장음표시 사용
531쪽
Thuribulo sumiganter interdum etiam ipsa Crux a Subdiacono parato deseretur juxta Processionum diversitatem . Succedent inde Religiosi bini & bini per ordinem, pari passis , & aequali inter se servata distantia, demissis oculis, corpore erecto, manibusque intra manicas sub Caputio apte compositis. Si Candelas, vel quid aliud prae manibus habuerint, qui a dextris incedit , dextra; qui vero a sinistris, sinistra manu illud gestabit , altera sub Caputio infra pectus apposita. Si praecedentium numerus fuerit impar , duo ultimi medium habebunt Digniorem et qui tamen solus , si sit Superior, incedere valebit. Caeremoniarius a sinistris Celebrantis regulariter incedet e
Cantores vero in medio Processionis, ut ab omnibus audiantur .
q. omnium postremus erit Celebrans Pluviali paratus, cujus fimbrias hinc inde elevabunt Diaconus &Subdiaconus . Quod si ipse Subdiaconus Missae Crucem deserat, a sinistris tunc Celebrantis incedet Diaconus , quin pluvialis illius oram attollat. Celebrantem in Processione parvam aliquam Crucem in manibus gestare non convenit, cum jam ab alio una deseratur. Sacram tamen Imaginem, aut Reliquam gerere poterit, dummo do ante illam immediat E procedant duo ad minus Acolythi cum Cereis ardentibus, & ufio Thuriferario cum Thuribulo fumigante. s. Paramenta Processionis regulariter erunt c loris , quem officium, vel Missa, Festum, vel insignis Reliquia , aut publicae extraordinariae necessitates, pro quibus de ordinarii licentia habetur Supplicatio , requirunt. Assistentes autem Dalmatica & Tuni cella cum Alba sine Manipulo semper induentur ex Rubrica Mist. Verum si Processio immediate ante vel post Vesperas solemnes peragatur, Ministri non secus ac Celebrans cum Pluvialibus Vesperis concoloribus incedere poterunt. In
532쪽
In Supplicationibus autem SS. Sacramenti quocumque tempore peragendis, Sacros Ministros uti convenit Dalmatica cum Stola, & Tunicella sine Manipulis. 6. Si ante Altare in quo est, vel elevatur, aut ministratur SS. Sacramentum , vel solemniter exposita est Reliquia, transire occurrat, debitam omnes illi reverentiam exhibeant, excepto Cruci sero, ac Celebrante, si Reliquiam aut Statuam deserat . Quando vero ipsum mei Sanctissimum in Processione geritur, iter & ministerium
suum prosequantur omnes , omissa quacumque genuflexione , vel inclinatione. Porro genuflexiones Sc inclinationes aequaliter fiant, nec in conversionibus dextera vel sinistra unquam deseratur. Si locus, per quem transeundum est, angustior sit, junior praecedat, statimque, uti prius, jungant se. . Supplicationes prius habeantur , quam Mis a
solemnis decantetur, nisi aliter ob gravem causam interdum videatur Majoribus, ex Rit. Rom. tit. de Processi. Viae item Processionis diligenter mundentur, atque Can tica laetitiae, vel luctus cum sonitu Campanarum pro qualitate Supplicationis continuo resonent . In Processionibus autem SS. Sacramenti Celebrans illud deserens non cantet, sed Hymnos & Psalmos submissa voce cum suis Ministris recitet.
