Disputatio medica inauguralis de hepatitide : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, SS.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : necnon amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultatis m

발행: 1813년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE HEPATITIDE. 29 De causis eicitantibus.-Imprimis et praesertim memoratu dignus extat aestus. Hunc

jecur proprie incitare, et set vehementer evO- Care, reS est noti SSima; cujus tamen ratio hucusque minus Patet. Europaei, qui, domibus relictis, ad Indiam demigrarunt, ardoris acerrimi insueti, multo gravius quam ipsi aborigines torquentur. Quibus terris meridiani solis ardores sunt graves, iis noctes roribus scateant, et frigora intentiora habeant, necesse est. Hae noxae invicem illatae facile je- Cur aliasque partes eXasperant et inflammant; aeStus nempe praegreSSus irritando et calefaciendo, deinde frigora, vasa cutis hiantia Claudendo, quo minus halitum acrem spirent. Neque aliter nocet frigus, quomodocunque inseratur; at si quis, corpore jam

aestuante et Sudante, aquam frigidam potuerit, unde non raro jecur et pulmo simul inflammantur.

Ebrietas, gula et Omnis intemperantia insigniter ad jecur instammandum valent. Nec

42쪽

DE HEPATITIDE. sane minus hinc quam coeli novi ratione, Britanni ad Indiam advecti, jecore aegrotant.

GREGORI Us enim noster inter praelegendum meminisse consueVit, infelices eos, quos

in praelio captos, plures annos in vinculis habuit iste tyrannus HYDER ALLI, Britanniae nomini inimicissimus, Iacte et Oryga vesci CoactOS, Sanitatem recepisse; qui prius luxuriose vivere soliti, cito hepat itide perituri suisse viderentur. Ebrietas hanc molitur, ni fallor, bilem acriorem et uberiorem faciendo. Gula simili ratione nocet; porro, jecur ventriculo praeter Solitum repleto OppreS- sum et irritatum, facile in hoc malum incidit. Quaecunque jecur recto stimulant, ejusdem inflammandi potentissima Sunt: hujusmodi sunt, ejus duritia, quae ScirrhuS VOCatur, tuber ula inhaerentia, calculi ei ipsi aut sistulis ejus infixi, et hypochondrium dextrum ictu, aliove impulsu alieno violatum. Eodem quoque pertinent inflammationes visce-

43쪽

rum huic propinquorum, cursus, ambulatio aut equitatio violentior, motus animi, ct caput vulneratum. Ira plurimum valere habetur; nec vero intelligo, Cur animus in tantum jecinori imperet. Plerique auCtores memorarunt, hanc inflammationem Calvariae scissae aut fractae Supervenisse. Quod si iis sidendum, vinculo illi miro ventriculum inter et cerebrum deberi videtur : quo fit ut vomitus acerrimus Capite laeso natus jecur concutiat et inflammet. Febres remittentes et intermittentes in regionibus aestuosis hepatii idem intulerunt. Hae sane febres Omnia viScera Cibis Concoquendis dicata, et praesertim jecur et lienem, Vehementer Corrumpunt. Sanguinis cursum huc plurimum augent; unde, jecinoris vasis onustis, selleque acriore, inflammatio sequi

testatur lienem et jecur in quadam parte in-

44쪽

32 DE HEPATITIDE.sulae Minorcae ', ubi aqua minus pura CSt, saepissime tumefacta reperiri; et CIIISII OL-

Mius, injuria, ni fallor, pestilentem hun C in Or-hum habuit. DE PROGNOSI. Quo melius exitus hujus valetudinis futurus praeSagiatur, haecce perscrutari et novisse juvabit: quae ratio valetudinis morbum antecesserit; quamdiu hic ipse afflixerit ;idemque mitior an violentior incubuerit :qualis porro aegrotanti Sit Corporis natura ;quae aetas. Quippe quae Omnia eventum plurimum regunt. Si aegrotus acute febrit, si graviter, nec sine dolore, spirat, Si pars ipsa vehementer

45쪽

dolet; si arteriae crebrius et languidius micant ; si cruciant praeter modum delirium, singultus, alvi fluxus et vomitus biliosus, homo in praecipiti versatur. Si aegrotat Britannus, dum Indiam orientalem accolit, vel etiam domum inde reversus, idemque prius

luxu, cibis conditis, et ignavia, Vires ConquasSaverit, cavendum ne medicus specie mali lenioris inani fallatur: id enim lento pede

saepe ad suppurationem inopinato tendit. HanC Vero, quae nilnquam non Pe8Sima est habenda , venturam sere timemus, si spiritus gravior, tussis assidua, Sputi eXPerS, et Vertigo accedunt ; si aeger singultit, et delirat, neque haec mala auxiliis tempestivis cedunt. Suppuratio eo plus minusve habet metus, prout haec aut illa pars suppuret. Si ab-Scessus eXtrorSum Spectat, non desperandum. Pus in ventriculum, pulmonem, aut intestinum effusum, etsi homo valde emacrescit, non illico necat: quidam sine dubio sub hoc con-Valuere, pure extussito, aut Sursum deorsum-Ve eXCreto. In pectus autem aut abdomen

