Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriæ novæ ; nec non Spirituum, oleorum, florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio, facilimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus & mineralibus, conficiendorum & quidem mag

발행: 1651년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

tione, cibo & potu repleat stomachum , conten tus jusculo carnis, & hanstulo vini vel cervisae:&sequetur alti ro die appetitus cibi δί potus me lior. Extrinsece Usurpatus Veneris liquor, efficacior est: Martis liquore: utinam igitur omnes Chirurgi ejus scirent compositionem, eoque Uter n-tur loco tinguentorum suorum, quorum ministerio tot vulnera recentia curabilia negliguntur,

abeuntia in ulcera foetida putrida , cumprimis quia facile & vili pretio comparat Ur. Et si hosce liquores desideras puriores, affusione spiritus vini extrahe illorum t iacturas quas

facile extrahere licet) relinquentes feces copio fas inutiles , quare tincturas necessario efficaciores liquoribus esse Oportet; ita ut illarum gutt.1. q. purgare sussiciant cum alias crudorum lita quorum requirantur gutt. q. 6.8. usque ad 12. δί1 Operatur quoque Tinctura extrinsece usurpata melius, nec ita facile corrumpitur sic utiliquor, qui temporis curriculo albam cuticulam contrahit, sed potius perennis est &perpetua. Destillaturus autem liquorem,non opus habet extrahere illum, quia sussicit illum destillare eo modo , quomodo dictu supra de Saturno; Mars quide dabit spiritum flavum, Venusque viridem. Martis spiritus & oIeum tuto intro assumitur in peste,febribus, obstructionibus & sanguinis corruptio re, a 3j. ad Jj. esticaciorque est in promovendo sudore, spiritu illo tartari simplici. Idem praestat Veneris spiritus δί quidem essic ac vis, qui vomitum quandoque excitat nimianimi

172쪽

94 FuR No R. PHILOSOPH1 C. nimirum do si exhibitus. NB. Et si cuprum ab omnibus fere Chymicis praeferatur ferro tanquam metallum maturius. experientia tamen te- statur, ferri usum intrinsecum, ob dulcedinem esse tutiorem. Extrinseca autem medicina Venus test appropriata ulcerum , ubicunque etiam fue rint in toto corpore, si simul etiam necessaria ad- iministrantur purgantia. Non enim haec solummo-

da e cupro parabilis Medicina, sed aliae plures, iquas reperire licet in meis libris. Operae pretium esse duxi catharticum dare ex lserro vel cupro conficiendum , pauperculis, robustis, rusticis , de procul a pharmacopaeis habitantibus , ad evacuandum ventrichium nimia repletione corruptum, unde proficiscuntur Cephalere, febres, lumbrici. &c. Admonitos autem velim puerulos , senes &emaciatos , Ut abstineant ab usu hujus Medicinae, quae robustis & juvenibus datur, ne una cum lumbricis vitam etiam ejiciant qua alias feliciter curantur febr cs stomachicae lumbriciq; expelluntur : Fit autem sequenti modo. φ. Tartari puri pulverisisti Js,. Sacharisive mellis velluncia;aquae fontanae vel pluvialis v .vel vj. Misce

singula, mixtaque coque in Valc cupreo mundo, igne nimirum carbonum tanto temporis spatio, quanto opus est ad ovi coctionem, vel paululum majore, vel ad summum octavae partis unius horae spatio auferque spumam in coctione appa

rentem : quo facto aufer ab igne ut tespescat potionem, de tepidam,vinum saccharatum tepi

173쪽

Ρ Λ R s II. dum referentem propina patienti, quem fac ut jejunet postea, & intra horam dimidiam operabitur superne dc inferne, quod non formidan dum quia unius horae spatio actum erit, ubi se ab aere fit cido abstinuerit patiens. Pro puerulis piam candis, lumbricis vexatis, accipe loco cuprei va iis, vas ferreum mundum, & minorem quantitatem tartari, sacchari & aquae ρ plerunque autem haec potio saltem inferne operatur & si quando que excitat vomitum qui lenistamcno nihil interest quia magis prodest , magis enim tunc vacuatur stomachus : Et si forte prima vice nihil o

peraretur, Oportet potionem eandem altera die repetere, Oportet autem tunc augere pondus in gredientium , vel diutius continuare coctionem.

