Furni novi philosophici, sive Descriptio artis destillatoriæ novæ ; nec non Spirituum, oleorum, florum, aliorumque medicamentorum illius beneficio, facilimâ quâdam & peculiari viâ è vegetabilibus, animalibus & mineralibus, conficiendorum & quidem mag

발행: 1651년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

PARs I. a Tolea rubra,tenacia & foetentia, tartari, cornu cervi, succini &c. via vulgari destillata per retortam, ita ut pellucida reddantur , S Empyreumate ex destillatione contracta priventur.

Est autem causa nigredinis & foetoris ejus modi oleo rum sal qiuoddam volatile , reperibile tam in vegetabili trias quam animalibus quibus dam , quod facile miscetur oleo, quod si accidit,

fuscum redditur oleum. Esst enim unum quodque sal volatile, sive sit urinae , tartari, succini, cornu cervini, aliorumque vegetabilium & animalium, hujus conditioni &naturae, quod exaltare possit & alterare colores rerum stilphurearum, dc quidem vel in pejus vel in melius ; ple runque vero olea reddit crassa, nigra & foetentia, ut videre est in succino, cornu cervi & tartaro. Cognita igitur causa nigredinis & foetoris horum oleo rum,facile praecavere possumus eadem in destillatione, δί contracta iterum corrigere, beneficio nimirum spiritus salis. Omne enim salvolatile contrariatur cuivis spiritui acido, & vice versa spiritus acidus omnis contrariatur cuivis sali volatili, natura salis tartari praedito: Praecipitantur enim aeque bene metalla soluta acidis nimirum spiritibus cum spiritu urinae, vel alteriuscujusdam salis volatilis ac cum liquore salis tartari. Quod fusius declarabitur in parte secunda. Mortificantibus igitur spiritibus acidis, utpote fatis,uitrioli, aluminis,aceti &c. sali volatile, ita de volatilitate privetur δί fixetur, qua ratione de bilitatum, deserit socium, nigredine a se infectu;

necesse

32쪽

18 FuRNO R. PHILOSOPHIC . necesse est ut eadem etiam ratione procedatur cum foetentibus hisce oleis , ut sequitur nimi

rum.

Oleum aliquod foetidum, tartari, succini&c. quo quartam solummodo partem cornutae Vitreae reple , atque huic guttatim affunde salis spiritum,& effervescet, uti fieri solet, quando af funditur aqua fortis sali tartari; quare paulatim &guttatim spiritus affundendus propter periculum fractionis vitri. Signum autem mortificationis salis volatilis est, quando strepere sinit, quare nihil amplius astundendum ; & cornuta ita arena collocanda, ignisque gradatim accendendus, uti seri solet in rectificatione facile elevabilium: S primo quidem egredietur aqua quaedam foetens, quod sequetur oleum pellucidum , clarum &odorum , atque hoc flavum quoddam clarum etiam & bene redolens, sed non ita ut primum, quare seorsim singula capienda mutatis recipieλ- tibus. Sunt autem haec Olea gratiora usurpata, foetidis illis officinarum. Retinent autem ejus modi olea suam claritatem & pulchritudinem, semel ablata causa foetoris & rubedinis per falis spiritum. In fundo retortae remanet sal volatile nigrum cum fatis spiritu, a quo sublimari potestinodorum, δc sapore sal referens armoniactim. Spiritus quoque salis aciditate privatur,& coagulatur per sal volatile, estque instar tartari vitrio lati, suis quoque usibus destinatus, ut dicetur in secunda pat te de spiritu urinae. Eadem ctiam ratione rectis cantur caetera

olea

33쪽

olea, quae temporis diuturnitate lentorem contraxere, utpote sunt oleum cinamomi, macis,carios h) Eorum &c. cum salis spiritu si re stificantur

per retortam, tunc enim eandem & claritatem Ahonitatem cum noviter destillatis iterum acqui

runt.

Memini se hic oportet erroris alicujus medicorum, non Galenicorum ignorantium, sed Spa- gyrorum, commissi in praeparationibus quorun clam medicamentorum chymicorum. Multi enim sibi persuaserunt, oleum tartari, cornu cervi dcc. foetore privatum, esse medicina radicaliter tollens

quasvis obstructiones ; id quod cum grano falis

capiendum. Nonnulli enim ejusmodi olea rectificarunt per vitriolum calcinatum, δί aliqua te DUS ea ratione privarunt suo empyreumate , sed& cum empyreumato suis viribus : quod alii animadvertentes, perhibuere ejusmodi foetorem non esse auferendum , quod simul auferatur vir tus illorum oleorum, ac si virtus consisteret in foetore id quod maximus error , quia foetor inimicus est cordi & cerebro, in quo nihil boni. Sed hoc conceditur , ablaturos foetorem illorum Oleorum, mortificare quoque vires ipsoriam. Sed

ais, quomodo igitur procedendum in ablatione' furtoris absque virium jactura ξ Utrum per spiri tum salis rectificandaὸ ut modo docuisti. Minime , etsi enim dixi, quod clarificentur olea cum salis spiritu, non tamen sequitur, quod velim ejus modi clarificationem esse ipsorum emendatio nem : estque saltem haec clarificationis via, qud

