장음표시 사용
31쪽
pue dolere, quum jecinoris pars gibba inflammatur, quae nempe contermina est Septo transverso. Unde duplex prosecta est hujusce signi ratio. Alii opinantur inflamma tionem jecoris facie conveXa orsam, inde facile ad septi transversi membranam et pleuram ipsam pertinere; quae jecinore ampliore et graviore intentae, humeri dolorem moliuntur. Aliis autem persuadetur, nervum septi transversi, phrenicum scilicet, e dextra parte, propinquo viSCere inflammato exasperatum, efiicere ut plerus arillaris ex eadem parte sui mali particeps fiat, eoque summa pars humeri et claviculae doleant:
eos vero nervos proprio nexu invicem sociari, patere non solum ex hoc aliisque signis quibusdam morborum, huc, Ut eXistimant, relegandis, sed ex eorum ortu in Cervice, alteri cum altero Communi.
Decubitus in latus yinistrum docilis. -Quoniam ligamenta quae jecur fulciunt, nunquam non, uti id ip8um, plus minusve in-
32쪽
DE HEPATITIDE. flammatur, necesse est, ut ubi aliquis in Sanam partem cubat, jecinore huc sui nutu quodammodo inclinato, illae tenderentur, Eoque molestia et dolor acerbiores gigneren
Tunis, virandi di ultas, et singultuS. Tussis est actio incitata et abnormis fibrarum septi transversi et asperae arteriae; et longe Saepius nOXa quadam irritatrice huic adhibita cietur. Tam intimo autem consensu haec cum illo committitur, ut, alterutro stimulato, alterum commoveatur. Septi igitur transversi fibris et membranis hic leviter inflammatiS, EXasperantur asperae arteriae fibrae et intima membrana. Tussis inde exorta
Sputo fere caret, quia non pituita aliove humore animae fistulam impediente gignitur. Nec absimile est veri pulmonem ipsum inflammationis participem, aliquid interdum ad tussim inserendam conserre, aspera scilicet arteria irritabiliore et sicciore. Aeger spirat disti culter, quia jecur grandius nec raro du-
33쪽
descendat, impedit. Dolor spirando intenditur, eX eo, quod idem descendendo jecur inflammatum opprimit. Si quidem singultus nihil est nisi septi transversi motus quidam
abnormis, ratio ejus Satis, e supra Comprehensis, patet. Vomitus et alia ventriculi mala. - Ηae C pD-tius, laborante concava jecinoris Parte, torquent ; quae, quoniam ventriculo et intestino duodeno incumbit, non solum cibi fastidiantur et ingesti respuantur, Verum etiam
fel ipsum, ejus intestini fibris motu solito
contrario agitatis, evomatur, Oportet.
Vultus, oculique favi et dejectiones albidae. Quum pars jecoris concava, ubi fistulae bilis prodeunt, inflammatur, amplificata has opprimit ; quo sit, ut profluendi impotens, et ideo ad sanguinem delatum, fel oculos et vultum insciat: intestinis vero deficiens,
34쪽
DE HEPAΤΙΤΙDE. 22 alvum tardet, et dejectiones quadam eX Parte candefaciat. Alsus interdum iusa et stercora bilioSa. Hae notae aliquando inflammationi jecoris acutae Contingunt, priusquam ad exulcerationem et febrem hecticam, aliumve finem infelicem sit ventum. Jecur, uti alias glandes, inflammatum, plus sui humoris proprii quam
ex consuetudine, sere secernere conjicio:
quod si ita sit, intestinum bile superfluit, et alvus fusa et biliosa set, quoties, inflammata parte gibba sola, fistulae bilis non premuntur ;dum contra, alvus pigrebit, et stercus albescet, icterique mala Propria eXercebunt, si inflammatio parti concavae Contingit.
35쪽
DE ΠΕΡΛΤΙΤΙDE. 23 DE DIAGNOSI. ΜοItBI, quorum Speciem praecipue hepatitis prae se serre solet, adeo ut medico minus perito Sit errandum, Sunt, Pneumonia, g tritis et enteritis; porro, colica, rheumatismus, phthisis pulmonalis et dyU Sia. Quaedam
Cum ea, PraeSertim chronica, Communia eX-hibent pneumonia. Cui pulmo inflammatur, huic dolor multo magis spiritu trahendo intenditur : huic porro sedes doloris elatior est, et e parte modo dextra, alias laeva. Eidem dolor non manu premente ingrave8cit, nec proprie ad humeri dextri summum se jaculatur. Quem implicat morbus propositus, in partem dolentem facilius cubat ; quem veroyneumonia, in partem sanam. Huic sebris contingit ardentior, arteriarum motus incitatior, vultus rubore suffusus, tussis pituitam Saepe cruentam ejeciens, dolores hinc illuc
36쪽
DE HEPΑΤITIDE. palantes, et demum sanguis icta vena detractus, Corrio quasi Obductus : illi vero vultus demissior, pallidus aut luridus, tussis sere SPuto vacua, Sanguis interdum pene viri- descens ; necnon, ista propria, Vomitus et Singultus crebriores, et persaepe ipsa aurigo. Gagiritis. -Ρleraeque notae huic cum hepatitide sunt communes; nimirum Vomitus,
singultus, cibi fastidium, &c. At vero mali
natura artis expertum vix fallit, secum reputantem, illi vires admodum Concidere; arterias languide et simul celeriter micare ;dolorem circa ventriculum cruciare; cibos
illico evomi acceptos, et infelicem Valde sitire deesse tandem humeri dolorem et alia illius signa praecipua.