8. Si ad aliquam Ecclesiam in via sit diverten- tendum, in ejusdem ingressu Universi denudent capita, lustralem Aquam accipiant nisi in supplicatione deseratur SS.Sacramentum ae debitas Eucharistiae, nec non Arae Principi exhibeant reverentias, excepto casu superius expreta. Cantores veo intonent , ac caeteri prosequantur
Antiphonam Sancti Patroni illius Ecclesiae; qua expleta, ab iisdem Cantoribus dicatur Versiculus , 8c a Celebrante oratio, Ministris hinc inde Librum sustinentibus . Tum
egredientes, resumtis Precibus, eodem revertantur ordine Duilir Iogle
533쪽
dine ad propria , ubi eongruE terminetur Processio cum aliqua Antiphona, Ucria, & oratione. Qubd si immediate subsequatur Missa, aue Osseium, praediistis omissis, in Sacrarium mox se conserant, Paramenta dimissuri. 9. Si Clerus Saecularis, vel Regularis ad Ecclesias Nostras processionaliter devenerit, Religiosi ubi talis est consuetudo ) obviam ibunt ipsi Processioni usque
extra portam Ecclesiae; ibique in alas consistentes eam excipient. Coenobita aliquis paratus ingredientes Ecclesiam lustrali Aqua asperget ; Digniori vero Processionis Aspersorium per contactum ministrabit exceptis Supplicationibus, in quibus desertur SS. Sacramentum, vel Sacrae Imagines, aut Reliquiae Sanctorum , quarum occasi ne lustralis Aqua non adhibetur . Et interim pulsabuntur Campanae ac organa , & sex Cerei super Altare Majus ardebunt . Si Processioni interfuerint Episcopus, Canonici, & Magistratus, pro istis ornata Scamna cum Pulvinaribus parabuntur , pro Episcopo vero Genu flexorium convenienti itidem tapete obductum cum duobus Pulvinis ; & ipsi intranti exhibebitur Aspersorium cum solitis osculis, quo seipsum primo , ac deinde alios asperget, excepto casu supradicto. Io. Semel in aliqua cuiuslibet Mensis Dominica celebrabitur Processio Cordigerorum , & in ea canta-hitur Hymnus DGus morum . Cum ad Altare S. P. Franeisci perventum suerit, Vicarius intonabit Antiphon an , Salve Sandre Pater ; qua finita, duo Cantores dicent s. Ora pro nobis , & Sacerdos orationem Deus qui Eeclesia1 tuam , ac tandem Populum benedicet cum Statua vel Reliquia Seraphici S. Patris, quam in Processione detulit. II. In Insignioribus Ecclesiis, ubi frequens ac- eurrit Populus , a Vesperis illius diei ad finem usque is Processionis, ad Scamnum seu locum , ubi Cordulae be-V u u nedi-
534쪽
sas CAEREM. SERAPH. ORD. MIN. CONV
nedit hae praecinguntur , cum Stola a collo pendente reosidebit Superior, vel alter Sacerdos ab ipso electus , coram se habens Cistellam cum Cordulis intus , & prope eam Vasculum lustralis Aquae cum Aspersorio, Tabellam benedictionis, & Librum, in quo Nomina describentur in Societatem ingredientium . Ubi tandem fieri solet Proincesso Generalis eorundem Cordigerorum semel in anno, ea Solemnitate celebrabitur, quam postulat locorum
a. Qualibet item Feria Sexta nisi obstet magna diei Solemnitas ) post Completorium habebitur Supplicatio ad Altare SS. Crucifixi , prout in Rituali ordinis ;eaque devotione ab omnibus peragetur , ut ad Christi Domini mortem compatiendam circumstantes incitentur .
