Venantii Honorii Clementiani Fortunati ... Opera omnia quae extant vel quae ejus nomine circumferuntur post Browerianam editionem nunc recens ad mss. Codices Vaticanos, nec non ad veteres editiones collata, ... Opera et studio d. Michaelis Angeli Luc

발행: 1787년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

168 VITA S. MAURILII EPISCOPI

. lumem reddidit parentibus: sicque beatus Maurilius iter . quod coeperat. explicavit. Cum autem ad portum Lidi sa) fluminis

pervenisset , nullam ibidem navim reperit. sed omnes ex parte NuminteM--.- altera tenebantur . Nec etiam nauta parebat . qui navigium adduceret. Qui dum praestolaretur , & nemo esset . qui transduceret, repente omnes carinae , divina justione semotae a litore . . ad obsequium praesulis in partem alteram deducuntur. Unde cum omnipotenti Deo gratias retulisset, ingressi naves, Deo solo gubernatore , ac absque humanorum nautarum adminiculo transierunt. veruntamen nautis , qui accurrerant, quasi si illorum labore , transisset, naulum non expetitus dari praecepit .ai. Villam quandam Geriacum nomine, ad alimenta captivorum , viduarum , pupillorum, nec non subsidia Clericorum ac pauperum profuturam . vir beatus eX rebus Ecclesiae comparaverat. Quam dum quadam die , ut ibidem quiddam operis saceret , cum fratribus circumiret, repente comu peta b) vitula. instinctu daemonis acta , cum ingenti mugitu , ac torvis furibunda luminibus.

in eum rotatim cum magno impetu accurrebat. Contra quam

... .. . P η cum beatus Episcopus signum Crucis opponeret , mox diabolus de capite ejus in specie corvi egrediens, evolavit , & subito sicut sumus evanuit. Multi enim fidelium , qui comitabantur cum eo , oculis haec corporeis videre meruerunt . Bucula vero gregi suo statim mitior se ove immiscuit, & deinceps neminem laesit.

d aa. Quadam die, cum per Medianae c) fluvium navali subvectione in Ligeris alveo secure descenderet Maurilius , jejunio satigatus & oratione . in navis puppi paululum obdormierat e cum subito, humani generis insidiante inimico coeperunt gurgitis intumescere fluctus: ita ut cadentibus desuper lymphis, submergi

navis autumaretur in undis . Tunc discipuli timore perterriti, excitaverunt eum. dicentes: Exurge quantocius, dc succurre in su-

ti amnis , quem lingua sua Ie Leet nuncu- ,, pant: sed dubium non est , quin hie,, significetur Laedus . Galliae te Lois . ,, Fluvius hc in Perticensi Provincia ,, ortus , Camutensem Belsiae tractum is defluit : dein varia alluit loea , dcis tandem paullo supra Andegavum in Sa

,, tam amnem se exonerat,,. Boll.

sb) Simile a Martino Turonensi is Elum legitur eius in Vita lib. 3. apud

Fortunatum

se -Fluvius Galliae lingua su Ie Mone

,, aictus . In Normanniae limite ortus , is per Cenomanos fluens, meduanam ,, urbem , dc Lavallium rigat . Supra

,, Andegavum auctus Sarta , & Laedo,. fluminibus , in Ligerim se exonerat,,. Boll.

172쪽

VITA S. MAURILII EPISCOPI 169

premae mortis naufragio constitutis . Expergefactus autem , illis elementius ait: quid me quaeritis vos fratres satisfacere poteratis. Tunc accepta, quae benedicti liquoris erat vasculum , -- pulla , mox ut oleum cum Oratione & signo Crucis in gurgitem respersit, illa saeviens tempestatis procella , temperatis flatibus . extemplo cessavit. Laeti ergo re incolumes pervenerunt ad portum. 23. Adolescens quidam cathecumenus ae numero Ecclesiae sibi commissae . absente murilio , tam vehementem febrem incurrerat. ut antequam sacri sontis baptismate regenerari potuisset. spiritum aὶ exhalaret . Nec mora. parentes ipsius non sine immensis lachrymis, dum locus laneri pararetur, eum ad Ecclesiam detulerunt , cum subito beatus Maurilius adesse nunciatur . Qui comis perto. quod sine baptismatis remedio. ultimo iungeretur ossicio, ingemuit. Tunc sentiens per spiritum sibi adelse virtutem, egredi omnes cellulam , in qua corpus jacebat. praecepit. Ubi singularis cum puero remanens. de more prostravit se in oratione cum gemitu . Et rigans lachrymis solum . vix tantum spatio unius horae intergresso, vidit defunctum paulatim Omnibus membris comm veri . Quem statim , ut de oratione surrexit, Parentibus, qui prosoribus adstiterant. vivum . & incolumem reddidit, ac sacro baptismate consecravit. Duos denique leprosos, sub ipso tempore pervariis vulneribus obsessos atque foedatos , dum salutis remedium a beato postularent b), illos, verbo tantum medicante . sub momento curavit . 24. Peregrinus quidam dum hyemali tempore , poenitentis ii bitum gerens . medicinam animae suae quaerendo . vicos & urbes plurimas circuiret . beatum Μaurilium , cujus jam bonitatis famam audierat . quatenus ab ipso verbum salutis audire potui l t. longius exul a patria cum aliis peregrinis ' itinerator avidus expetebat se . Sed antequam ad ipium pervenire potuisset, repentina morte in via praeventus, occubuit mortuus . Ubi cum peregrinorum aliqui, multique ex vicinis partibus ad peregrini obitum convenissent. accidit ut electus Dei sacerdos, qui pro supplendis commissi sibi gregis necessitudinibus, insatigabiliter laborare ceris Pars II. Y tabat.

