Amœnitatum exoticarum politico - physico - medicarum fasciculi V, quibus continentur variæ relationes, observationes & descriptiones rerum Persicarum & ulterioris Asiæ, multâ attentione, in peregrinationibus per universum orientem, collectæ, ab aucto

발행: 1712년

분량: 996페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Fasciculus I. 18

murum horti eX eodem caemento aedificium Madra tum,intus murrhino latere obduistum: cui decus prima rium tribuit ex alabastrite octangularis medii pavimenti cisterna,ex qua ebulliens luculentus humor per quaternas

aedificii partes myrrhinis ductibus dimissa, ante limina

absorbetur; in crateribus, aliquot inde passibus extra aedificium collocatis, resiliens. Latus horti orientale appen- μὰ

dicem habet aream paulo depressiorem, quam Oly me tebeb Turcico vocabulo appellabat hortulanus, velut sin- α gularis hortuli appellatione. Plura compendio exhibet opera impendiis facta non exiguis; quorum inter prima sunt ambulacra, tellure altiora, saxo polito elegantissime tabulata, quae alveolis in medio haud profunde quidem,

sed ad amussim pulcherrime exsculptis, limpham placide

fluentem circumducunt, emen11sque viis omnibu' ad labra vicini balnei delegant. Media illius areola polite lese sellata, tertium-maximum sistit aedificium,

praealtum, quadratum & cinctum rivulo, marmorei S crateribus ad angulos quosque & medias palatii facies subi de restagnante. Ipsum tribus superbit contignationibus, quarum ut interiora multis tricliniis & concamerationibus, ita frontispicia partim clausis, partim apertis decorantur fornicibus, artificiose structis, pictis, sculptis. Fastigii ora clatrato saxo circumdata accumbenda securita tem praestat in summo pavimento; latendi quoque speculam praebens ad faciem lateris australis. Omitto utriuS-que vireti seu recubandi loca, areolarum gratiam, ct ceteraS Veneres. Ante horti pomoeria: superato Vestibulo, machinam vides hydraulicam, in qua equi rotantis ope, aqua eX profundo terrae subvehitur, in vicinam tu rim ligneam, ut inde per tubos dilapsa in gynaecei domuumque adiacentium cisternis relahatur. Limpidior enim est & sola in urbe potabilis) quae ex sinu terrae depro mitur, quam quae alveis provehitur.

222쪽

'o arvisatum exoticarum Gulde sano ad occidentem junguntur hortio Bulbul& Gargὰ,indicandi potius,quὲm describendi; Structuras quippe conspicuorum in iis operum, veluti stagnantes, fluentes, scaturientes aquas, cisternarum speciem dc numerum, ambulacra, spatio, longitudine, cancellis & Platanorum ordinibus illustria, equestris stadii magnitudinem & ornatum, areolarum distinctiones, ct in illis gratiosa Pomonae Floraeque certamina, omnium denique aedificiorum sormam & peregrinum decus exposituro, singulari Relatione opus esset. Positum uterque habet ad principium viae Regiae I sabarbaach , cujus t0pographiam superiori Relatione tradidimus. Via haec boreale horti utriusque latus claudit, passibus seX-centis & amplius. Conscensurus equum Rex solenne id habet, ut per portam horti Chargis ita dicti ab eius

documuncula, in tentorii formam structab egrediatur in publicum, ante eam a militibus & corona comitum, dum prodeat, eXpectandus. Uterque presse copulatur, ita ut magnificentiam alter alteri impertiri videatur, praesertim arboreorum ordinum, ambulacrorum, aquaeductuum, &qui per utrumque dirigitur, Hippodromi. harmonia &productione. Obiter dicam: ingressum hujus stadii, praeter geminam columnam, duas referre curules machina' ex aere fusias, quanquam molis non admodum magnae, quarum alter fabri sui nomen Europaeum, cum anno aerae

Mali hammedanae, his profitet ryohannes Burgherus me fecit 861. Sane hortus qui nomen quondam sortitus a vivario, vel lusciniis videtur, a Regibus Sest, Abasso II, & Solymanno nostro, ambulacrorum conseptorum, Palatiorum, operumque topiariorum & hydraulicorum multitudine ita auctus & eXornatus est, ut par ei Venusta te nullus reperiri in toto regno dicatur; praesertim postquam medio ejus palatio, cui nullum ex omnibus Regiis