34쪽

; o FuRNO R. PHILOs OPHI C. gratiora redduntur non spernendo, meliore incognita. Quomodo autem a foetore , & nigredine rectificanda absque virium jactura, & nobi liora reddenda, non huc pertinet, quia per hanc fornacem fieri nequita, remittam igitur lectorem ad partem secundam, ubi docebitur , quomodo ejusmodi spiritus absque virium jactura recti fi candi, qui ita parati pro Quarta totius medicinae Columna haberi poterunt, Atque haec saltem

informationis gratia indicasse Volui, non offen- sonis gratia, motus charitate proximi.

essentia omnium vegetabilium.

Λ Ffunde aromatibus, seminibus, lignis, radi- cibus, floribus &c. spiritum vini optime rectificatum, colloca in digestione ad extrahendum , donec omnis essentia vini spiritu sit extracta : atque huic spiritui vini impraegnato affunde optimum spiritum salis, mixta colloca in B. ad digerendum , usque dum separetur oleum superne innatans a vini spiritu, tritorio separandum. Vel avocetur vini spiritus in B. & ascendet oleum elarum : si enim non abstrahitur vini spiritus, tunc oleum illud sanguinis instar rubrum est ;Estque vera Quinta essentia vegetabilis illius, a quo vini spiritu fuit extracta.

35쪽

Minta essentia omnium metallorum s

mineralium. C Olve quodvis metallum spiritu salis fortissimo O sola Luna excepta, quae aqua forti solvenda & in B. abstrahe phlegma: remanentiae optime rectificatum affunde vini spiritum; colloca ad digerendum, iis que dum superne elevetur oleum sanguinis instar rubrum , quod tinctura est &Quinta Essentia illius metalli, thesaurus in medicina pretiosissimus.

Oleum dulce or rubrum metallorumor mineralium. ς Ol ve metallum vel minerale in spiritu salis, Iove quoque aequale pondus salis vini essenti fi cati- misce solutiones, & destilla per retortam ignis gradu primum lento, postea fortiori, &cgredietur oleum suave & sanguinis instar rubrum cum salis spiritu : & colorabitur interdum collum Rctoriae & Recipientis instar caudae pavonis diversis coloribus, & quandoque colore

aureo.

Et quia nulla differentia, volui omnia metalla& minoralia sub uno aliquo generali processu comprehendere. Facturus Lunae Essentiam, capiat nitri spiritum dc in omnibus procedat , ut modo dictum de caeteris metallis. Quod ad usum harum essentiarum, non opus est multa de eo di-

36쪽

31 pu R No R. PHILOsΟPHI C. eo dicere. scienti enim praeparationem,usus quoque earum revelabitur. Olea corrosiva metallorum & mineralium. Cum haec uno aliquo processu describi nequeant, operae pretium est singulorum dare proprium, ut sequitur.

oleum sive Liquor Auri.

Solve solis calcem salis spiritu fortis Smo,quia alias aurum solvi nequit per ipsum) in defectu autem ejusmodi spiritus fortissimi, admisce parum filis petrae purissimi;sed illud oleum est melius, quod solummodo conficitur per salis spiritum. Auro soluto, abstrahe me dictatem solutionis, & remanebit oleum corrosivum, cui affunde succum Limoniam expressium, & viri descet solutio, fecesque pauculae praecipitabuntur ad fundum, reducibiles in fluxu Quo facto colloca hunc liquorem viridem in B. & abstrahe phlegma remanentiam exime &super tabula, colloca in loco frigido & humido , & resolvetur in

Oleum rubrum: quod tuto, absque periculo intro assumi potest, curat mercurio perditos. Cum primis autem commendatur in veteribus ulceribus oris, linguae & gutturis profectis a morbo gallico, lepra, scorbulo dcc. ubi aliorum olea non usiaque adeo tuto usurpari possitnt. Non datur me lior medicina in exulceratione tumore glandularum, in ulceribus linguae & gingivarum, quae citius mundi ficet consolidet : nec tamen oportet omittere necessaria purgantia & sudori-

37쪽

P Λ n s I. 3 3 fera, propter recidivam metuendam, non ablata cau4. Nec aliquid periculi inde, si administratur sive extrinsece, sive intrinsece , ut in aliorum medicamentorum de gargarismorum usu consueto;

potest enim quotidie dc quidem sine omni periculo, ad minimum tribus vicibus usurpari, cum maxima admiratione celeris operationis.

