Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriæ novæ ; nec non Spirituum, oleorum, florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio, facilimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus & mineralibus, conficiendorum & quidem mag

발행: 1651년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

P A Ris M. Ioῖ egregie purgat, tam senibus quam juvenibus ab L.

que omni periculo. Nolim igitur te offendere do Chorum quorundam opinionem , an tim0nium pro Veneno proclamantium, eJusque usum interdicentium, sed ex ignorantia , ex relatione aliorum judicantium; quibus illud Apellis sutor ultra crepidam. Quid igiturΘ Non omnis fert omnia tellus: Asini cadaver putre factum, Scarabaeos producit, in aerem volantes,id quod assino, scarabaeorum Origini impos Iibile erat 1 atque haec di cta sunto os ribus regii antimonii: Posteros nimirum illorum aliquando oculos suos apcrturos, sibique velata

non ita contempturos. Fateor equidem anti moniam male paratum, sinistre que administratum ab inexpertis, noxium esse, sicuti etiam vegetabilia male usurpata. Sed male agitur si abjicitur quid propter abusum. Culter ne propter ab usum infantis abjiciendus in se bonus P Bona instrumenta faciunt bonum artificem; Medicamina similiter bona & efficacia faciunt bonum Me dicum: de sicuti quandoque & quidem subito er rare potcst , sive errorem aliquem committere optimis suis instrumentis artifex aliquis, sic etiam medicus optimis suis medicinis , si non rite administraverit; quae alias s. a. administratae, celerius ossicium suum praestant S plus etiam, quam aliae longioris temporis intervallo. Et sicuti instrumenta optima requirunt magistrum peritissimum ; sic optima quoque medica mina peritissimum in arte sua requirunt Medi

182쪽

lo Fu RN o R. P H I L os o Ρ Η IC. cum, administrantem medicinam suam secundum artem, habita nimirum ratione aegritudinis, personae, sexus, aetatis atque Virium. Nec aliquis miretur, velim, quod antimonio primo ente auri praedito ) tantas attribuam Vi res; quarum etsi plures adderem, non mentirer tamen. laudes enim ejus satis depraedicari nequeunt in mundificatione sanguinis rite nimirum

parati & administrati ) sicuti enim aurum sibi

proximum ab omni rde , ita etiam hominem purgat ab omni immunditie. Estque magna inter aurum &antimonium harmonia, inter hujus &illius Medicamenta. conficitur namque aurum

bonum ex Antimonio uti in Quarta parte doce' bitur) separationis beneficio: qui nimb bona pars antimonii transmutatur in aurum digestione diuturniore; unde apparet auri proprietatibus praeditum esse, & commodius ipso auro ad medicos usus applicari posse, quia in ipso vis auri est vola tilis, in hoc vero fixa, ad instar infantis flexilis respectu senis. Consulo igitur in Antimonio quae rendam medicinam , quae non invenitur in rebus

Etsi desideras vires Antimonii vel alterius cujusdam mineralis magis concentratas, redige solutionem beneficio tartari factam , humiditatis e Vaporatione ad mellaginem in B. cui affunde vini spiritum extractionis gratia, & intra paucos dies rub scet, postea tinctum decanta, recen temque re affunde spiritum ; atque id toties, donec Omnem extraxerit Tincturam. Quo facto ex-

183쪽

P A s II. IOI tractiones singulas misce, & colloca in vitro colli oblongioris in B. tepido ad algerendum tam diu, donec cssentia Antimonii a spiritu vini separata, praecipitetur ad fundum instar olei spissi, pinguis& rubri ; quod postea a spiritu iterum albificato separationem, auferendum dc instar thesauri Me dici asservandum ; cst enim oleum absque omni

corrosivo paratum.

Sed & spiritus vini aliquid retinet virium Anti monii, ita ut possit per se in multis morbis tam intrinsecis quam extrinsecis, usurpari cum fructu. Tinctura vero est instar Panaceae, mirifice Operantis in quibusvis morbis, dcc. Et sicuti dictum de Antimonio, ita etiam de caeteris mineralibus atque metallis , & quidem absque destillatione , eliciuntur olea dulcia beneficio tartari, mcdicamina non contemnenda. Nemo enim chymias peritus negabit vircs maximas latentes in oleis metallorum mineraliumque non corrosi vis, utpote reductis a crassa δίcorporea ad essentiam subtilem & spiritualem. Uritus olea Corastorum, Persarum, oculo- rum cancrorum, aliorumque lapidum

facile solubilium, animalium es

secium.

Erlarum subtilissime tritarum vel corall. pari. I. tartari puri pari. 3. Vel ,aquae quantitatem sussicientem ; mixta colloca in cucurbita

184쪽

vitrea in arena, δί tantum administra ignem, quantus coctioni requiritur poterit quoque quidem melius si eri in olla vitreata, quia aqua e Vaporans renovanda subinde, uti supra dictum de metas is ) facta solutione , fac ut omnia refri gescant: postea illam sit ira , δί ad mellaginem humiditatesta abstrahe quae ita per se , vel cum spiritu vini cxtracta , v l destillata sicuti supra demetallis dictum , ad usus venit medicos. Extractum sive Tinctura viribus praestantior est liquo re spiritusque praestantior Tinctura.