223쪽

asciculus L

pretio dc pulchritudine comparandum) ultima denique artificum manus, atque hoc ipso incomparabilis operis nomen Heste Pehes, i. e. octavi parari magnifice imposita sunt; ex quo dc ipse nunc hortus Bagi heste behot nuncupari promiscue solet. Paradisium illud aedificium, ut non nihil de hoc solo dicamus, in medio existit areae subdialis amplissimae, saXis quadrangulis tessellatae; a modico intervallo sedilium marmoreorum s rie, mox rivulo etiam fluente cinctum. Situm commemdant ambulacra, ab horti limitibus in omnem palatii faciem directa, spatiosia,Platanorum seriebus, ct cancellis insuper in utroque margine decorata. EX his, quae a S Itentrione vergunt in meridiem, intercapedine sua areoas complectuntur nosculis pulchre consertas; quae ab occidente in orientem decurrunt, aquam, subterraneis faucibus in horti ad I Barbachum exordio pullulantem, protendunt, lacu eXceptarn latitudinis undecim passuum, ex quadratis saXis fabricato, in cujus superficie ludentes aurei coloris anates, cygnosque plurimoS cum voluptate videris. Ipsum palatium quadratam obtinet, vel ob comprestas angulos, octogonam quodammodo figuram: suacunque ingrederis, atrium habes obvium, magnifice adornatum, reductis ad latera cellulis, ac uno ad centrum aedificii praealto conclavi, quod pro corporiS refrigeratione adornatum, aquam ingenti cisterna fovet bullientem, & auram foris undiquaque spirantem eX summo pa-Vimento per structuram pneumaticam allicit; ut lepidinfimas taceam partitiones contignationis secundae, singula' structoris sui studium atque ingenium singulariter tostantes. Habes, quod in hoc palatio admireris peregrinas marmorum, & lapidum ex Hetruria delatoxum e-cies; cisternas varii caementi & moduli , operose fabric

tas; specula artis Venetae majora, testudine marginata;

224쪽

Horti suta urbani.

ιρL Amoenitatum exoticarum imagines penicillo inclytorum artificum pictas, Vitroque obductas Veneto ; habes speciosissimos pergularum recessuumque ordines, pulcherrimo hiatu desuper in coim clavia incumbentes, habes fornices inimitabili arte, amro , Varioque Ornatu conspicuos. Ex ornamentis conclaVium, maXime placebant Regis moderni, tum aliquot Reginarum superioris, quod dicebant, seculi effigies, statura integra pictae, manu nequaquam indocta, quamvis Persica; perennis aquae in augusto conclavi tumultus, per decutiatum marmor ex superiori lacunari magna copia delabentis, gratissimus adeo, ut dissicile sit ad ejus spectaculum considenti, non obdormiscere; Januae eX ligno singularis texturae, in quibus vestigia fibrarum auro tincta, Verniceque, qua totae nitebant, obducta erant, ut naturae studium artificii venustas conservaret non modo, verum etiam commendaret; Cisterna modicae capacitatis, ex purissimo argento fusa, magni ponderis & pretii; manuscripta pictaque insolentioris exempli, convoluta ac intra receptaculi cancellos asservata. Et quis omnia enotaveritr Argus fuerit centum instructus luminibus, adeo se ubique oculis offerunt, quae admiratione hospitem perfundunt, tanto omnia rariora, quanto minori contenta compendio aedificii, non ultra triginta passus in utramque dimensionem eXtensi.

g. III

Praeter vicina gynaeceo, plura Regi viridaria patenteXtra urbem, Palatiis, pro admittendo hospite, magnifice decorata, quaedam & cryptis instructa pro Reminis, si quas comites adduXerit, abscondendis. Illustriora sunt

Tome , i. e. hortassub dii; D Jaruun, save angeli amicorum ; lilaisah, i. e. mancipsorum Regis, quali nomine

225쪽

& totus venit suburbanus, in quo eXtat tractus; Sabadaatabad, i. e. habitatio beatit Minis; Chali Arah, i. e. naevus. sive centrum quod credunt Parthiae, habitatus olim a

Principe Usum Chau; dc denique contiguus I Baarbacbi finibus Bagi ha far dsertib, i. e. hortus centum)ugerunt, ita di stus ab areae magnitudine. IS creber- --Η

rime omnium a Rege visitatur, unde topographiam paucis dabo. Obtinet situm acclivem, figuram quadratam aequilateram, magnitudinem amplius mille trecentos pasessis in longum latumque pariter eXtensiam. In duas autem partes aequales, quasi in geminum hortum,transve so muro divisus est, eum fortasse in finem, ut dum inanteriori Serenissimus cum consortio Versiatur, posterior sequiori sexui mansionem praebere possit, si hoc comite advenerit. Sed hodiernus Rex intervalli tam longi imp tiens,gynaecei caveam posuit in recessit horti prioris. Totus autem hortus, vel uterque, si ita loqui malumus, iaareolas distinguitur quadratas, eam in rem ambulacris ad

octoginta pastium disi antias in longum latumque disti ctus. Solum illi ut plurimum arenosum est & sterile; Recunditatem conciliat rivus Tisub Ja, a tribus inde par sangis ex flumine Senderuat adducitis, cum duobus aliis

