Catalogus artificum : sive Architecti statuarii sculptores pictores caelatores et scalptores, graecorum et romanorum, literarum ordine dispositi

발행: 1827년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

PERSEUM PHASIS. 331 PERSEUS.

Pictor incertae patriae, Apellis discipulus, ad quem de pictura librum scripsit Plin. XXXV. 10. s. 36. Vixit igitur circa Ol. XVIII.

PHAEA X.

Architectus Agrigentinus, qui quum eius cives circa l. LXXV. multa opera publica per eum aedificanda curarent, hac in re ita Xcelluit, ut Agrigentini in eius honorem cloacas φαίακας appellarent. Diod Sic. Ι. 25.

PHALERIO.

Pictor incertae patriae atque aetatis, qui Scyllam pinxit. ilin. XXXV. ll. s. 40.

Statuarius vel sculptor a Vitruvio III. Prooem. q. 2. iis annumeratus, qui nullam memoriam sint assecuti, quod non ab industria nequo artis solertia soda folicitate fuerint deserti. matus fuit Ephesi.

Scalptor incertae aetatis et patriae V. Bracci T. II nr. 93 Spiisbur gems r. l.

Pictor incerta patria atque aetatis qui Cynegirum nobilissimum Herod. VII. 114. ambabus manibus praeditum pinxit, laudatus hoc nomine in Anthol. Gr. IV. 8, 117 Append. Anth. alat T. II p. 660.J

352쪽

552 PHIDIAS.

PHIDIAS.

I. De uno omnium celeberrimo hoc artifice nobis acturis haud exiguus timor iniicitur, quum quihus difficultatibus eius vita implicita sit perpendimus et viros insignes respicimus, qui iam ante nos de eo scripserunt. Bene igitur gnari imbecillitatis nostri ingenii, quae quo minus altiora captare possimus prohibet, ea quae certis argumentis colligi possunt, nos

nunc narrabimus, Sperantes, fore ut mox dofr.

Mi illorus commentationem suam de Phidiae vita dat cuius primas, eas vero egregias, lineas in Nuntiis liter. Gotting. 1824. scid. 115 duxit.

Phidias Charmidae filius Atheniensis Pausan. V. 16, 2. Strabo VIII. 353. D. frater Plistaenoti Plutarchus utrum bello an pace clariores fuer Athen. T.

VII. p. 363. d. R. et frater patruelis Panaetii fuit v. supra. Plinius XXXIV. . s. 19. eum Olymp. LXXXIV. ita cod. Reg. I. 1loruisse dicit, quod cur fecerit, in aprico est Illo enim tempore Pericles summam Athenis potestatoni adipisci coepit Clintonsasti Hellen ad a. 44 et 429. , quo et magna illa monumenta eodem auctore partim ab ipso Phidia partim eo certe inspiciente deinceps condita sunt. Anno tertio Olympiadis LXXXV. cante Ch. 438.

archonte Theodores Minervam eboreo - auream in Parthenone dedicavit, ' Eusebius ad h. a. ita ut et Ii ac ratione Plinii, vel potius eius quem secutus St, calculus inde confii motur, quum Phidiam I. 84 hanc Summi abibris statuan incepisse polleat His quidum D adversari videlitur, quae Scholiastes ad Ari-