Haec potio caret omni periculo, si recte praeparatur & administratur, gratiorque est semine illo amaro santonico. &c. Causa hujus operationis est solutio metallorum facta cum tartaro & sac- charo, coctionis beneficio in aqua, qua extrahitur vis illa metallica purgans superne & inferne , quam adJuvat tartarus. Atque haec dicta sint rotabus is, non puerulis & debilibus. S ritus Mercurii tartarisatus. 4 Ercurius vulgi non ita facile , absque prinmissa praeparatione , bene fisio tartari dis solvitur in aqua, sed requirit sui sublimationem a vitriolo & sale, vel crystallisationem in Aq. forti: Et tunc quidem coctione dissolvitur a tartaro &aqua

174쪽

96 PuR N o R. PH ΙL O s o P II 1 C. aqua in balsamum, externe usurpandum, non au tem intrinsece; nisi diuturna digestione privetur sita 1Daliti L Extrinsece autem commendatur in ulceribus putridis, Venereis cumprimis, ceu medicina praestantisSima. Est autem praestantissimus in Alchimi quamvis pauci ipsum noverint, solet enim se occultare coram plurimis. Spiritus inde elicitur non solum in Medicina sed etiam in Al- chimia hospes est mirabilis 3 caute tamen & cir cumspecte tractandus, ne loco amici hostem recipias; est enim potentia eius maxima.

y iritus Tartaristus Auri se Argenti.

A Urum & argentum solubilia non sunt intaria

taro per viam nimirum humidam ; etsi per viam siccam adminiculo adjutoris ; id quod non

est hujus loci. Facturus autem spiritum ex auro dc argent O , oportet ut ea prius reducat in Crystallos solutionis de coagulationis beneficio, quas postea cum tartaro & aqua ulterius di sibi vercpotest;& accipiet ex auro flavam, ex argento Verct altam cum viriditate mixtam solutionem,quae ad mella ginem redacta absque periculo ustirpari potest. Auri solutio purgat, corroborat, Ventriculum , hepar & pulmones 3 c. Argenti solutio Vehementes purgat instar Oleorum cathartico rum , sine tamen periculo ita ut in omnibus morbis, evacuatione indigentibus tuto administrari possit a Dj. ad Auri autem sblutio minOri administratur dosi. Et quamvis utraque auri

175쪽

berrima sit extrinsece usurpata;attamen , quia vilioribus metallis eadem praestare possumus, merito haec loco illorum eliguntur. Spiritus inde eliciti. maximis viribus praediti sunt quia pars mctalli volatilis una in destillatio ne egreditur cum spiritu tartari ; cujus remanentia reducibilis in metallum, uti de aliis dictum metallis.

Hic spiritus, auri cum primis, efficacissimus est in peste, aliisque morbis diaphore si egentibus;

non enim solum malignitatem expellit per sudorem, s ed etiam cor roborat & praeservat. Lauda

bilis quoque Lume spiritus , cumprimis a capite mortuo sicuti si a pra di istum de praeparatione spiritus Tartari simplicis) rectificatus.Vires enim spiritus: tartari rectificati, virtutibus aureis impraegnati neminem in Chymia versatum latere possunt. Quare de hisce plura verba facere non

opus est.

Spiritus Antimonii tartaristus.

Ec Antimonium crudum praedicto modo dis lubile misi in flores redactum , vel in Vi trum. Quare Florum antimonii, vel vitii an timonii per se facti de subtilissime triti pari. tinam: Tartari puri pari. 3. Aquae limpid: e com 'munis pari. I 2. vcl Is . A lixta fac ut una coquan tur in fietili vitreato , a. vel 4. horarum spatio; subinde quoque aliam re affunde aquam, Propter Gg e YZ-