II. Sabbato insuper pluribus in locis post Coinpletorium proceditur a Choro ad Altare B. M. V. Ordinis Nostri sub Mysterio SS. Conceptionis perpetuae Patronae , cantando Antiphonam propriam de tempore , vel 'redimini, O sidete Filiae Sion Reginam vestram . . . Qua completa dicuntur Uersus & oratio conveniens cum Pater, Ave 3c Credo ; inde a duobus Cantoribus , vel ad organum decantantur Litaniae B. M. V. cum Antiphona Toto Pulchra es, II. In Conceptione tua ..., & oratione
Deus qui per Immaculatam . . . Postea Cantor dicit Iube D mne benedicere , & Sacerdos Altare conscendens PopuIum dextera benedicit, dicendo Nos eum Prole pia bene Loat Virgo Maria ; & responso Amen datur signum Salutationis Angelicae . Ubi vero laudabilis haec consuetudo non fuerit, quantum fieri poterit, introducatur . I . Praeterea in multis Ecclesis immediate post Vesperas Die Dominico solet Processio fieri per Ecclesiam ad aliquod Altare devotionis causa, nempe ad Aram Immaculatae Conceptionis, vel S. P. Franesci, aut S. Amtonii Patavini, recit ado Hyrnnium Ave Maris Stella, Vel
535쪽
Detur morum , aut P. Si quσrir: quae piae ac laudabiles consuetudines sunt retinendae .rs. Servandum est Caeremoniale Episcoporum etiam in Generalibus Processionibus; ita ut Fratres, seu Monachi, vel ordines Regulares antecedant, & Presbyteri , seu Clerici Saeculares subsequantur , 3c ultimum locum obtineant, nec mixtim cum Regularibus incedant. Superiores verb dictorum Regularium numerum debitum, decentem & consuetum Fratrum ad easdem Processiones mittant. S. R. C. go. Aug. I 6Oa. 16. Baldachini Hastae in Eeclesia deserendae sunt, ut dicitur in libro Caeremoniali Episcoporum lib. I. cap. q. S. R. C. go. Aug. Isso a. I7. Abusus antiqui in Processionibus tollendi sunt cum magna cautela, ne majora scandala sequantur. Sac. Congr. Ig. Maii I 6o 3.18. Potest Episcopus compellere Regulares etiam per censuras, ut accedant ad publicas Processiones. S. R. C. a 7. Iul. I 6 . I9. Presbyteri alicujus Fcclesiae intra limites proin priae Parochiae non possunt propriam Crucem erigere, sed debent incedere sub Cruce Parochiae, licet Parochia sit
Regularium. S. R. C. I a. Mart. 16I6.ao. Regulares deserre debent Crucem in Processionibus cum Velo pendente, seu Pallio. S. R. C. I Jan. I 6I7. II. Caeremoniarum Magister in Processionibus incedit apud Celebrantem & ejus Assi stentes; & ubique discurrit , quando opus est , pro ordinanda Processione . S. R. C. 8. Maii I 6I7.a a. Confraternitates Laicorum in Processionibus procedunt ante Regulares, quas iidem Regulares sequuntur ; postremo digniorem locum obtinet Clerus Saecularis .
536쪽
23. In Ecclesiis Regularium habentibus Claustra , fiant Proeessiones intra Claustra tantum ; si verbnon habeant Claustra , fiant prope muros Ecclesiae, sive exeundo ab una porta, & intrando per aliam Ecclesiae portam, sive per eandem . S. R. C. a j. Febr. I 628. i 24. Extra ambitum Ecclesiae non licet Regularibus facere Processiones, nisi de licentia , & consensu .Parochi, salvis Privilegiis, si quae sunt. Processiones vero Confraternitatum non debent extendi per vias, sed circa muros Regularium, qui eas regunt. S. R. C. ut supra .as. Non licet Mulieribus comitari Processiones per Claustra Monasteriorum Regularium , nisi adsit ex pressa licentia Sedis Apostolicae. S. R. C. go. Sept. I 628. 26. Mulieres de caetero non possunt occasionμ , Processionum ingredi septa Monasteriorum Religiosorum , sub poenis quibus comprehenduntur Regulares permitte tes tiae minas ingredi septa eorum Monasteriorum. S. R. C.
s Iul. Usῖ I. 27. Regulares in publicis Processionibus non possunt prohiberi a Ciero Saeculari, quod incedant sub pr
pria Cruce , nonobstante contraria consuetudine . S. R. C. a. Aug. I 6ῖ I. 28. In Processione intra Ecclesiam incedendum capite detecto, & extra eam cum Bireto in capite. Sa Congr. 3O. Mart. I 6ῖ3.