353쪽

PHIDIAS. 333

stoph. Pacem 604. e Philochoro narrat, cuius verba haec sunt Φιλόχορος ἐπι IΠυθοδώρου ἄρχοντο ταύrαφησι ,, και το ἀγαλμα το χρυσου της 'Θηνας ἐσταθη,, εἰς τον νεὼν τον μέγαν, χον χρυσίου σταθμὸν ταλαν - των δ' Περικλεους ἐπιστατουντος, Φειδίου δου ποιησαν - τος Και Φειδίας ο ποιησας, δόξας παραλογίζεσθαι σου, ἐλέφαντα τον ει τας φολίδας, κρίθη, και φυγων εἰς,, wλιν ἐργολαβησαι το γαλμα του Διὸς το εν 'λυμ ,, πία λέγεται Τοῖτο ε ἐξεργασαμενος αποθανεῖν κὰ,, Σκυθοδώρου, ς εστι απὸ τούτου βδομος. - , Φει ,, δίας, ως Φιλόχορός φησιν ἐπι Πυθοδώρου ρχοντο το Ἀγαλμα της 'Θηνας κατασκευασας φείλετο τὸ χρυσίον,, ε των δρακόντων της χρυσελεφαντίνης Θηνας, ἐφ' ,, καταγνωσθεὶς π αὐτων ως νοσφισαμενο αννρo . Ut nunc omissa posterioris scholi parte ad priorem convertamur, ante omnia notandum est, archontem Sorthodorem nunquam fuisse, et vel errorem vel commentum librarii hic subesse, qui quum apud Philochorum Πυθοδωρου invenisset, hoc nomine quid iam faceret nescius, novum Statim archontem fecit, qui inantium 429 ante Ch. incideret, quo Pericles dudum mortuus fuit. Hucusque igitur Patmerius in Exorciti. p. 746. assentiente Corfinio in Fastis Att. III p. 217. verum vidisse videtur num vero et in mutando prioris archontis nomine res pariter ei successerit, recte ambigi potest. Verba enim ἐπι ΙΠυθοδώρου ρχοντο in Θεοδωρου mutat, ut cum Eusebio Philochorum consentientem faciat. At optime perspexit cynius Antiq. uti L p. 197 Philochorum, quum res archonte Pythodoro gestas narraret, non de inea vae statua

354쪽

334 PHIDIAS.

,6 do lite Phidiae illata loqui voluisse et perspicia

itatis tantum causa ea breviter repetiisse quae ad rem illustrondam necessaria erant id quod ipsa verba, dummodo attento oculo ea inspicias, probant. Hinc

Phidias l. LXXXVII. 1. ante Ch. 432. obiit, quodo alter locus Philochori recto interpunctus ως Φιλόχορός φησι ἐπὶ IIοδοθωρου ἄρχοντος, confirmat, neque Eusebius et Philochorus unquam sibi contradixerunt. Cis. Mulierus I. l.

Qua iam disputata cum certa esse videantur, prO-gredi nobis nunc licet ad ea, quae e illis pendent. Et hic quidem primum dicendum est de tribus operibus a Phidia factis, quae omnem eius Vitae computationem aliquantum turbare possunt Pausanias enim L 28, 2 ait, Minervam aheneam in acropoli colloca iam e manubiis victoriae Marathoniae factam fuisse; alterum ex iisdem manubiis factum signum Minervae Plataeenses ope Phidiae ereTerunt IX. , 1. κοδομήθη δε ἀπο λαφύρων, α της μαχης σφίσιν A'Θηναῖοι τηο

ἐν Μαραθωνι ἀπένειμαν ' tertium Vero opus ampla a iis multitudo statuarum heroum quorundum Allieniensium, ab eodem artifice ex eadem praeda factum

Dolphis dedicatum fuit X. 10, o Pugna Marathonia quum l. LXXII. 3. 490. ante Ch. n. commissa

sit, inde sequeretur Phidiain, si more Graecis usitato paullo post victoriam reportatam illas statuas erexisset, summa Senectute fere Octagenarium duo sua opera primaria fecisse, contra quod cum narratio illado Pantarce infra laudanda tum verba ipsius Pausaniae VII. 27, 1. pugnant. mi enim aliam quandam

355쪽

PHIDIAS. 336

Minorvam Pol Ienensem eiusdem artificis memorans addit hanc a Phidia factam fuisse, priusquam aureo-oboream Athenis e Plataeensem fecerit, quibus igitur vortii Phidiae aetas denuo retrahenda esset. Facile quidem foret, has difficultates ita solvere, ut praedam Marathoniam Phidiae demum tempore, i. e. circa Ol. LXXXII. operibus illis adhibitam fuisse; at vix credi potest Athenienses gloriae adeo ambitiosos hanc suue virtutis laudem tamdiu parvi pependisse, et litterum potius verum vidisse arbitror, qui Athenienses omnibus fero Graecis tum invisos historiae fidem corrupisse ait, puguam quidem Marathoniam facinus suum laudatissimum atque a se solis perpetratum reliquae Graeciae obtendentes et plura monumenta illi adae

quantes.

