장음표시 사용
21쪽
DE HEPATITIDE. 9dem bene conquieverint; si spiritus et munera ventriculi intestinorumque eX peditiora facta sint ; resolutionem eXpectare oportet. Hanc autem saepe comitantur et denunciant humorum fluxus abnormes, nimirum alvus profusior et biliosa, urina multa, eX qUa rusum subsidit; sanguis hic illic sponte profluens, sudores aequaliter ubique corporis erumpentes, aut Sputa Copiosa. At simul tenendum, naturam subinde, his absentibus, nisus salutiseros Occulere. De Suppuratione. - Si quem ad Indiam Orientalem, aliamve terram sole eXustam domo traductum, hepalitis acuta implicuit, huic longe frequentius ad suppurationem Spectat. Memoria dignissimum est, uti jecur eX omnibus visceribus inflammatum maXime ad hanc tendit, ita potissimum esse eandem pertimescendam. Si mala jam diutius traxerint nihilo remissiora, si arteriae pulsu molliore
et incitato exagitantur, horroresque et ardores vicissim infelicem occupant, hunc CVen-
22쪽
DE HEPATITIDE. tum, et eundem minime felicem, expectare licet. Quod si insuper gravitas quaedam et tensio circa jecur sentiuntur, humorque ibi fluctuare videtur, et angunt dira febris hectica, alvi fluxus et sudores nocturni, aliquid in jecinore abscessisse constat. Si vero abscessus eXtrorsum sertur et acuitur, uti locus dubitando deest, ita minus desperandum. Prout haec illave pars SUPPUret, PUS, dirupta ejus capsula, huc et illuc confluit. Ubi exterior pars suppurat et intumescit, humor extrinsecus effunditur, idque aut natura sola moliente, aut arte auxiliante. Nonnunquam in ventrem pus fluit; quod pessimo est habendum, imo saepe fatum arcessit maturum. Si quando pars jecinoris gibba
tus, vel in ipsum pulmonem, si pleura altera alteri adhaerescit , pus transfertUr ; UΠ- de homo aut derepente Strangulatur, aut Pure extussito, tarde Sanitatem recipit, potiusve miseram trahit vitam, nec penitus integer, neque tamen graviter amictus. Si autem
23쪽
DE HEPATITIDE. ΤΙ pars hujus visceris Concava SuppuraVerit, cum ventriculo aut intestino duodeno coloue, per VaSa Saepe committitur ; unde pus in eadem receptum, vomitu aut dejectione eX- cernitur. Denique, interdum, incisis mortuorum Corporibus, abSceSSIS COIa Spiciuntur,
quos nullis indiciis denunciatos, homine adhuc spirante, non fueramus suspicati. De Scirrho. - Huc proprie et frequenter serius ocius venit propositus morbuS, maXimeque in terris ardenti soli subjectis. Quoties mala leniora diutius subsistunt, febre et anxietate simul exiguis aut nullis, et dolor acerbus Cum pruritu subinde cruciat, jecur indurescit et tumet, vultusque demiS8us squalet, aut quasi nigricat, jecur sciri ho implicitum esse satis convenit. Quin etiam
hunc tetrum eventum testantur et comitantur gingivae malae, Oculi flavi, fauces aridae, alvus pigra, dejectiones sellis eXpertes, et aliae icteri notae. Hic sinis inflammationem potius et saepius chronrcsim quam
24쪽
DE HEPATITIDE. acutam consequitur; sere in hydropem terribilem et teterum vix medicabilem abiturus.
Nec simul inficiandum, jecur aliquando diutius induruisse, haud illis insignientibus maliSaDe gangraena. -Rarius haec inflammatio, fortasse nunquam niSi acuta in gangraenamabit. Eam vero instare, aut etiam Subesse, et celeriter esse Occisuram, patet, Si dolores plures dies quaesitissimi demum ex improviso conquieverint; si arteriae subito concidunt, languide que et Celerrime moventur;
si anima deficit; si corpus Sudore gelido diffluit; si miser singultit; si alvus denique citra voluntatem fuit, foetidumque nigrum et biliosum reddit; et vires cum animi, tum quoque corporis, Sen Sina Conteruntur.
