Amœnitatum exoticarum politico - physico - medicarum fasciculi V, quibus continentur variæ relationes, observationes & descriptiones rerum Persicarum & ulterioris Asiæ, multâ attentione, in peregrinationibus per universum orientem, collectæ, ab aucto

발행: 1712년

분량: 996페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

801쪽

isti an ymen jure possideat. Addi ab aliis vidi radiculas

seu Ischir, i. e. Schoenanthi Veri, ter-r qtie huic genuini; tum herbam alterutrius Sementinae, praesertim Turcicae. DupleX enim hic crescit, una Dirimneh Fars, id est, Sementina Persica, quae in Regni desertis ubit luxuriat, semen ferens leve, a sol- liculis suis aegre separabile, & ut plurimum inane: altera Tur dicta, i. e. Turcica, quae rarior dc montium alumna in ipso flore eXarelast, nec nisi in Turcinaria, Tur saan Fae ei nomen dedit, semen progenerat ; quod ad Europaeos translatum, seminis Cynae &Zedoariae appellationem recipit. EXterno usui Palma omnes suas concedit partes : inprimis vero,in construendis tuguriis, canices, in trinum fissi palos & trabes constituunt, quibus tectum & tota aedificii fabrica innitatur; cetera omni eX palmeis frondibus sine clavis dc normis,sine arte dc industria clathrata sunt &rudi manu compacta. Sed quae ruditas non omnino materiae, sed agresti desidiae debelux; nam in oppidis passim invenies elegantisis ructurae domus carmentitia' quae eX palmeo ligno trabes, eX frondibus intergerinos eXhibent non indecoros. Hinc Belgonii & Allini de architectonico ligni usu dissidentium, facilis erit conciliatio: s. caudices palmeos ad architecturam ob fibras crassas laXeque cohaerentes) nihil valere concedas; trabes tamen domuum in AEgypto cons ituere, credas Alimo. Supellectilia aediculis Ρalma etiam ibstituit; pro cremio enim ramalia, pro scopis racemi, pro urceis & scutellis inanes spathae serviunt, in formam desideratam flectendae. Exspadicum vero scapisi bene praeparatis torquentur funes

firmissimi,a avalem apparatum necessarii, Falsi sunt, qui

802쪽

s L. Amoenitatim exoticarum qui eos eX costis frondium, aut arboriS cortice, quem nullum habet, elaborari scribunt. Modus praeparandi ei ut crudi scapi, decurtata prius & abject a portione racemon, lier octiduum aquae immergantur, ac satis macerati mal eis ligneis tundantur, donec, quod facile evenit, in stupeam resolvantur materiam, ad restiariorum opus idoneam. Ex eadem stupa fiunt calceamenta s. ,- Usas dicta, quibus in his provinciis utuntur rustici; construuntur eX incondito quatuor funiculorum stamine, dc paris conditionis trama, ita laxe intexenda, ut manu coarctari

possint, dc ad cujusque pedis mensuram nullo negotio aptari; obstragulum deest; locum supplent stupeae c0rrigiae, quarum ope tibiis adstringuntur. Ex foliis, sed inprimis sylvestribus, texuntur dodrantalis latitudinis mattae famoste Tutet,vel injulet, quibus transvehendae merces pro tutela obvolvuntur; Ex iis qu0que torquentur funiculi tenues, quorum in iisdem voluminibus consuendis usus est; In sportas quoque constringuntur rudes, haltem idoneas, ad recipienda scruta dc quisquilias. Quin, majori artificio ex foliis varia flabella & capitis opercula conficiunt, sed prius ad candorem usque insolatis,varie deinde tinctis & in limbulos divissis. Reticula, quae frondium bases involvunt, excitando igni lambiem praestant; in hydriis vero ac leucythis concludendis, nec minus in compingendis vel firmandis ad transvecti0nem vasis fictilibus vitreisque, pro stupu& stramine ser'

viunt.

. II.

Medicas v Irtutes Palma in huctibus recondidit. pri

mariam Venditamus, qua moderate adstringunt hi Hac conciliare vires ventriculi, cohibere alvi fluxiones, int: stina, uterum dc laetum roborare, experientia docuit.

