장음표시 사용
21쪽
exiguum adminiculum medico & chymico. Durat autem haec fornacula semel extin chamultos annos, & fracta facile reparatur. Atque hia ratione saltem opus materialium destillandorum, retortis non indigemuS, nec recipientes in sunt periculo, qua egregie parcitur sumptibus. Praeter praedictas vias habeo adhuc aliam & quidem compendiosiorem, destillandi nimirum & sublimandi, facilioremque, qua exiguo temporis spatio incredibilis copia spirituum salium , dc florum mineralium S metallorum confici potesti; quam ad aliud tempus,quia sussi cit haec nunc dixisse, reservabo. Non autem dubito, diligentes spagyros vestigia mea secuturos, inventurosque incognita mihimet ipsi, facilius enim inventa augere,quam ignota inpenire. Constructione igitur fornacis clarissime juxta meam quidem Opinionem declarata, sequetur etiam nunc ejus, ipsaque destillandi & sublimandi ratio. Et si sorte fortuito , quidem contra spem, aliquid obscuritatis occurreret, processus tamen processum explicabit ;. sequeturque effectus in praxi diligentem operantem , naturaeque scrutatorem , & quidem sine omni dubio, eo modo quem praescripsi. Id quod ex animo precor piis spagyris nec non benedictionem Dei ter Opt.
22쪽
diuomodo Spiritus Salis desillandus.
O Uod primo aggrediar salis spiritum, ante
qUam nimirum agam de vegetabilium spiritibus, ratio haec est, quod sit fere praecipuus, qui hac fornace confici potest : pauci enim viri bus & virtutibus ipsum excellunt, quare etiam ipsi hunc exhibui honorem. Nec est ullus spiri tutum acidorum, qui hactenus plus negotii facesserit chymicis, quam hic, quare etiam omnium pretiosissimus fuit. &c. Nonnulli enim salem miscuere cum argilla figulina; & mixturam in globulos redegere, quos per Retortam ignis vio)en tia pepulere spiritus consequendi gratia : alii mi scuere scalam cum bolo, alii cum farina tegularum, alii cum alumine usto.&c.
Alii usuri via compendiosiore, fluere fecere salem in retorta tubulata nimirum superiore&posteriore parte; per cujus tubulum superiorem aquam frigidam instillarunt, ad elevandos spiri ius salis ponderosos , per posteriorem vero solleiustiarunt, ad pellendos spiritus in retortam : atque hic modus non spernendus simpliciter, hoc tamen incommodi habet, quod temporis pro gressu frangantur retortae , quod salem amplius Ietinere nequeant, & destillatio intercipiatur. Alii tentarunt id praestare retortis ferreis, sed hac ratione spiritus mortificati fuere, quia facile aggrediuntur ferrum ; unde loco spiritus phlegma accepere. Atque tales aliosque taediosos hae enus
23쪽
PARs I. Is destillandi modos invenere; dc per optimum quidem vix libram unam stillare potuerunt et q. vel so. horarum spatio cum libris 3 O. 6o. Ιoo. carbonum, ratio fuit, quod parum in ipso sit tentatum, paucique ipsum justum& bonum habuerint, unde etia ipsius vires incognitae mansere.
Atque hoc propterea indicare volui, ut appareat quam pretiosus hic spiritus fuerit hactenus,& quam facile nunc δc copiose via nimirum mea noviter inventa, paucis sumptibus confici possit,
Dictum supra, quod materialia hac destillandi
ratione immediate proij ciantur in ignem quod tamen cum discretione accipiendum: Etsi enim nonnullae species absque ulla aliqua praeparatione immediate pro ij ciantur in ignem; non tamen sequitur quod omnes de singulae; oportet enim in
quibusdam discretione uti, utpote in salis destillatione. Si enim sal immediate proij ceretur in
ignem : non modo nullos daturus esset spiritus, sed tamdiu supra carbones saltaturus, donec ad infimam fornacis partem descensum inveniret et Huic autem diversimode praeveniri potest; &primo quidem hac ratione : Solve salem in aqua commini, postea extingue carbones vivos in hac aqua, ut impraegnentur sale , quos postea in fornace accensos conflagari permitte: Oportet autem primo inij cere alios vivos ardentes carbo- .nes, super quos sale impraegnatos , de quidem ad repletionem usque fornacis ut supra dictum: dc dum conflagrantur carbones vi ignis sal resolvi-
24쪽
ici FuRNOR. PHILOSOPHI C. Observandum autem, quod hac ratione de
stillaturus salis spiritum opus habeat eligere sibi
recipientes vitreos, quia terreos ob nimiam sub tilitatem calidus penctrat : Estque hic sapore gratissiimus spiritus. In defectu vero vitreorum dabo alium modum, ubi terreis uti licet. Admisce sali aliquid vitrioli vel aluminis, conterendo optime in mortatio quo enim melius conteruntur, eo plures dant spiritus.) Postea projice mixturam in ignem cum cochleari fer reo , tantum nimirum , quantum sussicit ad cooperiendos carbones, dc tunc magno impetu egredientur spiritus in Recipientes, ubi coagulati destillant in scutellam, indeque in alterum excipulum. Et si rite noveris operari, spiritus instar aquae continuo effluent por fisthulam crassitie calami; poterisque facile quavis hora conficere lib. I. Spiritus. Ratio autem, quod hac rario ne plures accipias spiritus quam illa haec est, quod ad mixtum vitriolum alumen fluere faciat subito salem , qua ratione prohibetur ejus descensius per carbones ad inferiorem fornacis partem, sed carbonibus adhaerescens sal fere omnis convertitur in spiritus. Caput mortuum subrubrum facile cum cineribus descendit per craticulam, quod amplius destillari nequit, dat autem salem album fixum cxcoctione, inserviens pro fluxu metallico: quod in aqua calida solutum inservit quoque pro clistere contra Vernae S, qu OS necar, purgatque intestina.
