem involvantur sericis pannis coloris convenientis ordini eorum, puta Consessorum vel Martyrum; atque intra eamdem capsam vel captas lamina aenea cum litteris apte sculptis continens Sanetorum Nomina & tempus, quo illic fuere collocati, ac notitiam Ioci, ex quo translati fuere . Insuper construenda erit Tabula marmorea vel aenea , & loco
Ecclesiae conspicuo assigenda, qua constet intra ejusmodi Altare esse Corpus , vel Corpora ejusdem Sancti , vel Sanctorum, qui illuc translati sunt, addito expresse id sectum esse de licentia Suae Sanctitatis. Poterunt autem Particulae modicae Reliquiarum dictarum reservari , ut hierothecis decentibus in eorumdem Sanctorum Festis, aliisque Solemnitatibus Populo supra Altare venerandae
exponantur. Ita responsum a Sac. Cong. I 192. reseri Be
nedictus XIV. lib. q. de Canonigat. Sanctorum parti a.
527쪽
utitur Episcopus, debent esse Sani horum ab Ecclesia approbatorum. Sac. Cong. II. Sept. IS93.
q. Tolerari non debet quod in locis publicis de sordidis stent depletae diversae Cruces, ac Sanetorum Im gines in derisum Christianae Religionis . Sac. Cong. 22. Maii I 396. s. Una Clavis Reliquiarum Sanctorum concedi potest Magistratui Saeculari. S. R. C. S. Maii I 6o .
6. Corpora Sanehoruin nondum Canonigatoruns
non possunt poni sub Altari. Sac. Cong. I 6. Octob. I 6o . . In Choro teneri non debent aliae Imagines quam Sanctorum . Sac. Cong. 7. Aug. I 6 9. 8. Reliquiam deserre in Processionibus pertinet ad Superiorem Conventus , unde Reliquia assumitur, qui cum Ministris paratis ultimo loco incedere debet, sed Regulares debent in dictis Processionibus cedere digniorem locum Clero Saeculari . S. R. C. 23. Ianuarii 16IO. 9. Imagines illorum, qui cum Sanictitatis , seu Martyrii fama decesserunt, non sunt apponendae in oratoriis , vel Ecclesiis tam Saecularibus quam Regulari-hus , antequam declarentur Beati; neque ad eorum Sepulchra accendendae sunt Lampades , aut Tabellae am-gendae sine licentia Sedis Apostolicae . Non ideo tamen praejudicandum erit in aliquo illis, qui aut per communem Ecclesiae consensum, vel immemorabilem temporis cursum , aut per Patrum , Uirorumque Sanctorum scripta, vel longissimi temporis scientia, ac tolerantia Sedis Apostolicae, vel Ordinarii coluntur . Sac. Cong. II.
Io. Spinae de Corona D. N. I. C. inter Reliquias Insignes computantur, & speciali nota & cultu dignae sunt. S. R. C. a I. Iun. I 6ῖ a. Tt i a
528쪽
II. Beatorum Imagines , etiam non principaliter, & uti supplices appositae, Simulacra, picturae, Tabellae, aut Scripturae eorum praeclara gesta repraesentantes, aut referentes, in Ecclesiis, Sacrariis, & oratoriis quibuscumque , & praesertim in quibus Missae Sacrificium , vel alia Divina Ossicia peraguntur, inconsulta Sede Apostolica nullo modo exponi debent. Item ubi indultum fuerit per Sedem Apostolicam , Imagines , Simulacra , pictasque Tabellas in Ecclesia poni, &coli posse in parte te tantum, non tamen supra Altare collocandi facultas tributa censetur . S. R. C. coram Alexandro VII. 27. Sept. I 639. I a. Ubi indultum fuerit, ut Missa de aliquo Beato celebretur, licitum est ejus Imaginem & Simulacrum super Altari exponere, nec non votivas Tabellas illi appendere . S. R. C. II. April. I 66o. II. Reliquiae Sanctorum, quae deseruntur in Pro- 'cessionibus per Civitates & oppida, non debent deserrisub Baldachino. S. R. C. 23. Mart. I 686. I 4. Ante Sacras Reliquias expositas ultra Lampadem debent continuo super Altare ardere duo saltem lumina ; alias Reliquiae non exponantur . S. R. C. 22.