Enteritis. -Qui hoc malo VeXatur, eum dolores circa umbilicum eXercent, alvus tardissima, et vires insigniter lapsae: eidem a teriae motu exili et duro agitantur; quae Sa-
37쪽
tis hanc inflammationem ab hepatitide dis
Colica. Febris huic et dolor humeri summi nulla, dolores ipsi Circa umbilicum premendo leniti, aliaque Uaδmi indicia, penitus
dubitare vetant. RheumatismuS.-Si quando in hunc incidunt musculi costis interjecti, notae quaedam oriuntur, quae Clare mali naturam denuntiant. Digito quam leviSSi me premente, pars acutius dolet, et plus minusve rubet. Abest sere tussis, vomitus, Singultus : reSpiritus, etsi doloris aliquid facessit, vix aut ne vix quidem gravis est: dolores sub omni motu ingraveScunt, nec raro peCtore relicto, ad artus migrant, iterum redituri. Phthisis pulmonalis. - ΝOn iis aSSentior,
quibus hepat illa phthisin pulmonalem simulare videtur; id quod, uti conjicio, non fieri potest, nisi aliquid demum in jecinore abscesse-
38쪽
26 DE HEPATITIDE.rit. At vero priusquam huc sit ventum, se-bris ea dira hectica nulla, dolor circa jecur et ad humerum ascendens, vultus ille squalidus aut flavus, corpus raro in Sudans, Vel malo provecto, lingua Sordidissima, &C. aurigo, quo minus haereamus, satis impediunt. Denique huc bene accedit, quod jecinoris inflammatione tentatus, jacente animo, Spesere semper destituitur: dira autem phthisi CorreptuS, USque ad eXtremum spiritum mente fruitur hilari, aut Certe Serena, Nunquam lethi venturi pavida. N Sia.-μυγδia, an hePalilis chronica Subesset, Persaepe dictu est dissicile ;eoque magis, quod haec omnes illius notas interdum sibi praeseri, sui propriis obscuris. Si vero, manu circa jecur aut ventriculum imposita et premente, dolor Cietur; Si malo provectiore cutis incalescit, et arteriae Concitantur ; si vultus aliquantum favet aut squalet, et Si Sanguine, percu SSa Vena, parciuS detracto, aegrotanti Succurritur, et hic san-
39쪽
guis quasi viridis apparet, aut tunica illa corrio simili velatur, jecori morbum incumbere constat. Quod si haec indicia nulla sunt, aut minus evidentia, hepatitidem subesse nihilominus judicamus, si aeger aliquamdiu Vitam egerit in terris aestuosis, si vino aut gulae se dediderit, si prius hae valetudine plane laboraverit, aut si aqua intercus instat.
DE CAUSIS.CAUsAE morborum ad duo capita referri solent, quarum nempe aliae Remotae nominantur, aliae Pr imae. Remotae vero Sunt
duplices ; quae Corpora morbis subeundis aptant, scilicet ad eos propensa reddunt, et quae, Substante Proclivitate, ipsos excitant. De his nunc disputabo.
40쪽
Quae Proclioitatem faciunt. - Hae longe
Saepius interiores sunt Corpori; quae autem CXcitant, e X trinsecae esse consuerunt. Aliquando sane fieri potest, ut eaedem cauSaetum proclivitatem, tum etiam morbum ipsum faciant, ut in hac ipsa re. Aestus enim miram proculdubio facultatem habet, uti propen Sionem, ita quoque morbum inserendi. Aetatis ratio inter no Xas PropensioniS genetrices habenda est: qui enim pubertatem trangressi sunt, imberbibus inulto sunt hepa-
titici opportuniores. Pleni, validi et robusti saepissime in eam incidunt ; foeminaeque
ideo rarius quam mares aegrotant. Aliquis tumor Si venatura, sive arte moliente, fluere Solitus, si repente supprimitur, homo facilius in hanc aliasque inflammationes, admota recta noXa eXCitante, incidit. Eodem spectat luxus omnigenus, Cutis ex improviso emorescere desinens, &c. Quae omnia implendo et irritando operantur.