176쪽

98 FuRNO R. PNIL Oso PH Ic. evaporationem, ne comburatur tartarus, & spa tuta lignea solutionem agita, si vitrum acceperis, flores enim agitatione non opus habent; & colo rabitur aqua tartarea colore rubro ab antimonio, reli ista sita perstitia te antimoniali; aqua solutio de- eantanda, quae facta filiratione δc evaporatione)denuo extrahenda cum vini spiritu: quae extractio sanguinis instar rubra.) intrinsece administrata,

a gutr. I. 2. . ad I Ο. I 2. suavissime operatur superne ic inferne in omni biis morbis evacuatione indigentibus, carens omni periculo ; nec enim scibaliud emeticum quod suavius opereti in Quam si vis per inferiora saltem operari sic procede : Asia sumpto hoc vel alio vomitivo , admove panem tostum calentem ori & naribus, quem ubi refrixerit fere, mutare, aliumque optime tostum admovere oportet ; atque hoc tamdiu conti nuandum, donec nulla amplius percipiatur nause a, anti monitumque inferne operari coeperit: at que haec cautela est pro delicatis antimonium sal tem formidantibus propter vomitiones. Quod si albor 1sse extractionis est taediosus tibi, procedecum antimonio, ut supra decu pro dictum ; acci- pQ nimirum pro adultis gr. 1 o. vel 12. antimonii praeparati; pro pu ex is Vero gr. s. plus minus,

habita ratione personae, cui adjice tartari puri Jj. Vel aquae limpidae Jj. vel s. Mixta coque in fictili mundo per I unius horae. Quo facto cffunde solutionem inanem in poculum, cui admisce parum sachari ad obtundendam aciditatem tartari, dc propina potionem calidam, de fac patientem

177쪽

tem abstinere ab aere frigido & me Isso operabi tur, quam infusio illa facta per noctem cum vi

no, non omnium palato grata mane, qua gratior

est hac decoctio vino calido dulci similis : Quanaetiam si vis inferne saltem oberari , utere paneto sto, illi paulo ante dictum. N B. Antimonium rite praeparatum nunquam frustia usurpatur, etiam in minima doli admi iu- stratum: Etenim etsi non opcratur p rr vomitus dc sedes, insensibiliter tamen operatur, sanguinem nimirum mundificat,s idorem excitat, qua ratione gravissimi morbi tolluntur absque sensibili operatione. Qiuod mihi saepe accidit, an famque dedit rem altius perpendere, quomodo nimirum antimonium ita praeparandum ut possit quotidie usurpari absque metu vomituum δί sedium: id quod fit sequcriti ratione: Fac ut habeas magnam quantitatem hujus solutionis factae ex solibus antimonii cum tartaro; de elice inde facta prius aquae evaporatione ) spiritum, quem comitatur Oleum quoddam nigrum , separandurn ab illo dcxectificandum per se, quod non solum extrinsece praestat, quae adscripta supra oleo tartari simplici, sed etiam longe efficaciora propter assisciatam

nobilissimam antimonii essentiam, vires olei tartari duplicantem : tollitque hoc Oleum non modo cito dolores podagicos ; sed alios etiam quia

summae siccitaris est ab aquositate & ventis pro sectos in toto corpore; sal enim volatile propter summam qua praeditum sabtilitatem, s cum fertant: monii vires ad interiorcs corporis partes mi'

Gg a rifice,

178쪽

rifice, qua ratione multa praestantur in Chirurgiam Spiritus vero non modo feliciter usurpatur in peste, morbo Gallico, scorbulo, melancholia hypo chondriaca,febi ibus, obstructiori ibus sanguinis putredine, ita nimiru per se sed etiam cum musto