Objicies hunc hac ratione confectum spiri
25쪽
P A R s Ι. 2rtum non esse sincerunt salis spiritum, propter ad mixtionem spiritus vitriolis & aluminis , sed mixtum S compositum. Resp. Non potest hac ratione ullus stillare syicitus vitrioli & aluminis, id quod saepe probavi, projiciens vitriolum , vel alumen in fornacem, ubi nullos omnino accepi
spiritus; ratio hujus est quod hi spiritus, salis spiritu sint longe graviores, nec tantam altitudinem, utpote trium i ithamarum ascendere valeant, sed comburantur, unde nisii phlegma stillare potest nihil. Quare hac ratione confectus non mix
tus sed purus putus spiritus salis es , ejusdem Caporis δί virtutis, cum illius, qui per se fit; quia in hac fornace aluminis Τί vitrioli spiritus confici nequit , nisi fistula egrediatur fornacem prope craticulam , ut ex delineatione, fornacis videre est, alias enim fieri nequit; Propterea hi spiritus me lius rectiusque docentur in secunda parte. Et posito quod aliquid una cum spiritu salis egrediatur, quod tamen impossibile, quid quaeso inde
damni, tam in solutione metallorum quam mC-dicina 3 Quare hac ratione suspicione caret paratus spiritus. Attamen incredulo satisfaciam, daboque illi alium modum , sitae aluminis vel vitrioli additione, stillandi spiritum sed in secunda parte hujus libri, ubi docebo fornacem, per
quam conficiuntur spiritus nitri, aqua fortis, aliorumque combustibilium , utpote olea Vegeta, bilium, & pinguedines animaliu, aliaque quae per hanc confici nequeunt : atque hac ratione satisfaciam illis, quibus pred ietus modus non arridet.
26쪽
Deficientibus autem saepe vitreis Recipientibus, cogimur Usurpare terreos, qui vero salis spi xitum praedictis modis confectum retinere nequeunt: in quo casu possem quidem revelare exiguum aliquod manuale , cujus beneficio praedictus spiritus in magna etiam copia, in terrei S recipientibus capi potest Sed certis de causis hic reticebitur, reservabitur usque ad editionem secundae partis. Susticiat igitur meminisse hu)us rei, quare omissa illa aggrediar demonstrare hujus spiritus vires & usum tam in alchymia, quam medicina, δύ aliis mechanicis.
O Perae pretium est non reticere vires & virtutes egregii hujus spiritus; quas alii author es luculenter descripsere , ego hic praeteribo quidem , & remittam lectorem ad illorum authorum scripta; paucasque saltem attingam, de qui
bus alii nihil. A plerisque salissipiritus egregia statuitur medicina, tuto tam intrinsece quam extrinsece Usur
panda: Extinguit sitim praeter naturalem in morbis calidis, abstergit & consumit phlegmaticos humores in stomacho, excitat appetitum, prodest hydropicis, calculosis & podagricis dec. Caeterum est menstruum solvens metalla, caetera cuncta excellens. Solvit enim omnia metalla dc mi
neralia, Luna excepta, fereque cunctos lapides ritu nimirum rectificatus ) redigitque in egregi
27쪽
medicamina. Multa quoque egregia praestat in
Nec spernendus ejus usus in culina, ejus enim beneficio paratur multi cibi gratissimi, pro aegris aeque ac pro sanis, & quidem meliores, quam cum aceto aliisque acidis : & plus praestat in exigua, quam acetum in magna quantitate. Cum primis autem servit regionibus aceto carentibus. Usurpatur quoque loco agrestete, si icci limonum. Nam hac ratione paratus viliori pretio venit quam acetum & limo num succus. Nec instar succorum exprestarum corruptibilis, sed potius
melioratur vetustus. Saccharo mixtus est egregium condimentum carnis asiis. Praeservat etiam
varii generis fructus per annos multos. Intumescere quoque facit passulas majores & uvas siccatas, ita ut pristonam suam magnitudinem iterum acquirant, Oportet autem aliquid admiscere aquς, alias enim nimiam contrahunt aciditatem passu lae, reficientes stomachum languentem in multis morbis, inservientes quoque variorum ciborum, e carnibus vel piscibus conficiendorum praepara tioni. Cum primis autem inservit hic spiritus acidis cibis delectantibus, quaecunque enim prae parantur cum ipso, utpote pulli, columbae, caro vitulina S c. gratioris saporis sunt iis, qui cum aceto parantur. Caro bubula macerata cum ipso, intra paucos dies adeo tenera redditur, ac si diu cum aceto fuisset macerata. Talia alia plura
praestare potest salis spiritus.