25쪽
DE NE PATITIDE. IIQUAE CORPORIBUS INCISIS ΡΛTEFIUNT. Quos occidit hic morbus eorum Corporibus incisis, jecur alias aliter se habere solet, et Speciem prae se multiplicem surre. Quaecunque vero Ultra Consuetudinem apparent, triplicem agnoSCunt sontem, nimirum inflammationem ipsam, aut suppurationem, aut Scirrhum. Quoties membrana jecoris eXterior inflammatur, solita exhibet hujus actionis indicia : nempe, vasa tumida sua et humorem glutinosum estu sum, quo vicinis partibus adhaerescit. Ventre patefacto, dexterior jecinoris Iobus praeter consuetudinem amplificatum et induratum eSSe, nec raro Septo transverso adhaesiSse reperitur: eodem Vero inciso, pus corruptum et sanies Persaepe
stillant. Mole pondereque jecur mirum in modum mutatur, interdum insigniter ampliatur ; a-
26쪽
DE HEPATITIDE. deo ut ad sinistrum ventris latus pertineat, septum transversum valde opprimat, et Singula viscera impediat. GREGORIUS ' noster testatur, Se inter aegros Curandos in Valetudinario I legio Edinensi, bis jecur huic morbo subjectum ponderis insigniter aucti conspexisse ; uni nimirum libras octodecim, alteri vix uncias viginti pependisse hoc viscus. Alias vero jecur nihil ostendit insoliti; non
omnino mutatis mole, figura et colore : imo vero nonnunquam non Solum non intumuit, sed plane extenuata est. Ubi ad suppurationem venitur, grandis abscessus Persaepe lobum alterutrum corrumpit; nec desunt alii minores hic illic per totam jecinoriS Compagem Sparsi, qui humorem alias alium, modo puri, modo latici consimilem, intus habent f. LINTHUs memoraVit, Semel abscessum humorescatuisse adeo acri, ut Cartilagines Costarum, imo vero costas ipsas eXederet. Fistulae
Audi Praelectiones, anno MDCCCXI-XII.
27쪽
DE HEPATITIDE. 15bilis modo ultra debitum resertae et tumefactae, alias exinanitae et Coarctatae esse inveniuntur. Jecur penitus Scirrho obturatum, non Semper ampliatur, interdum exilius, ut
Supra proposui. Hydatides alius atque alius molis, et saepe cartilagini similes, jecinori haud raro inhaerent. Unici LINDIUs et MORGAGNIUs jecur gal graena Corruptum ScripSerunt; quod ita af sectum pallere, maculisque purpureis turpari
DE MORBI SEDE PROPRIA. MEDI Us ille praeclarus, SAUNDERA ', aliique quidam auctores, edocuerunt, inflammationem jecoris acutam arteriae hepaticae,
28쪽
I6DE HEPATITIDE. chronicam autem Venae portae surculis Prinprie incumbere ; quo minus autem ita Sentiamu8, ratio pariter et usus vetant. Neque enim credendum est, integra Vena, arteriam,
integrave hac, illam inflammari aut incitari posse ; nec, incisis corporibus, reperta isti opinioni respondent. Hac igitur missa, altius paulo inquirendum. Satis autem Con-
cumdant, etsi sane sint hebetiores, inflammatas sensu longe quaesitiori pollere, doloresque et febrem multo acerbioreS ciere, quam telam ipsam densatam, quae fabricam ViScerum intus constituit. Quin etiam, Signa membrana exteriore inflammata eXorta hepatilissi potius acutae Contingunt; quae porro Si suppuratione finitur, pus longe frequentius apud jecinoris faciem CongeStum, eXteriore mombrana includitur. II isce perspectis, inducor qui sentiam, uti hepatilis tota compage jecinoris inflammata continetur, ita hanc acutam prae caeteris partibus tunicam, chronicum autem telam potiSSimum interiorem as-
29쪽
DE ΗΕΡΑΤΙΤΙDE. I fici re. Neque simul non confiteri oportet, hoc probabile, non comprobatum e8Se aeStiman
DE QUORUΝDAM SIGNORUM RATIONE. Hypochondrii demtri dolor et intentio. DO-lor et tensio omnium sunt inflammationum Communia : reserenda, ni fallor, ad vasa ultra debitum repleta et distenta, laticemque glutinosum in cava telae cellulosae profusum : Unde nervi quoque tenduntur et irritantur. Quoties dolor pungens est, Pleuritici adinstar, manu opprimente, et spiritu paulo altius tracto, magis eXardere notatur: unde manifestum est, in tali casu, gibbam jecoris inflammari faciem, maXimeque tunicam. Hinc enim patet ratio non tantum doloris pungentis, et premendo incitati ; sed
quoque septo transverso ejusve membrana
30쪽
mali participe, inspirando aucti. Ubi vero dolor hebetior est, minus quoque, imposita manu, increscit, animaque facilius trahitur et emittitur, ideoque judicamus intus jecur
sortius inflammari. Compressio enim et septum transversum descendens minus interiora laedunt; quorum porro Vasa molli et renitente tela circumdata sanguini vehementer influenti facile cedunt, eoque faciunt ut dolor minus acerbus torqueat. Huc accedit, quod eadem vasa resoluta, sedique laxae inhaerentia, humorem saepe in telam jecinoriscellulo3am profundunt; id quod etiam tensionem solvit, et dolorem hebetat. Nec absimile est veri laticem istum effusum, POStea
duratum aut Corruptum, Scirrhum toties inflammationis chronicae eVentum, magna Saltem eX parte, Conscere. Dolor ad claviculam et Summum humeri dea tri adscendens.-Unde nascatur hic dolor, nequaquam inter medicos convenit. Illud vero constat, Summum humeri dextri praeci-