Venio nunc ad alteram quaestionem de tempore

quoi Iupiter Olympius factus fuerit, quod signum quum plerique velut Heynius Antiq. Aula. I. p. 203. Meyerus ad inchelm T. VI P. II p 66. His t.

Art. T. I. p. l. ante Minervam in Parthenone factum fuisse contendant, Corfini la otii illorus recto in contrariam abeunt sententiam accedente quoque in chelmanno T. VI P. I. p. 7. malo tamen sententiae suae argumento so, ut infra demonstrabitur. Priusquam vero de illa re ea quae sentio dicere licet, impedimenta quae e lite Phidiae mihi obiici possitit removenda esse video, de qua Philochorus supra audatus, Plutarchus in Pericle l. et Diodorus iculus XII. 39. egerunt. Et omnes quid om in eo consenti unt, Phidiam furti accusatum fuisse, quod in auro ad

356쪽

PHIDIAS.

Minervam faciendam ei tradito commiserio quando

vero hidias accusatus fuerit, dissentiunt. hilochorus nim ait, Phidiam quum accusatus et condemnatus esset, ad Eleos fugisse, ibi Iovem fecisse, et quasi remunerationis causa ab illis occisum fuisse. Quumnoque Philochorus in priore neque in posteriore scholi parte aliquid de furto in Iove faciendo commisso dicat, ostendere quemque debet, Phidiam tamen ab Eleis morte multatum dici et quum porro neque Plutarchus neque Diodorus neque etiam Pausanias huius caedis mentionem faciant, verba Philochori jὸ Η 'λείων ineptum scholiastae additamentum habeo, quum Philochorus tale quid dicere nequiret, et in posteriore scholi parte, ubi narratio de Minerva repotitur, caedes quidem Phidiae neque vero per Eleos facta legatur. Verba enim π αὐτων, a reliquis se iuncta, nonnisi de Atheniensibus valere possunt, quum de Athenis modo sermo fuerit. Apage igitur secundum illud furtum a viris quibusdam recentioribus

Phidiae tributum Apage poenam nefario dignam ab Eleis ut dicunt, Phidiae inflictam Quod porro

Philochorus vel potius ineptus scholiasta eo abusus dicit, hidiam accusatum et condemnatum ad Eleos fugisse, id plane aliter tradit Plutarchus I. 1. cuius Verba non possum quin hic ponam Φειδιας ο πλάστης εργολάβος με ην του γάλματος, A'Θηνας χρυσελεφαντίνης Ἀσπερ εἴρηται φίλος δε τω Περικλεῖ γενόμενος,

και μέγιστον παρ' αὐτω δυνηθείς, τους μεν δι αυτὸν εσχε εχθροῖς φθονουμενος, ο δε του δήμου ποιούμενοι πεῖραν εν ἐκείνω, ποιο τις σοιτο IΠερικλεῖ κριτiς Mενωνά

357쪽

ΡHIDIAS. 357

σιν των Φειδίου συνεργων πείσαντες, ἰκέτην ἐν ἀγορα καθίζουσιν, αἰτούμενον ἄδεια ἐπι μηνύσει και κατηγορία του ΦΑιδίου Προσδεξαμένου του δημου το ανθρωπον, και γενομενης ἐν εκκλησία διωξεως, κλοπα μεν ουκήλέγχοντο τ γαρ χρυσίον ουτως ευθὼς λαρχης τω γάλματι προσειργάσατο και περιέθηκεν ο Φειδίας, γνωμ του ΙΠερικλέους, στε πάνυ δυνατον εἰναι περιελοῖσιν ἀποδεῖ του σταθμόν ο και τότε του κατηγόρους ἐκέλευσε ποιειν