a Magno dus non hune mortuum fuisse seribit,sed in ipso iamjam futuri exitus periculo , vix tandem supremo spiritu palpitantem a maurilio prii inae sanitati restitutum fuisse . μὶ Addit Μagno dus hoste prosos,sipem a Maurilis petentes , sanItaten recepisse . e Μagnobodus diverso aliquid modo narrat hoc 'actum et nec peregrinum iter illud ad visendum , di conveniendum S. Μaurilium dicit suscepisse.

statem

avisae redditur Ner

liabitur poenitentis.. .

173쪽

uram.

tabat, μὶ a vico Saponaria revertens . ad justi Zc saneti peregrini h

minis cadaver Μaurilius adveniiset. Qui cum debitum de moro . pro absolutione animae suneris ossicium exolvisset. & populis sermonem de religione conferret. mirum dictu, subito se palam omnibus defunctus erexit. & cum reliquis Deo gratias reserens. quod per beatum Maurilium Dominus eum resuscitaverit, evidenter omnibus patefecit. Quod videntes & audientes turbae . in coelum voces laudum extulerunt. 23. Ut autem finaliter dicatur . indicibilia Maurilii multa sunt opera . nec in eo quod divina virtus operata est, sensus comprehendere potest humanus. Breviter tamen aliquid de ejus quotidiana conversatione narremus ad aedificationem audientium . Sane ab exordio Episcopatus sui usque ad terminum Vitae . ut canonicam adimpleret sententiam , semper victum pauperem & aquam brevem . ac supelleetilem vilem habuit. Cum autem sanetae Quadragesimae dies advenirent . per omne tempus amictionis erat ei, ut dictum est. aridus & vespertinus die tertia cibus . aqua tepida.& modicum salis , ac panis hordeaceus. Pedem non proserebat his diebus in publico . cilicio semper interius tectus & cinere . veruntamen robustus semper in corpore erat, faciesque ejus ut rosa

rubebat: nam cum ad senilem aetatem perventi set . non caput, non dentes , non visum, non stomachum , non Caetera membra dolebat, non viscerum cruciabatur doloribus . non sicca humus

jacentia super se ipsius membra confregerat: sed totus semper sanus corpore , mente quoque sanior . in utrisque semper robustior apparebat. Nam bonum, quod Maurilius elegit, tenuit e nec dimisit, sed complevit. Nihil erat illius severitate iucundius, nihil jucunditate severius . Erat sermone silens. & silentio loquens. Erat neglecta illi mundities , & inculta vestis .a6. Talibus ergo cum ab ipsa pueritiae suae aetate floreret virtutibus , & appropinquare cerneret sui transitus diem , haud longe ab Andegava urbe ad Septentrionalem ejusdem urbis partem , duplicem sepulturae suae cryptam aedificari praecepit. Qua completa , quadam die Dominica . dum sanctae solemnitatis ossicium de more complesset. modica pulsatus infirmitate, Convocavit omnem clerum commendans illis ultimum transitus sui diem, dicens: Ego

ingredior viam universae carnis: vos autem admoneo, servate cham

sal Villae Samnariae mentIo fit In testamento Perpetui Episcopi Turonensis , eaque ad Carum fluvium vulgo is cirrposita indieatur.