Bistupens Je dc Abiniit, in 'usam directis) qui dum intra

horti pomoeria receptus, juxta murum australem, adeo in parte extima & altiore profluit, rivulos minores liberali unda gravidos per alterna ambulacra effundit; qui rursum per omnes areolas diffventes, saepe etiam cisternis minoribus retenti, arboreos circa Viam Ordines, ae pulvillorum alumnas quasi plantaS irrigant Recundantque. Axeolarum aliae herbis consitae sunt& oleribus, aliae arbores fructiferas alunt in quincuncem quodammodo

dispositas, veluti Cydonias, Punicas, Apricotias, Persi- Bb cas,

226쪽

194 Amoenitallim exotisorum cas, Armeniacas, Berberes; aliae floriferis decorantur arbusculis, quales sunt, Rota nostrates & Sinenses, Jasimini triplicis differentiae, arbores Judae, cristae Pavonis NeFnii, Bid sh, seu Salices Persicae, Julis odoratis, n0stris

Bolanicis haAenus ignotae, oleae Bohemicae. EX ambulacris alia Platanorum densa serie sunt marginata, praesertim , quae per mediam diriguntur horti longitudinem ; alia arboribus ac ornatu omni carent; alia Pi- nos ferular, praesertim, quae hortum JuXta muros ambiunt. Caput i splendor totius viridarii est ambulacrum ejus medium, TLjaarbocho in recta linea respondenS, Vel, si vestibulum tollas,continuum, utrinque Platanorum duplici ordine decoratum. Illius medium alveus decurrit hydraulicus latitudinis duorum passuum,ex saXis quadratis concinne commissus; qui ab extimo posterioris horti

palatio, ad horti prioris usque vestibulum superbo spectaculo inssignem deducit lymphae copiam, angustas inter oras lento tractu fluentis, nunc salientis etiam ex tubulis aequali locatis serie & intervallo, moX stagnantis in cisternis variae magnitudinis & figurae lapideis; subinde quoque per marmor erectum ad orgyiae profunditatem importuno murmure cadentis in solum subinde depressius; donec utrius , horti emensa longitudinem, ante vestibuli introitum absorbeatur; moX ultra palatium rediviva,tumu, tuS, quos supra allegavi, exhibitura etiam in Tysaarbacho. Gratiam singulariter augent lacus duo ingentes, octogo ni, ex polito lapide operose facti, quorum unus in hortianterioris, alter in posterioris medio alveum intercipit, cymba uterque instructus, & siphone uno ingenti in medio, pluribus in margine; ab utroque latere stipatus domuncula lateritia,multi latera,arcubus spatiosis ad omnem auram patula, plane peregrinae structurae & venustatis. Decus non minus tribuunt gradus lapidei, utrinque ad aquae cadentis praecipitia eleganter collocati; eo fine, ut

227쪽

deambulationes facilitent, alioqui molestissimas, si per superficiem perpetuo acclivem eluctandum foreti Triam ambulacro eXhibentur aedificia majora; unum in principio, quod TyBarbachi viam terminat; alterum in medio

intergerinam interrumpens horti maceriem; tertium in fine positum: omnia praealta, quadrata, ex tesserculis lateritiis,ad Persicam architecturae normam, nitide artificioseque exstructa. Gynaecei claustrum, ad hospitii publicissimilitudinem, in camerarum series dispositum, aream claudit mediam quadratam oblongam. Hippodromus illi adiacet, malo columnisque instructus, cisternas minores quoque complectens, & fonticulos aliquot eX simuterrae scaturientes. Columbaria ne praeteream quatuor; quorum ad singulos horti posterioris angulos unum collocari voluit fundator. Referunt illa figuras propugnaculi, Vel amplae turris. Materia sole excocti lateres sunt; fastigium coronidibus ac riscorum ordinibus decoratur. Interior superficies ad summiam usque lacunar, cellularum aliquot millenarum ordines eXhibet, in quibus nidificare columbae possint, non alium praestiturae usum,quam ut vectigal stercoris sui deponant, bis quotannis colligendum, pro foecundandis melonibus&peponibus; ipsis tute viventibus. Saepe non alio scopo,quam pro locorum pompa exstruuntur, quod supra aedificiorum mensuram longe prominendo, oculos peregrinantium e longinquo alliciant.