29. Regulares qui sunt in possessione praecedentiae, praecedant in publicis Functionibus ; & ubi non constat de possessione , praecedant ii, qui sunt antiquiores in loco
controversiae . Sac. Congr. 6. Oct. I 643. go. Nullo modo sunt permittendae duae Processi nes de eodem Festo in eodem loco , eodem die . Sac. Congr. 9. April. I 663. gr. Potest Episcopus concedere, etiam contra
dicente Parocho , licentiam Regularibus in die Festivitatis Diuitigod by COO
537쪽
tis alicujus Sancti praecipue Fundatoris faciendi Processionem cum Reliquia ejusdem Sancti , & cum Confrate nitatibus erectis intus Conventum, & extra Claustra clicti Conventus, & intra limites Parochiae dichorum Regularium . S. R. C. 13. Iun. I976.3a. In Processionibus, in quibus desertur SS. Sa-eramentum, vel Lignum Crucis , tam Clerus quam Saec Iares detecto capite incedere debent; in aliis vero Processionibus , in quibus deseruntur Reliquiae , vel Statuae Sanctorum , Ecclesiastici qui eas deserunt, detecto capite ; alii vero Clerici possunt incedere tecto capite cum Bi-reto. Quando vero non gestantur Reliquiae, Magistratus ad instar Cieri potest incedere capite cooperto. S. R.
33. Potest permitti quod Sacerdos post Processio- nem in Festo alicujus Saneti, stans ad Altare Majus benedicat Populum , habens tantum Superpelliceum & Stolam, sicut in aliis Processionibus , in quibus circumseruntur aliquae Reliquiae cum Alba, Stola , & Pluviali . S.R. s. Iul. I 698.
34. Regulares, obtenta a Locorum ordinariis I i. centia ore tenus , vel in scriptis faciendi Solemnes Proceia sones extra limites Conventuum suae jurisdietionis, cum Statua, aut Reliquia alicujus Sancti, possunt uti Pluviali, licet ejus usus non fuerit expressus in licentia obtentata.
s. Usus Pluvialis in Processionibus Solemnibus non est testimonium , nec signum iurisdictionis in utente
Sacerdote . Sac. Congr. ut supra .
6. Ecclesiasticis quibuscumque tum Saecularibus, tum Regularibus interdicitur usus Pilei in quibusvis Processionibus, excepto tempore pluviae Sc noctis, prout disponit Rit. Rom. tit. de Process. & ut saeperqsolvit Sac. Rit. Congr. Clemens XI. 9. Decem. IIo C
538쪽
De Proee nibus Litaniarum elim Majorum in die SMares, tum Minorum in triduo ante Ascen nem Domini. i. Eligiosi universi hora statuta mane in Ecclesia congregantur . Hebdomadarius in Sacristia induitur Amictu, Alba, Cingulo, Stola, & Pluviali, Ut saltem Cotta & Stola violacei coloris ; & si assistant ei
Sacri Ministri, Dalmaticam cum Stola, & Tunicellam eius dem coloris sine Manipulis accipiunt. Deinde praevia Cruce ab aliquo Coenobita Stiperpelliceato delata inter duos Ceroserarios , ad Altare Maius tecto capite procedit; ubi praemissa inclinatione, vel genuflexione in plano, in infimo gradu genufleetit . Caeteri vero de Choro Antiphonam Domine cum Versiculis stantes concinunt; qua repetita genufleetunt omnes , & duo Clerici, vel Cantores Cottis induti ante ipsum Altare Maius genuflexi, devote Litanias omnium Sanctorum cantare incipiunt, Choro respondente.
a. Ubi decantatum fuerit p. Maria, tunc& non prius assurgunt omnes , ac ordinatim procedunt per Claustra &septa Monasterii , Litanias ritu simplici prosequentes; & interim pulsantur Campanae. In Ecclesiam reversa Supplicatione, recta pergunt Acholythi dc Crucifer ad Sacristiam, & Clerus in Chorum : Celebrans autem cum Ministris in imo Altaris gradu genufleetit . Tum iidem Cantores ante Aram , ut supra, genuflexi Litanias ad finem perducunt, Psalmum inde Deus in adjutorium alternis cum Choro decantantes in secundo tono . Quo expleto Sacerdos adhuc genu flexus ex Libro a Ministris sustento preces in cantu subdit , mox orationes stans , prout in Breviario Romano, deinde peracta Altari debita reverentia discedit. Si
539쪽
3. Si cum Clero Saeculari ad hasce Supplicationes celebrandas convenire soleant Religiosi Nostri , tune illa sumetet Processio , quin alia intra domesticos parietes peragatur.