803쪽

- Fasciculiis M. dem facultati acceptum ferendum est, si1 quid iidem fructus praestant eYtrinsecus adhibiti. Alteram vocamus dulcedinem , sed adstrictione temperatam; cujus beneficio

caryotae opem ferunt egregiam iussaentibus: nam catar- rhos tenues, acres & vagos Medice loquor blanda coagulatione sub naturae reducunt obedientiam, ut absi inani concussione thoracis excerni valeant, dum & abstergunt leniter & organa pneumonica demulcent. Hinc

Specierum diathamaron Micolai, Looch sani experti, atque his pares nostratium medicamentorum formas ingrediuntur. Eidem virtuti debetur, quantum succurrunt renibus aut vesica dolentibus. Dactylorum cietatem nec purgantia respuunt: Electuarim Diatholicum,quod Mesue sanitatis ac salutis medicamentum Vocat, satiS magna quantitate illos recipit, eo conssilio, ut scammonii ferocitatem mitigent, & detergant pituitam intes inis adhaerentem, in affectu Colico. Idem electuarium, eodem fructu nobilitatum, prostat etiam in tabellis, insignitum nomine Diaphoenici in solido. Pariles virtute & dactylorum connubio compositiones officinae Persiarum eXhibent, quas prolixe describit Thesaurus Charassem-SJaicus Sachirehciara sem-Schahii,ingens liber Persicus a Rege eius nominis sic dictus, auctoris

sein: dc in sua Appendice simplicium dc compositorum historiae, auctor libri Selectorum naturalium dc mirabilium Em Litaabi Echtiaraati Beri . Ex quibus Rev. P. Angelus Carmel ita disic. haud infideliter Pharmacopoeiam suam Perssicam latine transtulit. Emplastrum quoque diaphalcit eos ab hac arbore nomen Dia -

804쪽

73 4 Amoenitatim exoticarum palmae dc Diophoenici sortitum est , cujus in vulneribus &qualibuscunque ulceribus sanandis, nonnunquam etiam in leniendis doloribus arthriticorum, insignis usus est. Verum emplastrum illud, cum Palmae non fructum, sed solum admittat lignum, quo cum in praeparatione agitari solet, quicquid virtutis eXerit, Lithargyrio acceptum refert; rudicula nihil ei, nisi nomen tribuit. Ad arthrit, dem curandam ipsos dactylos commendat Solenander.

Oleum ex eis elicit, quo procidentem anum, eXCOriatas partes corporis inungit. Pulpam dactylorum imponunt populares extrahendis eX pede festucis δc aculeis. Pulverem contusorum ossium, partum expellere Forsus author est; idem Sc calculos educere medicorum testimonio creditur. Cinerem ossium ustorum in urina incontinentia propinat Riverius. His tot virtutibus ut ut dactylorum nomen clareat; apud alios tamen male audiunt, quod crebrius manducati cephalalgiam , dc qu0d medici Persiani crepitant, gravissimam Visioni noxamin- ferant: cum ViX tertius in hac gente aliqua non gravetur luminum aegritudine. Qua culpa dum heliqua dulciaria insimulat Aretaeus ,solidioris eXperientiae medicus, Sc adoctis, teste Gercetano, Anima Hippocratis non immerit0 appellatus, solas tamen palmulas eximere non dubitat. Sunt sane oculorum vitia omni genti oryga vescenti, sub

dio dc in rore dormienti, balneis denique crebrioribus assuetae, familiaria Sc vernacula: Haec tria cum in una haenatione videas, religio sit, tot mali causis praesentibus, e0 nomine infamare dactylos.

h. m. Magicum arboris abusum subjungimus, quo ex sellis

de rebus absentibus de futuris pronunciant,eam vaticinan

di fraudem edocti, quam speciali, sed barbaro fortassis, nomine priali mole appellat vulgus Ormu'ssiense.

