Amœnitatum exoticarum politico - physico - medicarum fasciculi V, quibus continentur variæ relationes, observationes & descriptiones rerum Persicarum & ulterioris Asiæ, multâ attentione, in peregrinationibus per universum orientem, collectæ, ab aucto

발행: 1712년

분량: 996페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Fasciculus I. 19'

Gynaeceum Regium.

Νe superioris capitis lectionem nimia gravaremus

mole, Gynaeceum Regium hic sigillatim proponimus. Haraam, seu Gynaeceum, in foro quoque maXimo, 8o a porta Regia passibus,palatii praelimina ris frontem e licat; structura lapidea est, modicae altitudinis, non ultra porticus, quae forum cingit, metam prominens, sed citra limites eius retracta. Introitum stipant siclopetariorum cohortes aliquot, ex legionibus mamcipiorum; quibus nonnunquam una & altera auxiliaris jungitur, eX peditatu gregario, alioqui vigilias saltem agente, circa ambientes muros. A vestibulo ambulacrum protenditur sub diale, passus latum duodecim, faxis pol, tissimis tabulatum, & utrinque muro arcuati operis Iimitatum, in quo milites praetoriani, quos B jνὶ vocant,eXcubias centuriatim Gonstituunt. Ambulacri superata longitudine quam habet iso passuum portam contingi-mUS primariam, eXtus Janitoribus Sopὶ, intus albis munitam spadonibus. Haec tota caeruleo imbuta, iconem exhibet Mithrae, i. e. Solis detorta vox est ab obsoletos fel hidr,quod Solem notat praegrandem, auream dispar so in orbem iubare radiantem, Sanctitatem locii non alia ornamenti species, mystico gentis judicio, gravius e rimebat, quam Mithra,sive Sol, qui coelo decus, universitati lux & Vitae focus praepositus est. Solem igitur pro stim-mo Numine verius pro larva Numinis antiquitas colebat, ejusque simulacrum adoptabat absolutae potentiae suae insigne, quod & domi statuebat togatae Majestati praesidium, &in campo signis praeferebat militaribus ; ita animos accensura objectu rei, quae uno quasi complexu Divini

232쪽

2 Amoenitatim exoticarum Vini Numinis imaginem, dc Majestatis Regiae praesentiam innuereti Nec eum credendum hic est Vmurtio,qui L. 4. Lunam Perss, Solem Graecis attribuit; nec rudera Mediae attendenda sunt, cum bubulum caput inter duos Leones positum non raro objiciunt: cum haec non Monarchici I perii Persarum, sed alius Regni ac temporis monumenta

sint. Persidis Parthiae ruinae saepe Leonem sistunt stantem, saxo eXsculptum,ex vet is inde seculis, quod perhibent,Persici Solii Insigne,verum Sole sociatum, quem pleno rictu lucentem continet,varia quam faciunt emblematis, sed fastusdc arrogantiae plena semper interpretatione. 2Etas igitur hodierna, quanquam Monarcharum Veterum insolentiae renunciasse videatur, ab ea tamen non adeo

frusta est aliena, ne, quem Solis socium & fratrem receptisse simo appellat encomio, eum Solis quoque Insigni decorare, &secretioris palatii frontem eodem consignare dubitet. Ipsa hospitii muliebris area angustis terminatur limitibus,decempedas quadratas vix amplius ter mille continens; figura irregularis est, & polygona, ad triangulorem tamen utcunque inclinans: cujus latus orientale foro opponitur; septentrionale hortos respicit; tertium moenibus clauditur, a septentrione in orientem oblique decurrentibus. Ingredientem eXcipit magnus gynaecei Janitor, eunuchus albus, hodie mansionem in urbe habens) satellitio stipatus casi ratorum sui coloris, circiter quinquaginta, quibus haec interioris gynaecei limina credita sunt custodienda, non audentibus intrare ipsa ejus penetralia, ni si1 a Rege vocatis. Vicinum hic habes conclave, in quo intromittuntur cum Serenissimo collocuturi

Regni Antistites, ut & Magnates Magnatumque filii, ad vigilias vesperi comparentes; has enim, in Maiestatis honorem, distributis inter se vicibus, terni singulis no stibus habent; prius nomina sua professi schedula, quam summus Cubicularius, Regi postulauti exhibeat. Tu