Singula tamen tuto u serpantur, confortant cor & cerebrum , cumprimis perlarum & corallorum, pellunt urinam, de alvi obstructiones pro hibent: Oculorum cancrorum, lapidumque pe carum praeparationes praedictae aperiunt & purgant ureteres, calculumque renum & vesicae pellunt. N B. Spiritus corall. rubr. destillatus & re

chisicatus conducit epilepticis, apoplecticis, dc melancholicis, expellit omnes malignitates per sudorem; quia aureis proprietatibus praeditus,de qua re alibi fusius.

Spiritus e sale tartari or tartaro Crudo.

Aartari crudi & salis tartari quantitatem aequalem, mixta solve in aqua limpida, solutionem de spuma, quam iterum in loco frigido redige in crystallos, quae si destillantur ad instar tartari crudi, dant spiritum puriorem, subtiliorem& suaviore destillato e tartaro crudo, cujus Vires

185쪽

Ρ A R II. Io Thic recensere non opus est, quia habet easdem cum simplici spiritu tartari. Antequam autem destillatur spiritus, usurpari possunt crystalli ad instar tartari vitriolati loco Cathartici lenioris;

leniter enim purgant, pellunt quoque urinam atque calculum nec ingratae sunt. Dosis illarum est a Bj. ad i. in aquis appropriatis. Hoc sal solutum in aqua, metalla mesius purificat si coquuntur in ipsius solutione, quam tartarus crudu S com

Spiritu alis tartari emaci mus additione arenae vel licum desillandus. Docui in Prima Parte ejusmodi spiritum ubi

species destillandae immediate projiciuntur in ignem , cujus rei causa remanentia perditur;

quam etiam fornacem utpote hac ma)orem, ma

jusque sipatium requirentem , quilibet exstruere non potest; nunc quoque docebo, quomodo hic spiritus destillandus in fornace nostra secunda, quae minor Prima, & quidem absque jactura remanentiae, quae non minoris valoris quam ipse spiritus: Nimirum ut sequitur. Fac primo ut habeas salem niveum e tartaro calcinato beneficio solutionis & coagulationis; quem pulverisse in mortario calido, eique ad misce crystallorum vel silicum pulveris torum, vel saltem arenae mundae lotae, eaque Optime per misce: quo facto projice in vas destillatorium singulis vicibus quantum capit cochleare com

munes

186쪽

io 8 Fun No R. PHILos OPHIC.rnune, postea appone opercutiam vasi sive ori si clo vasis quod terreum esto ) dc e vestigio candescens mixtura ebulliet & ascendet instar alumi nis sentientis ignis calorem subitaneum, dabitque spiritum crassum & ponderosum album quocgresso iterum in)ice parum; iterumque exspecta donec spiritus egressus condensetur, & remanentia, quae candescens in altum adscendit,iterum ad fundum descendat: quo apparente signo, parum iterum injice cum coichleari ; atque id toties repete donec omnis mixtura in vas destillatorium sit projecta: Et egresso omni spiritu, amove operculum , & exime remanentiam candentem &mollem, similem vitro albo, claro, transparenti fusili, cum cochleare ferreo mundo ; quam praeserva ab aere, in quo dissolvitur, & ad usus suos reserva, de quibus paulo post. Spiritus ita per se, vel rectificatus per retortam vitream ex arena, servandus ad usus Medicos; alio sapore praeditus quam spiritus salis communis & vitrioli; non enim est adeo acris, Odorem prae se ferens sulphureum silice una, & urino sum saporem. Hic spiritus prodest podagricis, calculosis & phthisicis, promovet enim sudorem ει urinam, & quia ventriculum purgat & roborat, appetitum excitat. Caeterae vires me latent, facile autem crediderim plures in ipso latere : Et meo quidem judicio, cum spiritus salis tartari simplex,per se factus, commenditur in calculo, non dubito quin hic silicibus & arena signaturam calculi microcQ-smici

187쪽

Ρ Α R s V. IO9smici habentibus) exaltatus sit medicina particu laris praestantissima nephritica. Suum tamen cui que liberum esto judicium.

Extrinsece usurpatus ambusta restinguit, cutemque mundificat. Remanentia servata vitro similis non est nisi fixissima pars salis tartari & s li-cum , vi caloris unitorum & in vitrum solubile redactorum: in quo latet ingens calor, qui quamdiu ab aere praeservatur, siccum non cernitur,

manifestatur autem affusa aquὶ Quod pulveri satum in mortario calido , & aeri humido expost tum , resolvitur in oleum spissum dc pingue, relictis quibusdam fecibus. Hoc olcum sive hic liquor Silicum , Arenae, crystallorum non solum ita per se venit in usum