46쪽

DE HEPATITIDE. 3s conversum, Saepius absumit hominem strangulando, aut tabe lenta Consumendo. Si mala sensim quiescunt, et Corpus Subito leniter insudare coepit, si ex urina rufum subsidit, si vires confirmantur, alvusque biliosa modice fluit, resolvendam esse inflammationem judicamus; id quod die tertio,

septimo aut decimo saepius evenit. Si quando notae gangraenae accedunt, quod raro fit, fatum eXpectandum. DE MEDEΝDI RΑΤΙΟΝΕ. QUANQUAM ratio medendi non ex omni parte similis utrique hujus morbi speciei convenit, cum tamen eadem sere alterutra, quae altera, auXilia desiderat, etsi non eadem ratione, copia aut tempore, ministranda; satius

47쪽

duxi curationem Omnem uni capiti subjicere, quam sermonem inutiliter distributione rei multiplici producere. Triplici consilio exequendo curatio Omnis

continetur : HOC autem eSt,

I. Resolutionem, si fieri potest, moliri. II. Quod si ad suppurationem venitur, hujus malos essectus lenire aut tollere. III. Fugata inflammatione, viribus Succurrere, et Secutura mala prohibere.

I. Quo resolvatur inflammatio, omnibus auxiliis, quibus regimen antiphlogisticum Continetur, insistendum; eoque potius, Si acuta haec urget, qualem in Britannia se exhibet. Ea vero auxilia sunt imprimis, exinanientia; scilicet sanguinis detractio, alvi purgatio aut ductio, exulcerantia, Vomitoria, et quae sudorem movent. Quin etiam ex hydrargyro praeparata, acidum nitricum, somenta, et victus tenuior, &c.: de quorum Singulis nunc

agendum.

48쪽

flammatione acuta, venam nonnunquam serre Oportet. Plus minusve sanguinis mittendum, pro Signorum, Virium, SeXUS, et aetatis ratione. Praestat venam brachii incidere ; nec simul hirudinibus, aut cucurbituliscum serramento impositis, vasa partae assectae quam ProXima deplere, alienum erit. Quae sola profecto exinanire decebit, idque parcius, si hepatitis Indiae coelo ardente infirmatum occupat, aut chronica est. Ahi purgatio. --Alvum Solutam habere, permagni intererit: mature danda sunt remedia ad id idonea. Haec juvant, intestinum

sorde eXasperatura liberando, moli humorum circumeuntium aliquid demendo, et jecur salutariter et leniter ciendo, eoque Sanam

Concoctionem cibi moliendo. Uti igitur utrique speciei morbi propositi conveniunt, ita praesertim hepatitidi chronicae. Aliis praeStant, Uti conjicio, sales medii: quales sunt pho*ha3, aut SulphuS Sodae, tartris Po-

49쪽

DE HEPATITIDE. 3 tanae et Sotae, et Suphas magneSiae. Alvus, si pigrior sit, aliquanto acriora desiderabit; nempe SubmuriaS hydrargyri, radice conToLτuli balappae mixtum, &C. Ducere alvum quoque satis COnVenit, si ejusdem purgationi accedit: at non ductioni soli sidendum.

ulcerantia.-Cutem, parti assectae emplastro meloes Craicatorii imposito, Post eX-ulCerare, quam Venam Secuerimus, remedio Semper est praesentissimo. Quo minus inderen irritetur, et urinae dissicultas oriatur,

potandi erunt largius glutinosi et diluti liquores. Ulcus arte aliquamdiu Servare proderit ; idque potissimum, ubi inflammatio

chronica subest. Hic porro aegrotanti melius succurritur, si Selaceo Cuti infixo exulceramus, aut fonticulum, qui Vocatur, instituimus ; quae Satis diu adhibita multum auxiliantur. Comitoria.-Quidam medici aegros, jam ineunte morbo, vomere, sumptis medicamen-

50쪽

38DE ΗΕΡΑΤΙΤΙDE. tis, cogunt. At vero opinamur, jecinore inde praeter modum exagitato, et selle plenius educto, haec multo magis perniciei, quam opis esse allatura, nisi morbo proposito chronico. Tantulum sane medicamenti hujusmodi dare, ut nausea Citra Vomitum moveatur, in hepatitidem acutam juvabit, Cor arteriasqae sedando, et Sudorem lenem evocando. Dissicile autem est hunc citra limitem ejus actionem moliri. Sudoris mo Centia.-Ρraeparata EX antimonio

et potus tepidi diluti in hunc finem praecipui solent; et in hepat itide acuta, auXilio sunt utili et tuto.

Hydrargyrus. -Sub Utraque hujus valetudinis sorma, ex hydrargyro praeparatiS uteR-dum. Eadem acuta, dandum est hoc remedium, post exinanentia jam proposita ', resolutione nondum penitus eXacta. Si chronica subest, a principio ipso hydrargyrum ad-

SEARCH

MENU NAVIGATION