233쪽

Fasciculus I. Eo Iba mox spadonum nigrorum sequitur, interioris ostii, per

ordines stros, stipatores, & interiorum conclavium non minus, quam foeminarum custodes constituti: quibus vespertilionum instar circumvolare, cameras & latebras perrepere, singularum inspicere & censere actiones, nefas non est. In ipso claustro primum occurrit area, ad hospitii publici ideam, quadrata aedificii mole circumducta;

cujus quaterna latera singulae intercipiunt fornices mediae, Hwaan dictae, augustae, aurae versitis aream patentes, ad quas duobus ex candidissimo marmore gradibus ascenditur. In iis strata pretiosis aulaeis humus, parietes ain

reis di ictibus bullati, lacunaria in hemisphaerium multis areolis & distinctionibus artificiose cavata picta , omnem

magnificentiae absolvunt paginam. Area ipsa conci ne tessellata, medio decoratur lacu, argenteis bracteis per omnem superficiem obducto, tubulisque aureis, uno ingenti in medio, & per marginem pluribus subtilioribus, distincto : Cujus in structura, dum absente cum foeminis Rege, artificum manus Versaretur, ego ab eXcellentis simo Domino marento, operis directore, quasi artis socius introductus, locum hucusque inspeXi, reliquar topogra phiae ignarus. Dicuntur autem, ultra hoc aedificium, spatia, Variis minoribus palatiis, pergulis, aediculis dc mansionum class1bus adornata,dari & conclavia illustriora,pro Regiae conjugis ac principum foeminarum sede; dari q)scuriora, in angulos remota, angusta & parvi apparatus, in quibus morantur aegri & tenebricota vetulae quaedam, tum eunuchi capulares & impotentes; dari subterranea, in quibus excaecata proles Regia, ab illustri consortio damnata, habitat; dari quoque claustro adsitas eXtra pomoeria aediculas quasdam, velut coenobia, in quibus Regia mater, aViae, Vel matronae Regii sanguinis, demorari pose sint. Matris, eXtra gynaecei muros, domum, in angulo horti Engurisauit, monstrabat mihi hortulanus, dc ab ac-

234쪽

cives Προ

ΣΟΣ moenitatim exoticarum

cessu liberiori propterea dehortabatur. Unum, in altero versiis meridiem gynaecei angulo, conspexisse mihi visus sum illustrioris notae aedificium, cujus fastigium claustri

muros longe supereminentem reserebat structuram, Vulgo b d glir dictam, per cujus ductum camino persimilem aura quaquaversum spirans in conclave suppositum deVolvitur. Ut brevis sim, quanquam angustum & angulosum videatur ergastulum; arborum tamen ubique dives umbra, florum Dagrantium lectuli, aquae scaturientis copia, cisternarum multitudo, pergularum opaci ordines, & quaecunque pro aeris temperie & deliciis corporis excogitari possunt, incolis suis neutiquam deficere dicuntur. Si quid vero amoenitati angustia detrahat, id adjacenteS horti, quos enumeravimus, septem illi, largiore suo spatio facile compensant; ad quos autem ReX, non conscendendo equum, non procedendo in publicum, pedes incedere ex gynaeceo per postica potest, &vel hospitibus aulicisque publice h1c vacare, vel obambulare cum concivibus stiis in secreto. Eapropter militum, quan quam rariores manipuli custodiunt aditus eorum horditorum, qui postica gynaecei ambiunt, profanos inde hospites repulsuri, ne forte contingat ingrediensibus, incaute Dianam aliquam cum exitio vitae videre. Ab ingressu nunquam ego impeditus sum, ex Medica professione notus, cui operantes nemo sine causia repudiat.