805쪽

- Fasciculas M.

siense. Nam, ut ut plura sint superstitiosae genti per vaticinia imponendi genera, quibus vel ex calculationibus vel in religioso suo Codice ALHraan, aut Poematibus Chodsa Ha- ti Syirasi, obscurarum rerum ex multo obscurioribus apophthegmatibus,evolutionis sorte inventi'lucem quaerunt ; Vel ex somnorum ingentis formae libro Tarubiir, nebulosis spectris, centauris & daemoniis picto, somnorum praenotiones evolvunt; vel arte Geomantica Rami, inventa tesserarum jactu auguria calculant, haec tamen Faali me k spectabilis ars omnibus illis dactylophagi populi judicio longissime antecellit. Modus hic est:

Scandit possessor comam Palmae floriferae, & ex novella medii verticis fronde carpit sinistra recentium foliorum manipulum. Ex requisitis est, ne Μagus quicquam toto actu loquatur, nec nisi semel carpat; detracta folia in terram ne ddiciat, nec pretio Vendat,sed gratis concedat petentibus. Si in uno eorum deliinum sit, irritus est labor, irritum oraculum. Cum divinatio instituenda venit, unum vel alterum soliorum fatidicus in septem discerpit Iacinias, quas sinistra manu ita apprehendit, ut utraeque laciniarum extremitates inter pollicem indicemque ad aequalem longitudinem emineant, ne, qui unius lori fines sint, appareat. Hos inquam fines Magus quaerenti offert con nodandos,binos atque binos,postremis saltem duobus, quoscunque voluerit, omissis. Quo facto,compagem laciniarum, quacunque sorte cohaereat, humi spargit, ut natas ex nodulis figuras inspiciat,&ex iisdem responsa eliciat. Ridiculum est, quot obtingant laciniis varietates

figurarum, per circulos, catenas, lineas i multiplicia in.

volucra cohaerentibus Vel disjuncti ; sed magis est ridi-

806쪽

Amoenitatum exoticarum culum, quam Magus severa fronte lineas aut gyros, cῶ-junctiones aut separationes, unitates δc numeros, ad itinera, reditus, connubia, mortem, aegritudineSi sanitatem innumerosque casus argute flectat, Sc, nisi rite fata, recte tamen crumenas eXplicet eorum, qui hanc sibi fabulam ludi petierant Epilogaeu IV. Hos hodie, non plures usus tenent indigenae; adeo Strabonis numerus desecit; adeo cum gentis gloria, n0titiae rerum, ingenium & industria imminuta, & in qbscu-xam inscitiam transgressa sunt: id sive debeat plebeio sanguini AEthiopici hospitis, qui priscam inquinaverit nationis nobilitatem, sive acceptum reserat certo orbi, qui rebus cunctis ines; quo ut temporum, ita morum Cices ver- -υ- tuntur, ut loquitur Tacit. in Annal. Accusare si1 uspiam Moiades A licet fata rerum vertentium, ilicebit sane in Ormoto, illo palmiserarum provinciarum capite, ejusque civibus Ἐγ-ritis, in quorum nunc portum Gsmronen fem nam ex eo

digressus fui) domum me recipis. Illustris haec illa, si

priscos recte conciliamus, in 'ris Insula est , Erythraei Regis, quod Plinius testatur, monumento nobilitata, Cara, manidis famosum promontorium, quod e salo promit caput, ut loquitur Arriano,Strabonique Armo-zum Sc Armuzs,hodie Hormuus dicta: Sive enimi ita a fundatore sito, Viatorum Deo τοῦ id est, Mercurio nuncupata sit, ut Athan. Rirehero videtur; sive saltem in proventu Gurmas, i. e. Dactylorum, quod vero similius est, nomen suum invenerit; sedes sane Regia fuit, Regni metropolis & totius Orientis emporium. Priscos Persas audimus, & cum iis non multis retro annis victores Lusitanos diYisse proverbio: Si orbis terrarum an