ΙΠερικλης. ' ὁ δόξα των ργων ἐπίεζε φθόνω ον Φειδίαν, και μάλισθ' τι την προς μαζόνας μάχην ἐν νάσπίδι ποιων αυτου τινα μορφην ἐνετύπωσε πρεσβύτου φαλακρου, πέτρον ἐπyρμένου δι αμφοτεραν των χειρων,

και του Ιερικλέους εικόνα παγκάλην ἐνέθηκε μαχομένου προομμαζόνα. ο ε σχημα της χειρός, ἀνατεινούσης δόρυ προ της φεως του Περικλέους, πεποιημένον εὐμηχάνως, οῖον ἐπικρύπτειν βούλεται την μοιότητα παραφαινομένην κατέρωθεν Ο μεν οὐ Φειδίας ει το Θεσμωτη- ριον ἀπαχθεις τελευτησε νοσησας, ως δε φασιν νιοι, φαρμάκοις ἐπι διαβολὴ του ΙΠερικλέους των ἐχθρων παρασκευασάντων. ω δε μηνυτῆ ένωνι, γράψαντος Γλυ- κωνος, ἀτέλειαν ὁ δημος ἔdωκε, και προσέταξε τοῖς τρατηγοῖς ἐπιμελεῖσθαι της σφαλείας του ἀνθρωπου.

Nihil hic do furti convicto, nihil de 1uga, nihil de Iove Olympio facto; sed Phidias a furti crimine quum

se defendisset, denuo religionis laesae accusatus in vinculis obiit, quo utrum puniendus an aritum coercendus Venerit, non liquet. Et Plutarchum quidem, quocum Diodorus Siculus XII. 39. T. I. p. 503. ita consentit ut calumniam tantum pecuniae per furtum sublatae memoret, in omni hac narratione de di-

358쪽

333 PHIDIAS.

gnissimum esse, aliunde quoque comprobari potest. NeFnius enim I. I. p. 197 sq. ex Philochoro et Heliodoro apud Harpocrat. s. V. ΙΠροπύλα ταυτα monet,

Propylaea archonte Euthymene Ol. LXXXV. 4 ante Ch. 437 inchoata et qui lito anno post carchonte Apseude OL LXXXVI. . ante Ch. n. 433. finita

fuisse. Quae quum introitum arcis facerent, nunc demum omnis aedificatio a Pelicto instituta ad finem perducta fuisse ab Athenietisibus credebatur, et hoc igitur anno coram λογισταῖς rationes pecuniae impensae reddendae erant. Certe post hunc annum nulla aedis alicuius Pericle auctore exstructae mentio iniicitur, neque Poterat sane, quum statim post bellumine Ioponnesiacum erumperet. Hinc igitur explicatur quomodo factum sit, ut Phidias ipso hoc anno, quo Pythodorus summo magistratu functus est, CCUSaretur, et omnia ita inter se conveniunt, ut hinc iam ulterius progredi possimus, antea tamen Heynii in signi acumine, quod primum rem aperuit, iustis laudibus celebrato.