Gynaeceum castratos nigritas alit circiter quingentos, ut ipsi asseverant, nec omnes tamen praesentes. Nam a Rege missi peregre vagantur, alii exploratoreS, nUncti, inspectores, custodes; alii sua sponte foras, impetata Venia, recrearionibuS Vacant,aut pro gloria nominis, in construendo occupantur Opere publico, velut hospitio, balneo, ponte dc similibus. De numero concubinarum per

235쪽

Fasciculus L . 2οῖ cumstari eos non aeque licuit. Ex hominibus crabrones reddidi & rabientes aspides, cum ea de re sciscitatus sum, quantumVis antea varie conciliatos. Rescivi Conjugem Regi unicam esse, Sacerdotis benedictione desponsatam.

Subinnotuit tamen ceterarum nUmerus, casu prorsus ridiculo: Nimirum, per suburbium equitabat Rex cum pedite suarum turma. Tum serius ex intima domo spectatum approperans divitis Armeni filia, tantum pedisequos offendit ordines; eX quibus una contumeliose ad festinantem: inquit, accurris da Ium nobis ere itura unicum, ex cujus esuritione laboramus quadringentae 2 Si verus sit numerus, stabilis tamen non est; sed crescentis & decrescentis hinae instar mutabilis. Quandoquidem Rex Convivis suis, ut equos solet & mulos senescentes, ita eX concubinis dono dat eas, quarum frontes ruga occupare, vel ingrata sibi praesentia esse ex quacunt causa incipit; receptis subinde aliis in locum decedentium,

quarum novitate dele stetur. Ante dies paucos monitus ranne eX Armenis nuper raptis, i&jam ad placendum compositis, dignari aliquam consuetudine & alloquio relitrProxime, respondit, adornabo convivium, or miniseris eas disribuam. Nec omnes tamen Regiae cives, Lamfe, Vel concubinae, audiunt: aliae earum servae sunt, ad ancillandum emptae; aliae Magnatum filiae, Reginis honoris cau-1a associatae, nec imparatae tamen ad Regis, si quid libeat, obsequium. Magnatum certe nemo est, qui unam eX filiabus, si possit, gynaeceo Regio nosconsecret, ut & ipse habeat apud Serenissimum fortunae suae commendatricem , & ipsa gravissimum proxenetam, qui eam aliquando illustri Viro despondeat. Si quam ReX eX gynaecei civibus viro donaverit, illa polliceri sacramento debet, nihil se marito, nihil mortalium ulli revelaturam, quid re rum Viderit, vel audiverit, intra Harami limites. Sic di

236쪽

rum dimittenda, nisi cum Regiae Gratiae & vitae suae j

--- Non est muliebris status sine ordine. Auctoritati matris Regiae, quae nunc Cyrcassa est, maximus habetur honos; inde Regis conjugibus; hinc concubinarum clari Gsimis: quarum singulae, repudiato nomine proprio, certis ornantur encomiorum nominibus, eX quibus mihi i notuere sequentes: Θnaecei lux, aurora, sella, decus, rosa; pro meritis vero suis certo gaudent numero castratorum, sibi ad ancillandum dato. Nem eas saltem ad num rum putes & fruges consumere natas; artes etiam tenent, quibus indies occupantur. Hae acu pingunt; illae peniciblo. Hae ingeniose tegunt; illae nent subtiliter. Aliae canere, chordaS tangere ripudiare, gesticulari, vel quicquid aliud norunt, Vel, ut noVerint, ab aliis docentur, quo Serenissimo & primis gynaecei luminibus placere possint. Qinn,inscientiis versatae dicuntur aliae,praesertim Math maticis; nec deficere, quae in arcu tractanda robur de ma-' nus eXercitatas habent, quarum consortio Rex praesertim in Venatu Saudeat; . &, si quae nullis imbutae artibus inveniantur, eas tamen imperitiam singulari morum &corpo- . ris venustate non infeliciter compensare.

