Venantii Honorii Clementiani Fortunati ... Opera omnia quae extant vel quae ejus nomine circumferuntur post Browerianam editionem nunc recens ad mss. Codices Vaticanos, nec non ad veteres editiones collata, ... Opera et studio d. Michaelis Angeli Luc

발행: 1787년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

178 ACTA PASSIONIS SS. DIONYSII, ET SOCIORUM

C traxerat. Hunc ergo locum Dei famulus exegit expetendum .

Ad quem cum primum fide armatus , & constantia consellionis accessisset intrepidus. Ecclesiam . illis quae nec dum in locis erat.& populis illis novam a) construxit, ac inciale servitium cleri

corum ex more conitituit . probatasque personas honore saeculi ordinis amplians . Cinctus ergo fide. & jam construetione Basilicae roboratus . Deum gentibus non desinebat insinuare , quem noverat. ejusque omnibus & judicium , & misericordiam anteponens, paulatim sociabat Deo, quem diabolo subtrahebat. Tantas etiam per

illum Dominus dignabatur exercere virtutes, ut rebellium corda gentilium non minus miraculis, quam praedicationibus obtineret. miroque modo inermi viro non valebat plebs armata resistere,

sed subdebat se illi certamini Germaniae cervicositas , & jugum Christi suave imponi sibi. acta cordis compunctione . poscebat. Ab ipsis quoque deitruebantur Idola . quorum sumptu fuerant, di itudio fabricata, & invento salutis portu , Idolorum gaudebant perire naufragia . Lugebat portio victa diaboli, cum de ea vi-etrix Ecclesiae legio triumphabat . Tunc hostis antiquus videns sibi perire . quod Domino constabat assidua populorum conversione proficere . totam artificii sui machinam ad impugnandum, quae

fuerant constructa , convertit, & suae partis auctores, Deorum suorum sentes exitium. ad impietatem subitae persecutionis armavit, ut eos qui unum, di verum Deum colendum insinuaverant,& timendum , perdere diversitate supplicii maturarent, ne superella pollet , qui valeret acquirere , quod peribat. Persecutionis ergo publicata sententia , impiorum gaudens turba progreditur , & contra Dominicum populum pugnatura conspirat, non cunctati appetere gladio , quos Dominus suos monstraverat esse signandos. Itaque eum occidui Orbis partem pro Christianorum inquisitione percurrerent , sanctum Dion7sium contra incredulos dimicantem Parisiis repererunt, cumque eo Rusticum Presbyterum . & Eleutherium Amta Idem Valesius assuersus Launotum Ostendit, deeuisse, ut Dionysius Basilicam,sve Templum Parisiis eontinuo excitaret, in quo res saera fieret, oc illud Clericorum numero , sive, ut hie dieitur . O tali femi D instrueret: nee id pro salio , di Inverisimili , ut vult DunOjus , esse

habendum . In vita, quae extat apud Surium ad diem s. Octobris. authore Sint e

ne Hetaphralle , narratur , quod cum Dionysius Parisios urbem reperisset, uberem quidem , ae seracillimam solo , sive agro , at civium perfidia , & immanitate deformem , obibat perscrutans , si quem locum aptum reperiret ad quietem : quein eum invenisset: is pro viribus statim teminis plum babuit ... excitat Oratorium , ω- templum, quod plane erat fatus anima

ri rum oee.

182쪽

chidiaconum persecutionis furor invenit. Hi beati viri a S.Dionysi numquam i istinuerunt abel se praesentia, quos in unum inter rogatio persecutoris invenit, sed reperire non potuit, quem a societate martyrii separaret. Interrogati . unum . & verum in Trinitate Deum confitentur. & terrore subjecto. multisque afflicti in- ε Dionysii. Ss Mi juriis, & suppliciis, verberibus macerati , Christianos se et se teia iri. s. ' '' ' stantur, visoque percutientis ictu, Domini. ac Dei nostri se sa- mulos magna confessionis voce pronunciant. In hac ergo fidei constantia persistentes. reddentes terrae corpora , beatas Coelo animas intulerunt. talique ad Dominum meruerunt proselsione migrare, ut amputatis capitibus adhuc putaretur liuua palpitans Dominum confiteri . Beata nimium , & Deo grata societas, inter quos nec primus alter potuit esse . nec tertius, sed Trinitatem confitentes