IS. Dedecet quod Sacra Corpora, & Reliquiae SS. Martyrum, quorum Zelotypus est Christus, & specialiter Insignes collocentur & eonserventur in Domibus privatis, & apud Laicos, cum sint custodiendae & ado randae religiose in Ecclesiis. In Alma Urbe non conceduntur Corpora integra, nec Reliquiae Insignes, nisi Pe tentes deserant Iitteras ordinarii Loci, a quo exponatur qualitas Ecclesiarum , in quibus debent collocari R decenter custodiri. Excipiuntur tamen in hac prohibitione Magni principes & conspicui Ecclesiae Praelati . Et ne pietas aliorum Fidelium hisce omnino privetur Sacris Thesauris,
529쪽
sauris , eis conceduntur Reliquiae minus Insgnes . Clemens XI. I9. Febr. I O .
16. Ubi adesi consuetudo immemorabilis , lici- tum est Spinam D. N. I. C. praesertim in Parasceve, capite aperto , sub Baldachino processionaliter deserre . S. R. C. I 2. Iul. I7O i . Post expositionem Reliquiae SS. Crucis, vel post ejus delationem in Processione , benedicendus est
Populus cum ipse . S. R. C. I 3. Sept. I 736.i8. Reliquia SS. Crucis non est incensanda a Celebrante genuflexo. S. R. C. ut supra. I9. Non est genuflectendum a Ciero processionaliter transeunte ante Altare, in quo recondita est Reliquia SS. Crucis. S. R. C. ut supra .ao. Consuetudo deserendi Reliquiam SS. Crucis manibus opertis cum Velo a spatulis pendente , potest
retineri. S. R. C. I 6. Sept. I 76 I.
ai. Cum Rubrica Missalis de Introitu num. S. praescribat, quod incensata Cruce , incensentur 3c Reliquiae , seu Imagines Samstorum; quaeritur an Imagines Sanctorum debeant habere inclusas Sanctorum Reliquias juxta Quarti pari. a. lib.4. de Introitu, & Merati tom. I. pari. 2. tit. q. Responsum fuit non esse de necessitate insculptis Sanitorum Imaginibus in Altari dispositis sacras
includere Reliquias, ad hoc ut incensata Cruce valeantillae a Celebrante thurificari. S. R. C. 2I. Mart. I74 . 22. Imagines Beatorum pingi, ornarique possunt laureolis, radiis & splendoribus, non autem Diademate juxta Decretum Sac. Rit. Cong. I9. Feb. I 638. ab Alexandro VII. confirmatum , quod rursus a Benedicto XIV. die C Sept. I . renovatum fuit, ut in ejus Bullario. 23. Transeuntes ante expostam Reliquiam SS. Crucis, utrum debeant genua usque ad terram flectere,
vel etiam an sufficiat semigenuflexio; dc utrum eadem
530쪽
genu flexio facienda sit ante praedictam Reliquiam SS. Crucis, quae licet non sit exposita, asservatur tamen ocisclusa in aliquo Altari ; aut etiam quando exposita est, sed non apparet , ex eo quod pars haec, quae respicit Populum , habeat figuram Christi Crucifixi t Et responsum fuit : Si in loco principe Reliquia SS. Crucis super
Altare fuerit exposita, tunc transeuntes ante illam unico genu usque ad terram flexo venerari debent, diversi- Inode vero sola capitis inclinatione, si praefata Reliquia recondita erit intra custodiam . S. R. C. 7. Maii II 6.
De Processionibus. r. Upplicationes, quibus ab antiquissimo Sanctorum Pa-o trum Instituto Catholica Ecclesia vel ad excitandam Fidelium pietatem, vel ad commemoranda Dei beneficia, eique gratias peragendas , aut ad Divinam implorandum auxilium uti consuevit , ea religione, ea modestia, eaque gravitate a Coenobilis celebrentur, ut Populus etiam ad devotionem invitetur. a. Processionibus itaque cum generalibus, tum , particularibus interfuturi, in Ecclesiam seu Sacrarium mox se conserent Universi, audito Campanulae signo. Praeibit Coenobita aliquis Superpelliceo indutus, qui medius inter Ceroserarios Crucem elatam deseret, cujus hasta pendenti Flamine , seu Uelo Paramentis Processionis concolori o ducetur . Imago autem Crucifixi terga vertet Clero subsequenti, quasi Christus praeire videatur: Solius enim Papae est, ac Archiepiscoporum Crucifixum in faciem respicere, ut illius aspechu in maxima Animarum cura recreentur. g. Thuriis rarius quandoque , ut in Processione Candelarum & Palmarum , ante Crucem procedet cum