Idedicum tam intrinsecum , quam extrinsecum ; sed etiam usurpatur ad metallorum mineraliamque non modo praeparatio ius medicina

lcs,scd etiam ad ipsorum in Chymia emendatio nes. Multa enim latent in silice & arcna, rebus scit. vilibus δύ abjectis, incredibilia inexpertis. Mundus namq;hodiernus est ad c d possiesus dia bolica avaritia, ut nihil nisi auru ambiat & argentum , spreti silcnc glectis artibus Sc scientiis honestis; quare etiam merito Deus nos excaecat, ne quae coram oculis nostris, apparere visit nostro

possint. Praestantissimus ille Paraccisus dixit hac de re in libro suo vexationum himigari mdum in haec erumpit verba : Silex saepe namero a tergo. Vaccae projectus , carior vacca, non solum proptzrca, quod aurum inde eliciatur vilique factionis,

188쪽

factionis, sed etiam viliora metalla adeo ipsius beneficio purificentur, quod auro naturali & argento in omnibus similia appareant; quod etsi nondum praestiti magno cum fructu, vidi tamen si ossibilitatem & veritatem aliquoties , id quod

demonstrabitur suo loco. Hic Sili cum liquor admodum venustat metalla, non ad instar muliercularum supellectilem suam stanneam, cupream , ferream &c. arena &Iixivio mundificantium , omnemque rubistinem

abstergentium , donec splendorem pristinum adipiscantur vasa; sed longe alia ratione, ubi metalla in ipso Chymice dissolluta, aliquatisper postea & quidem vel via humida, vel sicca digeruntur in eo quod est secundum Paracelsum, intrarem uterum Maternum ct regenerari; quod si rite peragitur, matrix dabit sive parici partum mundum. Cuncta metalla generantur in arena vel in lapidibus , quare merito metallorum matrices

appellantur, qui quo puriorcs, eis puriorem dant foetum : Est autem omnium lapidum purissimus Chrystallus, si x & arena unius naturae lapides si simplices nec metallis impraegnati) quare silex& arena aptissimum metallorum balneum. Noli autem opinari hoc balneum esse Philosophicum illud menstruum secretissimurn, Regem supreme purificans ; quia illud magis amicatur auro propter affinitatem , quam reliquis metallis; hoc autem magis caeteris quam auro. Hinc videre est,

quod bot balneu non sit Fontina Bernhardi, sed saltem particularis quaedam metallorum purga

189쪽

l P A n s II. ΙΙΙ tio sed hisce omissis volens enim poterit se in

il illa re exercere) accedamus usium medicum hujus liquoris, cujus grati hic liber conscriptus ; quae t autem dicta , propterea dicta ut appareat non semper res caras, dc praeti Ofas esse respiciendas,l sed etiam vilissimas ob bonitatem in illis abscon- di talia, utpote sunt silices δc arena.

uomodo sanguinis in sar rubra Tinctu eliciatur e liquore licum, cum vi

FX tracturus Tincturam Medicam vel Chymi

cam, accipiat loco albo ruar, flavos elegantis . simos silices, viride s, Geruleos &c. continentes aurum volatile vel fixum: e quibus t lice primo spiritum salis tartari additione; quem si non desideras, funde solummodo mixturam in crucibulo mundo cooperto, & fac inde vitrum transparensfufile , quod redige in mortario calido in pulverem subtilissimum , cui affunde in vitro colli oblongioris spiritum vini rectificatum nihil interest cisi phlegmatemon sit orbatus si modo purus sit)colloca tamdiu in digestione vitrum subinde agitando, quo silex dispersus eb facilius solva

tur) donec spiritus rubro tingatur colore ; quem postea decanta, reccntemque reaifunde, donec etiam rubescat; atque id toties repete , donec nihil extrahatur amplius. Quo facto abstrahe iterum in balneo vini spiritum per alem biciam a tinctu -

190쪽

111 pu RNO R. PHILOIO PIII c. ra in fundo cucurbitae remanente instar lucci ve1

liquoris rubri , quem postea ad usus suos servare

oportet.

Vsus Tine Iurae Silicum in Medicina. HAEc Tinctura, cum primis parata e silice vel

arena aureae naturae participe, non comtem

nenda, cfficacissime enim resistit omnibus coagulationibus tartareis solubilibus manuum , ge nuum, pedum, renum & Vesicae ; et si confecta evulgaribus in defectu aureorum , quamvis non adeo eminenter. Nec mirum si tanta vis in arena vel silice potabili, non enim omnia onambus nota. Estque eiusmodi tinctura efficacior, si antequam extrahitur, solvitur aurum in liquore sili

cum.

Nolim autem te suspicari hanc filis tarrari ti niti cum arena, spiritum vini tingentis) esse tin churam; quia inter hanc S illam est maxima dis ferentia. Salis enim tartari tinctuta destillatas crretortam, egreditur primo vini spiritus clarus, se cundo phlegma initi pidum, remanente sale infundo, simili mo sali tartari, nullo poli calcinationem colore praedito: Quaeritur igitur nunc, quia factum cum tinctura, nulla enim stillavit, nulla etiam remansit in fundo cucurbitae λNon fuit vera Tinctura, quia sulphur vini additione filis tartari exaltatur, ac proin rube dine aliqua inficitur, quae etiam tollitur iterum

blato sale tartari quod etiam accidit indigestione salis

SEARCH

MENU NAVIGATION