meruerunt venerabilem locum trino decorare martyrio . Metuentes

igitur percussores, ne conversi populi fideli isma probataque devotio sanctorum Corpora profutura sibi , & Reliquias ad patrocinium

tumularent; elegerunt. tetris Sequanae . profundisque gurgi ibus martyrum corpora perdenda committere , quae imposita navibus

ad praevisum jubentur gurgitem destinari . Tunc matrona sa) quae- adam . licet paganorum implicata teneretur errore , conversionem . u.

tamen se desiderare mente monstrabat , & opera facere aliqua a tiona pia s,haaeua

cogitans Domino placitura . usa subtilitate consilii. ad convivium ' 'venire postulat percuisores . & dum eis copiam optatae humanitatis eXtendit, a memoria eorum . quae susceperant agenda . discussit. ac fidelibus suis 1ecreta ordinatione committit . ut subtracta furto sanctorum corpora diligens elaboraret occultare provisio . ' Qui 's in vero ordinatione comperta sestinanter quod eis praeceptum fuerat, exequuntur, furtumque laudabile in sexto ab Urbe memorato lapide , id est , in aratam . quam seminibus praeparaverant , terram, industria tollentes abscondunt . Facta deinceps. ut moris est. satione , nec suum seges negavit obsequium, quae tali saecundata inguedine , sic in ea beneficium ubertas effudit, ut centuplicatos ructus & cultor acquireret, & patria salutem mereretur . Pu scente vero segete diu latuit, quod erat Parisiorum populis profuturum . Antedicta tamen materiamilias horum immemor secretorum , cum primum persecutionis furor tepuisset, vidit in som-Z a nis

a mee Matrona a Simeone Metaphra- eiorum eo ora subducta suerant , natam sste catalla nominatur: quae lictorum ira- pecunia sedasse apud eundem dicitur. cundiam , ex eo quod S.Dionysiiii & s

183쪽

ι8o ACTA PASSIONIS SS. DIONYSII, ET SOCIORUM

nis servere locum . tantorum ossa servantem . & qua oportuit sol- licitudine requisivit, atque inventum eminentis Mausolei constru- ctione signavit. Ubi postmodum Christiani Basilicam supra mar-tJrum corpora magno sumptu , cultuque eximio Construxerunt, ibique quotidie operante Domino nostro Jesu Christo , merita eorum virtutum probantur monstrare frequentia . & experiuntur infirmi . quantum Dei famulos conveniat honorari. ubi recipit caecitas visum , debilitas gressum, re obstrictae aurium januae recipiunt auditum . Sed nec istud ' sciendum est , quod immundi spiritus infestatione vexati . dum ad memoratum locum exami nandi virtute divina ducuntur. sanctorum ipsorum coguntur imperio, quo quisque martyrum sit positus loco , allignatis nominibus, indicare; de quorum passione VII. Idus Octobris Dominus nos gaudere voluit, qui centesimum esse nostrum fructum repromisit: cui est honor & gloria virtus, & imperium in saecula saeculorum.

Amen .

184쪽

IN EXPOSITIONEM SYMBOLI

FORTUNATI

O. Murareritis Tom. II. Anec torum pag.2II. edit Expositionem . Θmboli , vulgo Ashanasiani r quam Eustionem eruit ex Membranaisera redire Bibliothecae ambrosianae . a sexcentis ferme annis . ex quo ipse scribebat, ut coniicit . manu descripto : quae Expositio talem prae- feferebat titulum in ipso redire r Expositio fisset Catholicae Fortunati. Utrum autem ipse Fortunatus auctor fuerit Symboli vulgo Albimasiani , an Expositionis tantummodo hujusce Srmboli, incertum esse affirmat .