Nigri pariter dones, dignitatibus, dc variis, quae

gerunt, ossiciis distiumuntur. Primatum obtinet ter, qui supremus est cubicularius dc gynaecei magister; Secundus est ab eo Loinadaar,vel thesaurarius; quem e X-

sive summus gynaecei janitor; sed, is plerumque est eunuchus albus. Inter primores quoque numerant receptorem redituum Regiae matris, quos tribuunt Christiani

Suessensis stiburbii , tum qui Regis triclinio inserviu

237쪽

lum, arcum, pharetram,sagittas,sclopetum & crepidas por rigunt. Sunt ex spadonibus, qui res administrant coniugum, dc primariae notae pellicum; sunt paedagogi &inspectores Regiae sobolis ex matrimonio sequiori; sunt,

qui religionem, scriptionem, lusus artesque Varias inculcant steminis. Nec desunt, qui novitias aulicis instruot moribus, antequam Regi offerantur : Ex his unus est formae corporis aestimator, cingulum habens, cujus si mensuram ventris crassities eXcedat, cibis eas interdicit, saltem aqua & oryga alendas, donec abdomina ad ambitum cinguli gracilescant. Dicitur tamen crassia & obesi corporis esse,quam ReX eX concubinis hactenus deperiit. Sunt ex cubiculariis, quorum cura in eo Vectatur, ut si gulis Vesperis,eX gremio gynaecei,concubinas duodecim, plane ad sacrum Imamorum numerum, comendo Ungendasque curent, pro cubiculi Regii custodia, si forte ex his sociam lecti Rex desideret. Hunc audio curtatum nunc esse numerum, dc omnino seX tantum ad concis, tum admitti. Sunt alii,qui curant publicationem Moruu-chi, i. e. abactionem masculi sexus, sexennio majoris,a Viis,ser quas Rex ire cum foeminis constituit. Fit ea pridie per tuborum iteratas eXplosiones, 4 eodem die per cad ceatores equites, ex Sophorum censu,paucis horis antes Xus egressum praemissos,quos hoc actu Vocant Khorunch-tfiis; Ili nullis utuntur sermonum ambagibus, quibus secessum imperent: unica suffcit iterata vox Rhisqueb squam auditam fugit, quisquis indeclinabiles fustium 1ctus

metuit, sive foris versetur, si venatra parietes latitet domus propriae. Ceteri Magnates cum foeminis suis pere-frinantes, Vel noctu abeuntes ad balnea; fallem spadonius immediater praemissis, fugam capessendam praedicta Voce annimciant; . qlia per plateam resbnante, quisque ad latebras recedit, donec oculis haud temerandae merces

238쪽

Asiliarii. obequit

uouis causa

lo6 Amoenitatum exoticarum praeteriverint, linteo licet obvolutae, si pedes vel equites incedant, aut cistis pensilibus inclusae, si camelis vehantur. Si quem contingat in Regium Veliti aspe stus comitatum incidere, quod aliquando eX imprudentia evenit agricolis, is simul mortem ibi praesentem procul omni dubio invenit, vel telorum ictibus, Vel acinace inserendam, prout idem tragicis exemplis publice innotuit. Eunuchorum senili consilio, ac Matris praecipue assenssu, Rex n rebus agendis, etiam publicis,frequenter utitur, dc quae in regno molienda veniunt, cum hac effaeminata curia deliberat. Aliquando foris in Senaculo conclusa, ad Matris dc nigritarum ingenium & suasum, mutari accidit. Miris in hac Aula laudibus efferuntur duo eunuchi aethiopes, tu Mom-hareh dc Aga Ra Uur, tribus successive Regibus a min, sterio, sed nuper admodum in capulari senio defuncti, quorum auctoritas, prudentia & subacti ingenii conssilia tantum semper Valuere, ne ipse Imperii Praeses gravioris momenti negotium moliri, vel voluerit, vel ausus sit, nisi eorum eXplorata prius sententia.

RELATIO XV.

Pompa Equitationis Regiae.

. I. Ut omnem expleamus magnificentiam Aulae nostrae: Equitationem quoque subjungimus Regiam. Ea

autem vel est parvi comitatus, quam Rex, solitae recreationis causa, frequentissimam invitante coelo instituit: vel solennior, cum festiva visum spectacula, sive venatum, sive illustres exceptum hospites , in publicum aliquand0 procedit: vel rarior dc apparatus marimi, quando cum ingenti equitatu ad Enaah, seu aestiva, vel in Provinciam quamcunque commorandi animo proficiscitur. Pri-