4. Ad imitationem harum Processionum dirigi possunt & aliae extraordinariae, quae fiunt quandoque vel justa , vel permissae ab ordinario ad petendam pluviam, vel serenitatem, ad repellendam tempestatem, penuriam, famem, mortalitatem, pestem, bellum &c. additis aliis precibus & orationibus in Rit. Rom. assignatis et ubi notandum A peste , fame , & alios necessitati congruentes bis repetendos esse ante Per Maserium Sanctae Dearnain tunti tur: illos autem in apestilenti agello. . . Ut st terrα dare post V. Ut omnibus Fidelibus D funuis . Porro in his Processionibus poenitentiae causa institutis , Hymni , vel Cantica laetitiae non dicantur. Si vero celebrandae sunt Supplicationes ex causa laetitiae, & pro gratiarum actione , aut etiam pro Translatione Solemni insignis Reliquiae , ordinari possunt ad instar Processionis SS. Sacramenti, de qua in prima parte ἔsed omnino videatur Bauldry de his Processionibus suse perin
tractans pari. a. cap. IS. & I6.
s. Si Processio Litaniarum Majorum terminetur ad Ecclesiam S. Marci, cantetur ibi Missa de S. Marco, non vero de Rogationibus. S. R. C. ap. Maii I 6 3.
6. Non possunt in Litaniis inseri alii Sancti praeter ibi descriptos, neque tempore pestis vel alia simili occa fione) addendi sunt Titulares & Patroni Civitatis sine
speciali concessione . S. R. C. aa. Mart. I 63 I. 7. Litaniae Majores , si occurrant in die Paschatis , transferantur in Feriam tertiam sequentem . Sac. Rit. Congr. as. Septembris i 6a . Non in Feriam secundam. Eadem I9. Sept. I 665.8. Occurrente Festo S. Marci in die Dominico, in
540쪽
in Missa Rogationum non dicitur Credo , quia est Missa Ferialis. S. R. C. 23. Sept. I 688.
s. Si in die S. Marci post Processionem in Ecclesia minori cantetur unica Missa , ipsa debet esse de Rogationibus,& servanda est Rubrica Missalis Romani posita ante Mis- sana Festi S. Marci , ubi praescribitur quod de praedicto
Sancto cantanda est Missa tantummodo, quando Processio terminatur ad Ecclesiam eidem Sancto dicatam , quemadmodum cavetur hi Caerem. Epist. libr. a. cap. 32. &decrevit Sae. Congr. 2ῖ. Maiii I6O3. S. R. C. I . Ian. I 693.
chae, in Missa Rogationum non est dicendum . S.R.C. S. Iul. I 698. Ir. Si Festum S. Marei oecurrat in die Paschatis, Processio cum Litaniis transfertur in Feriam tertiam sequentem juxta Rubricam particularem Missalis ; & si alicubi fit abstinentia , vel ieiunatur, servanda est consuetudo a Regularibus. S. R. C. I . Febr. I OS.Ia. In Litaniis Sanctorum pro diversitate Functi num & Temporum assignatis, &in illis pro Animae Commendatione , post Nomen S. Ioannis Baptistae, statim adiungi debet illud S.Iosephi dicendo et San Ie Joannes Baptiasa ora pro nobis . Sancte Ioseph ora pro nobis. Omnes Sancti Patriarchae &c. Benedi Rus XIIL I9. Decem. I 726. Ig. In Festo S. Marci , vel respective in Feriis Rogationum si fiat de ossicio Duplici vel Semiduplici, in locis, ubi una tantum Missa cantatur , pro majori Populi commoditate , ut possit post Processionem vacare laboribus , convenientius est Processionem facere post Nonam, inde cantare Missam Rogationum. S. R. C. 5. Maii i7ρ6.