Oleum Martis. C Olve laminas Martis tenuissimas spiritu salis

rectificato , accipies solutionem viridem Mdulcem, silphur foetidum redolentem; quam fil-tra ad separandam luteam illam & foeculentam remanentiam: Postea in cucurbita vitrea in arena abstrahe omnem humiditatem, igne nimirum lento, insipidam instar aquae pluvialis , quia Omnem acrimoniam Mars attraxit siccitate sua. In fundo autem remanebit massa quaedam sanguinis instar rubra, ignis more urens linguam et tollens Omnem carnem superfluam humidam Vulnerum, absque omni nimirum periculo prae servanda ab aere in vitro clause , ne resolvatur in oleum, quod lutei coloris. Desiderans vero oleum aeri exponere poterit super tabula in cella humida, & infra diem resolvetur in oleum coloris me dii inter luteum & rubrum ; egregium arcanum in omnibus exedentibus ulceribus , fistulis, can Cro di c. consolidans & mundificans incomparabile. Non absque fructu miscetur quoque cum C aqua

38쪽

: FuR NOR. PHILOSOPHIC . aqua communi, ad lavanda ulcera crurum humida, foetentia, tumores producentia, calide instar balnei applicandum , exsiccat enim & sanat subito; si simul nimirum etiam administrentur purgantia. Curat quoque quamvis scabiem. Massa illa rubra nondum resoluta ) imposita oleo arenae sive silicum de quo in secunda parte

crescere facit, arborem unius vel alterius horae spatio , radice, trunco & ramusculis praeditam: quae exempta S capella probata dat aurum bonum, quod arbor illa e terra i. e. silicibus extraxit. Poteris, si vis, rem altiori intellectus acu mine perpendere.

Oleum Veneris. Ora facile aggreditur Venerem salis spiritus,

nisi prius redigatur in calcem, hac nimirum ratione. N. Laminas cupri ignitas, in crucibulo cooperto candefactas nimirum, easque exstingui'to in aqua frigida, & fatiscent in squamas rubras: postea remanentiam laminarum iterum ut antea candefac, & ignitas sive candentes in aqua frigida exstingue, atque repete hoc toties donec calcis

sussicientem nactus sis copiam ; quam siccatam &ptii veri satam extrahe salis spiritu rectificato in arena, usque dum salis spiritus sum cienter coloratus tinctura viridi, quam decantare oportet S si lirare , de ab ea abstrahere superfluam laumidi tatem, ut remaneat oleum viride spissum, quod

39쪽

Ρ Λ R s Ι. egregium remedium ulcerum, Venereorum inprimis; extrinsece usurpatum.

Oleum Iobis Saturni NEc laaec duo metalla facile solvuntur salis

spiritu, limata tamen solvuntur salis spiritu, optime nimirum iectificato. Sed operatio me lius succedit cum floribus horum metallorum quorum praeparatio postea docebitur.) Accipe igitur eos, quibus in cucurbita affunde salis spiritum,& statim aggredietur illos spiritus in primis in calido collocatos; solutionem flavam filtra, abstrahe humiditatem ad remanentiam olei flavi ponderosi; ulceribus putridis destinatum oleum Mercurii. NEc hic facile salis solvitur spiritu: sublimatus

autem a vitriolo & sale facile solvitur. Solutus dat oleum admodum corrosivum , cum disse cretione usurpandum , quare non nisi in defecta aliorum administrandum. Vidi enim foemina in hoc oleo, cancro mamillarum applicato a chirurgo quodam subitb interfectam. Non autem est contemnendum hoc oleum in ulceribus exedentibus, serpigine &c. quae mortificantur illo. Oleum Antimonii. ANtimonium crudum ignem nondum exper tum dissiculter salis solvitur spiritu ; ut & xe

40쪽

gulus ejus; pulveri satum vero regulum) subtilissime facilius aggreditur , si modo sussicienter

rectificatuS. Vitrum facilius , omnium autem facili me sobvuntur flores , confecti secundum praescriptionem nostram paulo post traditam. Nec est butyrum antimonii aliud confectum e Mercurio sublimato &ὶ antimonio ) nisi regulus antimonii salis spiritu solutus : mixtus enim Mercu rius sublimatus cum antimonio percipiens ignis calorem , deseritur a spiritibus corrosi- vis, sese astaciantibus antimonio , unde proficiscitur oleum illud spissum quod dum fit )ungitur antimonii sulphur Mercurio vivo, & dat cina-brium, collo Retortar adhaerescens residuus vero Mercurius remanet in fundo cum capite mortuo , quia exigua pars ejus saliem exstillat: Et si scis , integrum pondus Mercurii re cuperare

poteri S.

Atque haec propterea indicare volui, quia multi opinantur hoc oleum csse Mercurii, ac proin album illum pulverem , aquae copiosis affusione inde confectum , vita Mercurium appellant, cui tamen nullus omnino admixtus Mercurius, est enim purus putus regulus antimonii, salis spiritu solutus, qui denub separatur, quando aqua astula- dirur butyro antimoniali ; id quod probatur experientia. Fusus enim in crucibulo pulvis ille albus exsiccatus dat partim vitrum flavum, patrimquoque regulum , nullum autem Mercurium

omnino.

Unde

SEARCH

MENU NAVIGATION