239쪽

rosetculas I. 2o7 Primi generis equitatio mensibus aestivis tantum non. indies, remisso pos meridiem sole, instituitur, dummodo Principem incommoda valetudo, vel astrologi de inimicoccei' persuasio, intra conclavii latebras non retineant. Meta esst hortus aliquis una vel paucis leucis ab aula disi

tus, plerumque Hassar dserib; ad quem Rex per

bachi tractum lentis cum comitatu gradibus contendit; inde, a levi deambulatione, sessione, lusu & corporis eXercitio, ad gynaeceum ante Vesperam reversurus. Comitatus ita instruitur: Egredientem cum eunuchis cubiculariis Regem, turba comitum 1nJ IJaarbacti exordio eracipit, offert, cuius tergum conscendat, equum eX phaleratis tribus eligendum, hela aedaar b Iὶ, seu primus phalerarum inspector; stapedem tenet, simul ac scandentem

elevat Ufengu Lori sitsi baque, seu supremus stapedum apprehensor; interea fraenum tenente TIJatir ba is , sive cursorum primario. Praecedunt pedestres cohortes duae, ut plurimum praetoriani militis DEJ6ffisi, acinacibus dc bombardis armati, ex undulato Chalybe cusis, & argento fulgentibus; ipsi Attalico vestit argenteo cingulo,plumis& Vario ornatu conspicui. Non illi exemplo nostratium membratim incedunt quaterni, quini, vel seni, sed invi 'cem singuli sequentes, in duo quasi cornua dividuntur, tanta intercapedine, ut in immensum oculus Regius nubio retentus impedimento eXtendatur, 3c libere pervadere atrienses, ac horsum deorsum obequitare possint. EX-tra cornuum seriem pauci equitant militiae praefecti, at ordinum directores; intra eadem se equitum primus sistit Alem ar, i, e. Vexillifer, dextra Iabarum gerens, Regiae praesentiae tesseram, panno obductam rubro, complicatoque in formam, quam refert umbraculi Indici, Lusmianis quila fol. A modico intervallo eques sequitur magnus Aulae Mareschallus, I ih agasi balbi, velut armatorum & totius comitatus ductor. MOX solusi pariter equi-

240쪽

ba si, sive praesectis suis, yesauli sive Sophi, id est , atrienses Turcici sanguinis, circiter viginti vel plures, mitris omnes tecti rubentibus duodecim plicarum, illi plumatis re pulchrioribus , hi nudis Sc si1mplicioribus; Sine ordine

equitant, eXcurrunt per cornua, comitatum dirigunt, jussa circumferunt, ac Regio insimul corpori securitatem praestant. Arma illis sunt, a latere acinaces, & in manu nodosus baculus sive clava, qua multitudinem populi discutiunt, si vadentibus remorae sit. Tum ReX hemer0dromis duodecim, mora nudis, cetera leviter amictis,st, patus, equo vehitur, bullata gemmis phalera insigniter decorato, Ipse pretioso capitis ornamento conspicuuS. Ei a tergo, quasi deXtram clausurus, praesto est Athema Dau-

leth, Regni director, vel illo ob gravem causam absente, alius primariae dignitatis Senator. Hos miXti & sine ordine equites sequuntur Piis chimetti, seu cubilarii Regis, spadones circiter viginti, atri & albi, pueri Vetulique, l0'rum alii Regiis instructi sunt sarcinis & armis, velut sci0- peto, arcu, pharetra, ventilabro, hydria, machina fumibit ea, igni tabulo, quin falconibus interdum, atque aliis mos presse excipiunt aulae ossiciales illi, quibus Regem in publicum prodeuntem sequi ex ossicio incumbit; qua'

les sunt Messiles Ne bin L e. qui habent licentiam sedendi

in convivio Regio; tum Magnatum plurimorum filii, qui bus Regio interesse comitatui volupe est, & honori duci

tur. i Agmen claudunt eorundem servi equites plurimi, machinis instruisti vitreis, quibus haec nasio Nicotianas fumat. Prae ceteris praesentes esse oportet, cum Medi cum, tum quam maxime Astrologum, illum pharmaco theca, hunc astrolabio instructum, quo orientium obser vare ste larum, praesertim invisibilium planetarum, aspe

ctus & qualitates possit, ut ii quas Principi inimicas Offen

dat,

SEARCH

MENU NAVIGATION