nulo comparandus sit, Ormustium ejus dicendum esse H -

807쪽

dema. Haec olim meta, haec cynosura atque polus fuit, quo ante Europaeorum in Asiam navigationes collimabat acus mercatorum totius Orbis; unde depositas Indorum merces petebat Asia minor, AEgyptus, Graecia ct ulterior Occidens; unde Europaeae nationis fama sub previ nomine sive a Phrygibus, sive a Francis hic appuliis per omnem Indiam percrebuit atque inclaruit; ex quo Insula jure merito trium mundi partium portus nuncupanda fuit. At, o Ilium t desiit Ormussit nomen; inclytum corruit regnum; civis cum regno occidit; cum cive Urba

nitas, cultura, artes amista sunt. Nihil enim cum ferat siccum illud ac sterile coelum,nisi taedia humani generiS, sola locum mercatura & quaestus amor populo repleVerat. Europaei igitur, postquam coeperunt Orientem frequentare naVibus, & aurea vellera petere eX ipsis natatuebus, per orbem distribuenda, desiit in Insulam mundi mercium depositio, dccones uXus gentium ad mercaturam; politioribus sensim hinc & eX tota, qua mari adhaeret, pro 'vincia regressis in mediterraneas, sub mitioris caeli praesidium. A quo tempore negotiatio ibi nulla viguit alia,nisi quam sola Persia cum Indis ac Europaeorum Societatibus reciprocat. Cujus instaurator Rex Abas Magnus ex Insula cives, domus mercationum dc ossicinas commoditatis

causa transtulit ad oppositi littoris oppidulum Ghamrus' seu quod inde in populosam urbem provectum,

a Serenissimo aues ore nomen adscivit recentius

Bender Abas, i. e. Portus Regis) Abasi, prout Rel. 7. g. Linssinuavimus. Insula cive suo eXuta,nihil de prisco splendore, quam nomen Vetus retinuit; vadi vix de conditione vel loco amplius constat; emporii toto orbe celebris, quod in borea - occidentali Insulae extremitate magnifice superbiebat, quasi mari imperaturum,nunc desolata ac diruta spe stantur rudera; saltem castellum ei praefixum cu-

808쪽

fg miytatum exoticarlim stoditur otioso praesidio septingentorum militum, qui tamen magnam partem temporis inter ciVes terrae Drmae

degunt, squaloris inter pomoeria pertaesi. Castellum a Lusitanis quondam conditum habitatumque fuit; quod, etsi a loci genio inexpugnabile haberetur, possessoribus

tamen eXtortum, &in Persarum potestatem anno Christi 1623. redactum est Anglorum auxiliis; qui pro compensatione partem annui telonii, quod in portu eXigitur, eX pasto accipiunt. Insula unicum complectitur milliarium in longitudine, minus in latitudine, tota montosia est ac ste xiii S, arbores, Lotos agrestes spinosas ac pauciores Palmas

feren ' Pago gaudet unico quadraginta domuum Turumpe dicto, in quo magna pars militum hospitatur. AFaedulcis unica adest scaturigo in littore, sed exilis adeo, ne sum ciens potus ex ea possit colligi. Non pr0cul a pag0 cisterna extat Gads gi se apellata, vasta & celebris, quae

imbrem brumalem excipit. Earum inter ipsa urbis rudera numerantur ducentae,omnes hodie,si viginti excipio, dirutae S. inutiles. Ρuteanam stagnanti olim praetulerunt ciVes alii, tuam quotidie petierant ex littore proXimo ter xx firmae, ab una parasanga oppositio. MonteS eX Varia materia coagmentati, variis quoque ludunt coloribus: Petrosi sunt alii; alii ex aren & sale mixti; unus littori pr0pinquus rubricam eghibet; alius arenam cedit mican tem, nigerrimam, quae olim ad usus devehi solebat in

indiam. Datur lodi spatium,in quo Benjani linis candidisssimis amicti, haec mundities illis pars religionis est dum

festivis diebus recreationis causa incedunt, colore flaV0 tinguntur, quod ejus particulis, quanquam invisibilibu aer imbutus sit. Sal nativum dimidia ab urbe paras anga petitur, non alio pretio constans, quales eruendi labore, idem in montibus ex pluvia liquefactum ac devolutum, dium in lacunis subsidet, in crustas magnas, glaciei instar, QDagulatur, gratuitum pariter in usum petentium. Sul

SEARCH

MENU NAVIGATION