Ut autem caeteris hsertim fuisse ait de auctore Srmboli Albanasiani quaerere , ae DFi conjeclaras suas . ita mi ipsi licere assem rat, paribus innixo conjecturas , percelebris illius Θmboli Auctorem Fortunatum fuisse , suspicari suibus vero ad id opinandum adducitur . conjecturae . hae sunt r.I. Haud iuverisimile es , Venantium Fortunatium . natione Italum , posea Episcopum Pictavis em , illud θmbolum concinnasse et cum apud plerosque eonset, Θmbolum illud esse adferibendum Gallo homini . sve qui in Galliis vixerit, s quidem Treveris aliquamdiu habitaverit: cum ante omnes a Gallis scriptoribus celebratum , a Synodis , Episcopisque Galliarum receptum. & commendatum antiquitus fuerit: tum etiam , quod Treveris in Galliarum Metropoli illud elucubratum fuit se . opinio increbuit. vero Fortunatus ex Italia profectus in Gallias , illie vixit VIue ad extremum vitae Dae spatium t isque Nicetio . Episcopo Trevirensi , s Magnerico . qui successi Nicetio in illa Sede, amicitia eoujunctus fuit .

ut constat ex car. a I. I a. I 3. Ita 3. Haec conjectura Murator. ex eo etiam

potes eo mari, quod Fortunatus aperte de se narret . quod Treviros ipse advenetrat, inquiens lib. I S. cap. Io. Perducor. Trevirum qua moenia celsa patescunt et Urbs quoque nobilium nobilis aeque caput. Subssit autem idem A. Muratorius e tempora quoque taetruunt aetati .

Da videtur Θmbolum illud concinnat tim fulse. Nam cum illud posproscriptas haereses Nesorii s Eutychetis . omnium fere confessione is , is eiur conscriptum fuisse, quarum in ipso si tum aperta mentio. aerique a Fortunato , qui nonnis VI. saeculo labente mortuus es , conscribi potuis, ae Synodi Chalcedonensis fides in proponendis , s confirmandii Dcclesiae dogmatibus adhiberi. Diuitigod by Cooste

185쪽

i 8asuod autem tu eo Θmbolo mentio fiat processionis Sp. Sancti a Putre , ct Filio, id ipsum utendit. Fortunato potitis . quam Vincentio Lirinens illud Θmbolum esse attribuendum i eum ijse Theodosio ct Valentiniano Imp. , hoc est circa annum Christ 4 s. e vivis excesserit. cum nondum Fidei dogmatibus passim accenseri solebat haec de Sp. Sancto sententia . s sive . cum id quod jam pertinebat ad fidei veritatem , nondum expromi adversus novum errorem . qua posea succrevit, eo

perat J . ex quo nullum ejusdem vestium apparet in Commonitorio effusedem Vincentii Lirinensis, s e contra Fortunati aetate curius haec fomma a viris docIOmis usurpari coeperit O a non Ilis etiam Conciliis

Episcoporum probari . Sed illud videtur obsare , quod Θmbolum nomen Athanasii prae- feferat: ut ipsum propterea Virgilio potius Tapsensi adscribendum m.

aut Vincentio Lir. , quibus erat solemne opuscula sua non fuit nominibus , sed veterum Messae Patrum . ae praecipue S. Athanasii inferibere . quo majorem iliis auctoritatem conciliareui . Verum respondet Murat. . nomen Albianao nomisi multis pos saeculis Θmbola illi adhaesisse . eum vetusissimi eodices illud non praefeferant. Causam vero inquirens . eur Fortunatus illam Fidei formulam soluseris . eam assert . quod in Gallisi . VI. saeculo , de lesionii s tandinetis doctriua quaestiones agitaremur. ut licet iureia ligere ex fidei formula Pelagiι Pontis , data ad Childebertum Regem . Fortunatus itaque sve hae occasione . sve alia Abi oblata , sententiam suam , ac fidem egregis SImbolo conscripto , declaravit: quomoti ct Θmboli Apinotici Expositionem ipsum conscripssse , arque edidisse consentiunt