vel cervisi a nova mixtuS fermentationis gratia, adeo cfficacem reddit cervisia, nec- non vinu, quod quotidie usurpata , hominem praeservent a cunciis morbis profectis ab humoribus superfluis ; Scsanguinis corruptela, ita ut neque petiis, neque lepra, neque icor butus, Melancholia hypochon-driaca, alij que radicem agere possint in homine; id quod, praeter aurum, nullum aliud praeliare potest minerale. In defectu autem hujus spiritus , accipe praedictam solutionem cum tartaro factam, antequam destilletur ,& quidem ad cadum unum musti vel cervisi aere ccntis lib. unam vel libram unum cum dimidia , mixtaque fac ut una effervescant vel fermententur, Antimonij enim vires exaltant ut vini fermentatione. In defecta vini naturalis, poteris tibi arte con ficere vinum, e melle, sacchaco, pyris, ficubus, alijsque fructibus, sicuti docebitur in Parte Quarta, loco naturalis usurpandum. Uinaque ejus modi medicata non solum praeservant hominem avarijs morbis gravissimis, sed etiam natos in corpore tollunt. Curantur quoque illorum usu quotidiano cuncta vulnera antiqua, alias in cura bilia, radicitus δί fundamentaliter; quod non io luna non ignorarunt ita si litis Valentinus Jc Thco-ybr. Paracelsus, sed alii etiam quam plurimi, tam

ante

179쪽

ΡΑRs II. Iorante quam post illorum seculum , scriptorcs; quod ab aliis, ignorantibus nimirum, illorumque scripta obscura non intelligentibus, fuit neglectum. id quod etiam facile meis accidet scriptis,

quia non taediosos, diuturnos& sumptuosos praescribo processus, studens in simplicitate inservi re proximo, superbis & ambitiosis non arridente, contentis potius processibus inutilibus quam veritate. Non igitur mirum,si Deus ejusmodi ambitiosos sublimia submissis praeferentes, in erroribus suis affectatis relinquit.

Quare tantis lucubrationibus quaerimus me di cinam tot laborum taediosorum , cum Deus per naturam longe nos doceat aliter λ Certe rectius

meliusque si a natura instrueremur simplici,quae rentes enim abjecta, ardua inventuri essemus: si quidem plerique saltem quaerunt ardua, quare etiam illis denegantur vilia. Non igitur abs re esse set, si vilioribus aliquid etiam attribueretur utpote tartaro & antimonio , tunc enim multum parceretur tempori, silmptibus, vasis Vitreis, carbonibus δc materialibus e non cnim omne quod

fulget aurum e , sed saepe Mub peste pili absconditur arduum ct magnum quid.

QuFres autem forte, quare doceam copulare

Antimonium cum Tartaro per aquam, ante ejus fermentationem cum vino ; an non sussiceret admiscere pulverem, vel potius solutionem cum spiritu salis fael am, utpote faciliorem. Vinum in fermentatione nec alius in fermentatione pO'tus )amplccti nequit calces metallicas, nec me'

180쪽

1o a FuRNO R. PIIII os o PHI C. . tallorum solutiones, siciati praedictam cum tarta io&spiritu vinis a stam. Mixturus enim antimonium aliudve minerale solutum in spiritu salis, vitrioli, nitri, vel quovis alio acido, cum musto fermentationis gratia, experietur rei sinistrum successium , quia spiritus acidus impedici fermentationem , de deseret metallum solutum , perdet que negotium : Praestat etiam tartarum admiscere potibus, quam spiritum corrosivum : Et sicuti dictum de antimonio, ita de de caeteris intelligen dum mineralibus atque metallis miscendis mu

sto, cervisiae. Usurpatur autem vinum antimoniatum non aliter ac potus alius, tempore nimirum

prandij & caenae,& post, sitis extinguendae gratia;

non tamen nimia quantitate naturae intolerabi iij vomitus excitante praeter scopum , qui est in sensilis antimonii operatio,quod dum fit, corpus praeservatur non solum a cunctis morbis profectis a sanguine corrupto , utpote peste, lepra, scorbulo, morbo Gallico &c. sed etiam curatur propter innatam caliditatem occultam, ad instar Solis consumentem humores falso s dc vitiosos, quos expellit per sudorem & urinam, unde sanguis purgatur ab ejusmodi humoribus acribus, dcc. Non aut in solum curantur praedicti morbi sed etiam vulnera externa antiqua, & fistulo sa ulcera, alias in curabilia propter abundantiam humoris falsi, & quidem brevi temporis spatio. Potestque hic potus propinari tam sanis quam aegris minori tamen do si quia universum corpuSegregie

SEARCH

MENU NAVIGATION