Ultra hortum ab unico stadio praediolum jacet, in TUM B- ascensu montis Sophis, quod a structore, hodierno Rege,

nomen obtinet Tachia Solymann. Illuc dum per arenas enitimur,ad dextram utidemus Gabrissaan, i. e. suburbium gentilium cum spatiosissimo caemeterio Christianorum Armenorum, ad sinistram Gaberorum collem sepulchralem; cujus turrim,quibus cadavera mortuorum exponebant, lab Abbas II. tormentorum globulis,eX prae -

228쪽

x96 Amoenitatum exoticarum Fasciculus L dicto horto missis, disiecit, offensus gentilis mi tam vicino

spectaculo. Altera non procul inde apparet turris, ab aula accurate una parans anga dii tans, tysatirmeta celerum dies a. Nomen eX eo nacta est, quod serviat inter Regios hemerodromos recipiendis pro meta, ad quam, artis exhibituri specimen, eX foro aulico duodecies cursare ultro & citro debent, hinc subinde telum ad turrim, inde in forum aliud referentes, contacti utrobique termini signum. Actus multa aulae ac civitatis festivitate peragitur: civibus stadium vicatim stipanti us, & instrumentis musicis applaudentibus praetercurrenti, qui non audet in via moram trahere, mingere, vel humoris quicquam adsumere. Sic itu redituque stadium intra solis ortum & occasum duodecies emensus, consummati azRegii cursoris titulo, plurimisque ab aula praemiis donatur. Ipsum praediolum horroris & solitudinis theatrum est, lacunoso rupis dorso decumanis laboribus am Xum, angustas referens areolas oblongiores quatuor, subinde altiores atque invicem imminentes, ad quas gradibus impolito structis, partim etiam rupi insculptis ascenditur. Nihil hic augustum, nihil Conditore dignum invenio, nisi longissime circumspiciendi stationes,latendi cryptas quasdam , dc inconditae figurae turriculas, hirundinum nidis non absimiles. Ut tamen quisque suos diligit foetus, ita in illis nidis frequens latere amat serenissimus fundator, cum aliqua gynaecei parte; quam, dum totieS deduci magnam Alfen bus creat molestiam, jussis interea, publicata fuga Κhorauch,domibus suis eXulare. Montis fastigium ampla habet munimenti antiqui, Sc diruti oppiduli vestigia, ad quae dissiculter penetramus; arciSetiam rudera in summo apice exhibet ab hinc una paras anga, altera montis extremitas Rusiano inscripta, quae periculose rimatus sum; non procul inde ad xadicem crypta conspicitur

230쪽

Amoenitatum exoticarum

citur, in qua statis temporibus festa sua celebrant gentiles Benjani. Sed de his narrare, Relationis scopus non permittit. Habes primam Regiae manssionis partem, Hortos: si non pensilibus Semiramidis & Cyri, aut Alcinoi Hesperidumque similes, tantopere a Poetis, lepidissimis mortalium, collaudatis; nitidissimos tamen, & quos omnium in Oriente Regum viridariis,ob magnificentiam possis anteponere. . Nostratium Principum hortis eos aequiparare nolo, quod operum in illis conspicuorum non semper molem, Varietates dc ingenium eXprimant; affirmare tamen audeo, neminem esse toto terrarum orbe, qui hortoS totidem pulcherrimos, cum circa Sedem suam, tum in remotissimis urbibus & provinciarum recessibus, sua & majorum solertia adornatos, possideat; aut qui in eorundem culturam Sc conservationem maXimos sumptus lubentiori animo expendat, atque persarum Principes. In eo quippe reponunt non minimam beatitudinis suae partem, si,inter hortorum delicias,latere cum foeminis 3c vitae tempus

exigere tranquille possint; haud impigri, plantationes adique operas hortenses ipsi dirigere, suo ex ingenio nova molimina describere, novosque hortos condere, in locis etiam salebrosis Sc desertis. Abas Magnus, qui sedem Regiam post Tham pum primus reposuit I ahant, non m0do condendae Domus Regiae,atque extendendae etiam Urbis loca ipsus definivit, sed plurimorum, quae recitaVi,Vi ridariorum situm, magnitudinem, limites descripsisse, l0corum conditionibus aptasse,& in delineati0- ne amussim sua manu tenuisse dicitur, ori non satis laudandus imitator, qui, ut in libris Xenophontis legitur, Regale idem existimabat studium; non raro plantas se rere, atque arborum demetiri spatia, sua etiam manu s0

SEARCH

MENU NAVIGATION