omnes ἔ ut minime propterea a tali sudio fuerit alienus . PUremo . inquit , occurrunt in aliis Fortunati operibus quasi semιna quaedam verbonum , ac sententiarum , quae indicent Symbolum illud , genui messe foetum Fortunati . Nam is Θmboli linolici Expositionem se iu-cipit et praeclarum in primordio ponitur coelestis testimonii fundamentum . quia salvus etsi non poterit, qui recte de salute non crediderit . suod respondet iis verbis Symsoli Alba f. haec est fides Catholica,quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit,salvus esse

non poterit. suibus addi possunt ea , quae idem Fortunam; cap s. lib.2. versibus exprimit. Vinia doctrinae . s fructurae verborum , quae in θωMlo Athan. apparet: Quod Deus amplexus carnem est. caro juncta cohaesit: Stat Deus. atque homo fit, Christus utrumque gerit. Non Deus in carnem est versus . Deus accipit artus , Non se permutans . sed sibi membra levans. Unus

186쪽

Unus in ambabus naturis. verus in ipsis :Aequalis Matri hinc. Deitate Patri . Non sua confundens, sibi nostre sed omnia nectens , Quem sine peccato gignit uterque virum . De Patre natus habens divina. humanaque Matris. De Patre sublimis. de Genitrice humilis. Quando incorporeus pie corporis induit artus. Aequalis Matri ni . minor inde Patri dae.

Murat oratis his, quae ditia sunt, addit Ambrosam codicis auctoritatem. in quo praeter atia eontinetur quoque Symboli Ap. Expositio a Fortunato Presbytero conscripta et quae eadem est, ae quae operibus Venantii Fortunati adtexta legitur in edat. Brovv. et tum deinceps pos alsa occurru ct Expositio Simboli Athanasiani, de qua sermo es. se inferipta et

Expositio fidei Catholicae Fortunati. Idem tamen es. rat. ingentie fatetur . se haud ita suis fidere conjecturis , ut certo Urmare posset. Θmbolum ne potius Athanasianum , an ejus solum Expostio si Fortunato

attribuenda .

At Auctores His . Utt. Frane. inficiantur . illam Expos nosri Forturati foetum esset quorum sententiae ut meam adjungam , facit 'lus natidιor s cultior . quae in illa Exposit. apparet, quam qui fere erat familiaris Fortunato . Me Θmbolo autem nihil dicere lubet : δε quo tot feruntur erussitomorum hominum sentenαμ . quas ad examen revocare hujusce loci, atque operis non es : hie tamem utraque s Θmbesum vulgo Athanasii m . G ejus Erupositionem , ut edita a cl. Muratorio sunt, ex peramiquis codd. exscripta , subicimus .

187쪽

EXEMPLAR ATHANASIANI SYMBOLI

Ex antiquissimo Ambrosianae redice. Uicumque vult esse salvus. ante omnia opus est, ut teneat Catholicam Fidem e quam nisi quis integram inviolatam'ue servaverit, absique dubio in aeternum peribit. Fides autem Catholica haec est . ut unum Deum in Trinitate, & Trinitatem in unitate Veneremur, neque confundentes personas, neque substantiam

separantes. Alia est enim persona Patris, alia perlona Filii . alia persona Spiritus Sancti. ' una est divinitas, aequalis gloria , coae ' terna majestas . Qualis Pater. talis Filius . talis & Spiritus Sanctus. Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus. Immensus Pater, immensus Filius. immensus Spiritus Sanctus.

Aeternus Pater , aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus . Et tamen non tres aeterni. sed unus aeternus. Sicut non tres increati