28쪽
Desinito oleorum vegetabilium qua major quantitas acquiritur, quam vulgari,illa per vesicam.
Uotquot fuere hactenus destillatores meliorem nescivere viam olea destillare a romatum, lignorum & seminum, quam per vesicam, cum magna aquae quantitate : Et quamvis per retortam quoque fieri possint, magna tamen tunc requiritur diligentia, alias empyreuma contrahunt ; quare modus ille per vesicam semper melior aestimatus, qui quidem non contemnendus si destillaveris vegetabilia vilioris pretii δc oleaginosa; sed non item in destillatione aromatum, aliorumque cariorum, utpote sunt cinamO-mum, macer, crocus &c. quae sine jactura pcr vesicam destillari nequeunt, quia tunc requiritur magna aquae quantitas,& per consequens magnare ampla vasa , quibus aliquid adhaerescit, quar dimidiae fere partis patimur jacturam , quae non adeo magni facienda in vegetabilibus oleagino sis, utpote semine an is, foeniculi, carvi dcc.jactu ra autem facta in destillatione vegetabilium sic ciorum de cariorum, utpote Cinnamomi, Ligni Rhodii, Cassiae ligneae , satis evidens est nec per consequens vili pendenda. Fieri quoque nequit, quod illa via omnia exstillare possint, bQna enim
quantitas coctione tenacitatem acquirit gummosam,quce cum aqua ascendere non potest.
29쪽
P A R s I. 2sQuod ut in posteram evitetur, dabo modum
destillare olea aromatum aliorumque pretioso rum, qui fit cum spiritu salis , quo omne oleum absque omni jactura elicitur; ut sequitur nimi rum. Reple cucurbitam aliquam cinamomo, vel alio quovis ligno, sive semine. cui affunde tantum spiritus salis, quantum sussicit ad cooperien dum lignum illud , quam colloca cum suo alem bico in arena, & administra ignem gradatim , ut bulliat spiritus salis, & cum pauco phlegmate omne extillabit oleum, penetrat enim spiritus salis sua acrimonia lignum liberatque Oleum, ut stillare possit melius sive rectius. Atque hia ra tione oleum non perditur, magnae illius aquae quantitatis additione in vasis illis magnis N amplis, sed in minoribus vasis vitreis, pauci humo ris additione elicitur. Facta destillatione effunditur spiritus per inclinationem a ligno, iterum utilis ijsdem laboribus. Et si aliquam a ligno contraxerit impuritatem, poterit rectificari : Residuum vero spiritum in ligno recuperare licet, si lignum illud projicitur in fornacem praedictam supra carbones vivos, quo si,quod clarus & limpidus iterum egrediatur : qua ratione nec jactu ram patimur spiritus salis. Atque hia via beneficio salis spiritus eliciuntur olea veghtabiliti in ca riorum cum fructu , quod per vesicam fieri ne quis. Conficiuntur etiam ejus beneficio olea gummatum de resinarum clara &perspicua.
30쪽
oleum Massichis thuris peltacidum
v . , Huris vel mastichis subtiliter contritae, a quantum sussicit ad replendam tertiam cornutae quae loricata sit oportet) partem, cui affunde sum cientem spiritus salis quantitatem,
cavendo ne nimium repleatur, retorta, alias spiritus ebulliens effluit retorta: quam colloca in are inna & gradatim administra ignem , 5 egredietur primo aliquid phlegmatis, quod sequitur oleum clarum & pellucidum una cum salis spiti tu, seorsim capiendum;post ea sequitur flavum quoddam
etiam, peculariter capiendum e tandem sequitur rubrum , quod etsi non spernendum, primo tamen illi minime simile; in serviens usibus extrin- secis, miscibile unguentis & emplastris , egregie enim consolidat , ac pro in prodest recentibus &veteribus vulneribus. Primum cum primis rectificatum, siua subtilitate , & penetrandi facultate vini spiritui non dissimile , commodeque tam intrinsece quam extrinsece usurpatur, in frigidis nimirum affectibus, cum primis autem in nervOrum rigore, a frigidis humoribus profecto, quem contractura sequitur. Oportet autem tunc pri md fricare membrum contractum linteo calido, ut probe incalescat, cui postea affricandum hoc oleum manu calida : praestat enim mira in ejus modi nervorum affectibus. Eadem ratione ex omnibus grammatibus conficiuntur olea. Rectificantur etiam salis spiritu, olea