Revertamur igitur ad Iovem Olympium, qui mihi pariter ut viris doctissimis supra laudatis post Minervum, et proinde ab Olymp. LXXXV . . usque ad LXXXVI. . factus fuisse videtur. Argumenta quae hic proferri possint quum iam ab aliis viris occupata Videam, paucis ea repetere iuvat. Et Heynius quidem, omnino in eo errans quod Iovem ante Minervam dedicatum putat, iuste tamen p. 20 l. observat Eleos, si Phidias furtum commisisset, non Per missuros fuisse, artificem suum nomen simulacro in-

359쪽

PHIDIAS. 359

scribere, neque Posteris eius Statuam Curandam credituros fuisse. Ex Philochoro autem licet foede interpolato hoc certe coniicere possumus, Phidiam Minerva a se facta ad Eleos se contulisse, et facile ultero asson tio dicenti, hoc ite honorificentissima artifici ratione factum, eumque cum sua gente suisque discipulis ab Eleis, ut ad eos veniret, invitatum fuisse, quod anaeniet Colotae nomina indicant, quorum auXilio in statua facienda usus est. Omnem ero rem Pausanias, iam a Corfinio admotus, conficit, qui V. 11, 2. ait: τω μὴ ὁ κατευθ της ἐσόδου κανόνι του θρόνου), επτα

ἐστιν γαλματα ί αὐτω το γαρ γδοον αυτων υκ ἴσασι τρόπον οντινα γενετο φανες. εἴη δ αν γωνισώμάτων αρχαίων ταυτα μιμηματα οὐ γαρ πω τα ες τους

παῖδας επὶ λικίας ὁ καθειστηκε της Φειδίου. Hoc comma adhuc in mendo cubat aperte enim contradicit V. 8, 3. τον δε αυτον ταινία την κεφαλῆ αναδούμενον ἐοικέναι το εἶδος Ιανταρκει λέγουσι, μειρακιον ὁ κλελυτον Iανταρκη παιδικα εἶναι του Φειδίου. νείλετο ὁ καιἐν παισιν ο'Iανταρκης παλης νικη ν 'λυμπιαδι κτ προς ταῖς ὀγδοηκοντα Pantarce igitur puer, a Photio in IeXiCO S. v. αμνουσία Νέμεσις nescio unde Argivus dictus Phidia in deliciis, qui eius nomen et digito Iovis inscripsit - ΓΙανταρκης καλός. V. Arnob adu gent. VI p. 99. d. L. B. 165 1. cum Oly ii formam

Iovis molimines Pesris xtulisses immonsi, ver Dei digit Pantarces inscri sis Pulchser. Nomes autem fuErat amati a ses uesti, atques obscoena viditates di- Iecti. Hausit haec Arnobius ex Clem Alexandri

360쪽

340 PHIDIAS.

est error Gregorii agiangoni carm. iamb. 18 qui Plii-diam illud nomen digito Minervae inscuIpsisse ait; -- summo artifici Elide demum cognitus I. LXXXVI. victoriam in pueris Olympia reportavit, eiusque imaginom codem habitu Phidias bis fecit unam quidem in ipsa Alti VΙ. 4, 3. alteram in throno Iovis. Statuae vero taeniatae non nisi Victoribus ponebantur, hincque Iovem ante l. LXXXVI. 1iniri non potuisse certissime apparet. Per quinque igitur annos continuos in Iove faciendo occupatus fuit et quum eum a Panaetio et Colota adiutum fuisse sciamus, quibus alios accessisse credibile est, illud tempus opori finiendo sufficere potuit. Eorum quae iam disputavimus summam paucis Aponere iuvat, quo facto lectores videant, quid nobis velimus.

Annorum numeri.

438. ante Ch. ArchonteSAttici. Rerum descriptio. TheodoruS.

Ol. 85, 4. Euthymenes 437. ante Ch. Ol. 86, L. 436. ante Ch. I. 86 q. 433. ante Ch. Ol. 87, 1. 432. ante Ch. Lysimachus ApseudeS. PythodoxuS. Minerva chryselephantine in Parthenone dedicata Priusquam eam inciperet, Pellenae et Plataeis statuae Minervae a Phidia positae. Phidias simulacrum Iovis Ο-Iympici incipit. Propylaea

Athenis aedificari coepta.

Pantarces Victori

Iupiter Olympicus et Propylaea ad finem perducta. Phidias accusatus obit in vinculis publicis.

SEARCH

MENU NAVIGATION