nec tres immensi , sed unus immensus & unus increatus . Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus, & non tres omnipotentes, sed unus omnipotens . Ita Deus Pater, Deus Filius . Deus Spiritus Sanctus; & tamen non tres Dii, sed unus Deus. Ita Dominus Pater , Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus, & tamen non tres Domini , sed unus D minus . Quia sicut singillatim unamquamque personam & Deum ,& Dominum confiteri Christiana veritate compellimur , ita tres Deos , aut Dominos dicere Catholica religione prohibemus. Pater a nullo est factus, nec creatus . nec genitus. Filius a Patre solo est, non factus . nec creatus, sed genitus . Spiritus Sanctus a Patre , & Filio non factus, nec creatus, nec genitus , sed pro cedens , Patri Jc Filio coaeternus est . Unus ergo Pater, non tres Patres , unus Filius . non tres Filii , unus Spiritus Sanctus . non tres Spiritus Sancti . Et in hac Trinitate nihil prius. aut posterius . nihil majus, aut minus , sed totae tres per sonae coaeternae sibi sunt, & coaequales : itaut per Omnia . sicut jam supradictum est , & Trinitas in unitate . & unitas in Trinitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus else . ita de Trinitate sentiat. Sed necelsarium est ad aeternam salutem , ut In- carnationem quoque Domini Nostri Jesu Christi fideliter credat . Est

ergo Fides recta . ut credamus & confiteamur . quod Dominus noster Jesus Christus Dei Filius, & Deus patiter , & homo est. Deus est

188쪽

sYMBOLUM VULGO ATHANASIANUM iss

ex substantia Patris ante saecula genitus. & homo est ex su stantia matris tu saeculo natus . Perlaetus Deus, perfectus homo ex anima rationabili. & humana came subsistensi aequalis Patri secundum divinitatem . minor Patre secundum humanitatem . Qui licet Deus sit, & homo . non duo tamen . sed unus est Christus . Unus autem non conversione divinitatis in carne . sed adsumtione humanitatis in Deo . Unus omnino non confusione substantiae . sed unitate personae . Nam sicut anima rationabilis. & caro unus est homo. ita Deus & homo unus est Christus . Qui passus est pro salute nostra, descendit ad Inseros . surrexit a mortuis . ascendit ad Coelos . sedit ad dexteram Patris. inde venturus, judicare vi- in , ac mortuos . Ad cujus adventum omnes homines reddituri sunt de saetis propriis rationem , & qui bona egerint, ibunt in vitam aeternam et qui mala , in ignem aeternum . Haec est Fide, C tholica . quam nisi unusquisque fideliter . firmiterque crediderit. salvus esse non poterit. a. In eadem scripturae linea haec sequuntur e Lacta mater eum , qui fecit te . quia talem fecit te . ut ipse seret in te . iacta eum . qui fructum foecunditatis tibi dedit conceptus . s decus virginitatis non absulit natus .

Pari II.

189쪽

EXPOSITIO M FIDEI CATHOLICAE

FORTUNATI

VUDumque vult esse salvus, ante omnia opus es , ut teneat Cain tholicam Fidem . quam nisi quisque integram, inviolaramque fervaverit, absque dubio in aeteruum peribit . Primo ergo Omnium

Fides necessaria est , sicut Apostolica docet auetonitas. dicens: Sine fide impossibile es pluere Neo . Constat enim neminem ad veram pervenire pol se Beatitudinem , nisi Deo placeat & Deo neminem placere potis . nisi per Fidem . Fides namque est bonorum omnium fundamentum, Fides humanae salutis initium . Sine hac nemo ad Filiorum Dei potest consortium pervenire , quia sine ipsa nec in hoc saeculo quisquam justificationis consequitur gratiam . nec in suturo vitam possidebit aeternam. Et si quis heic non ambulaverit per Fidem . non perveniet ad speciem beatam Domini nostri Jesu Christi. Catholica universialis dicitur, idest recta , quam universa Ecclesia tenere debet. Ecclesia quippe Congregatio dicitur Christianorum . sive conventus populorum . Non enim sicut conventi cula haereticorum in aliquibus regionum partibus coarctatur . sed per totum terrarum orbem dilatata diffunditur . Ut unum Teum in Triuitate , cs Trinitatem in unitate veneremur, & credamus , &colamus, & confiteamur Trinitatem in personis, unitatem in substantia . Hanc quoque Trinitatem Personarum , atque Unitatem

naturae Propheta Esaias revelatam sibi non tacuit . cum se dicit Seraphim vidisse clamantia e Sanctus Sanctus Sanctus. Nominus Ueus Sabaoth . Ubi prorsus in eo, quod dicitur tertio Sanctus , personarum Trinitatem . in eo vero quod semel dicimus Nominus Seus Sasaoth , divinae naturae cognoscimus unitatem . Neque confundentes personas. ut Sabellius errat, qui ipsum dicit elli Patrem in persona, quem & Filium ipsum, & Spiritum Sanctum et non ergo confundentes personas, quia tres personae omnino sunt. Est enim pignens , genitus, & procedens . Gignens est Pater , qui genuit Fi

lium ; Filius est genitus, quem genuit Pater; Spiritus Sanctus est

pro O Ηane eandem Fidei expositione . reperiit uir eLFraneilcus AntoniusZacharia in eodice Cartaceo saeculi XIV.Florentiae, nullius expresso Auctaris nomine, ut ipse refert in IIbro,qui InseribItur exetimus litterarius per Italiam pag. 3o7.:ubi varias lectiones adnotavit, quas nos quoque suis Ioeis indicabimus.

190쪽

procedens , quia a Patre , & Filio procedit. Pater & Filius coaeterni sibi sunt, & coaequales, & cooperatores, sicut scriptum est: Verbo vomivi Coeli Armati sunt: idest a Filio Dei creati r Spiritu oris ejus omnis virtus eorum . Ubi sa) sub singulari numero Spiritus ejus

dicitur , Trinitatem personarum aperte demonstrat, quia tres unum

sunt, & unum tres. Neque substantiam separantes . ut Arius garrit , quia b) tres personas esse dicit, ' si & tres substantias else mentitur . Filium dicit minorem quam Patrem, & creaturam esse: Spiritum Sanctum adhuc minorem, quam Filium . & Patris, & Filii eum administratorem esse adserit. Non ergo substantiam separantes , quia totae tres perssinae in substantia Deitatis unum sunt. Alia es enim Persona Patris , quia Pater ingenitus est , eo quod a nullo est genitus; alia Persona Filii, quia Filius a Patre solo est genitus ratia Spiritus Sancti , quia a Patre, & Filio procedens est: sed Patris . 9 Filii , o Spiritus Sancti una es Nivinitas, idest Deitas, aequalis gloria , idest claritas, eoaeterna Majesas. Majestas. gloria est . claritas . sive potestas . salis Pater . talis Filius , talis o Spiratus Sanctus , idest in Deitate, & omnipotentia . Increatus Pater, increatus Filius, increatus ct Spiritus Sanctus , idest a nullo creatus . Immensus Pater , immensus Filius, immensus G Spiritus Sanctus . Non est mensurabilis in sua natura, quia inlocalis est, & incircumscriptus . ubique totus , ubique praesens , ubique potens . Aeternus Pater . aeternus Filius , aeternus G Spiritus Sanctus : idest non tres aeterni. sed in tribus personis unus Deus aeternus, qui sine initio. & sine fine aeternus permanet. Similiter omnipotens Pater . omnipotens Filius. Omnipotens s Spiritus Sanctas . omnipotens dicitur . eo quod omnia

potest , & omnium obtinet potestatem . Ergo si omnia potest , quid est quod non potest Hoc non potest, quod omnipotenti non competit posse . Falli non potest, quia sanctus est; mori non potest . quia immortalis vita est ; finiri non potest , quia infinitus

ec perennis est . Ita Seus Pater . Seus Filius, Tetis o Spiritus Samelus. 9 Proprium nomen est Patris , Pater , dc proprium nomen Filii, Filius , & proprium nomen est Spiritus Sancti. Spiritus Sanctus . Ita Tominus Pater , vominus Filius , Tominus ct Spiritus Sanctus. A a a Dorica In eodlee supra relato se legitur : bifin viari numero spiritus ejus dicitur , ianitatem substantiae Deitatis ostendis, ubi

sub plurali numero , Omnis virtus eorum dieitur, Trinitatem personarum aperte dein monstrat .

cya Ibidem ut tres . . e dc tres .co Deras est potestatem , non proprieta-etm c s. potestatis , non proprieatoa , proin

prium nomen est Patris, Pater.

rium.

SEARCH

MENU NAVIGATION