174쪽

v ITA S. MAURILII EPISCOPI 171

Hiaritatem , custodite dilectionem . diligite castitatem . patientes estote ad omnes, & mementote semper . precio sanguinis Christi

vos omnes elle redemptos . Interea etiam tantae convenerunt ex

vicinis undique partibus . visitationis studio, populorum catervae. quantum urbs Andegava recipere poterat , moerentes & multum sentes , cur tanto viduarentur patrono . Quos omnes patrum piissimus devotius in summo mortis articulo constitutus absolvens ,& benedictionibus corroborans, septima incommoditatis die . vltimoque totius aetatis suae anno nonagesimo . Episcopatus ain tricesimo, pius pastor & doetor Μaurilius. qualem de sacri sontis baptismate sumpsit, talem Idibus Septembris , coram multis adstantibus populis ec psallentium choris, omnipotenti Deo animam reddidit.

27. Cum autem sanctum ejus corpusculum die altera portaretur ad tumulum, gemini ex utero matris caeci , ut saneti compusculi loculum tangere potuerunt, lumen, quod nunquam h huerant . ad declaranda antistitis merita, illico recipere meruerunt.

Quidam etiam e civibus, parat Isis distentus incommodo , per triginta bὶ annos tenebatur in lectulo . Qui cum psallentium chorum deserentium Maurilium audiiset . e lectulo statim exiliens . quasi cervus. nemine prohibente, beati Mauri hi pervenit ad corpus t tactoque & osculato beati su neris seretro . pristinam recipere sanitatem meruit extemplo. In tanti igitur honoris gloria sepultus . quanti qualisque meriti apud Dominum fuerit, dum qu tidianis virtutibus , dc miraculis ejus exornat tumulum . Dominua

ostendit omnibus post sepulchrum . Qui est benedictus in saecula

saeculorum . Amen .

a magno dus ait S. Μaurilium : inserendo ordine Sacerdoιii XL. annis M. elsam rexisse , in Pontificalis autem vicis dignitate XXX. annis praesedisserat Misae . Unde colligit Dun yus eum. dem a S.Μartino Turonensi Sacerdotem.& Episeopum non potuisse ordinari, eum is viginti duntaxat, & sex annos Ecel fiam Turonensem rexerit ex testimonio Gregoria Turon. , apud omnes eruditos recepto . At Bouandiitae volunt , quadraginta annorum numero, quibus S Nauim

Iius Sacerdos fuisse seribitur, vel annos Pontificatus , qui a sacerdotio nequit si iungi , comprehendi : ita ut decem a nos Sacerdotium tenuerit , antequam Episcopus Inauguraretur. Sane In vim Calonna a Magno do commoratus dieitur , postquam Presbyter initiatus a D. Martino , ab eodem secesserat, usque ad id tempus , quo Episcopus inauguratus suit. Atqui non plus quam annos duo deeim ibidem commoratus esse scribitur in altera ejus Uita a Rassione conscripta. Quod si Is annos o. secundi ordinis S cerdos complevit , triginta vero Epise pus , annos viginti natus iam fuerat initi tus Sacerdos , quod verisimile non est . bὶ magno dus narrat, quod Paralyritieus ille a XXVIII. annis tenebatur in lecto, languore vehementi.

Iteae paralytisus.

175쪽

IN ACTA PASSIONISSS. DIONYSII EP. RUSTICI ET ELEUTHERII

PRAEMONITIO

Acta passionis Bilou i Episcopi. Rustici, o Eleutherii primus mutigavit Francisus B queras. Montis pesulani Episcopus in suo opere, quod inseri it Historia Ecclesiastica Galliae . parte a.: isque censet, Acta illa

fuisse conscripta ante Saraberra I., Regis Austrinae. aetatem:qui coepit regnare an. 6a I . . t 622 s decessit an. 6 3 7.vel 638.: cum in ipsis nulla si mentis de Bassica S - i, ab ipso Sagoberto exaedificata, s munificentissime infructa . Cui assentitur U Hadriauus Valesius in libro . quem inscripsit rdisceptationes de Baslicis &c. adversus Launoii Theol. Parisiensis deis sensiones , cap.4 sum idem censet Acta illa a Venantio Fortunato fuisse conscripta , sequutus Petrum de Marea , Arcti . Tolosanum , qui eandem . milionem S. on sit ab eodem Fortunato elucubratam fuisse censuit. At Dum s totus in eo est, ut eommonstret Acta ilia a Ceuantio Fortunato nullo modo scripta fuisse : idque ex eo conjicit I. quod Auctor nullam tu iis mentionem faciat miraculi S. Dion i, quod a Gregor. Turou. commemoratur in I. de Q. Mart r. e. 72., facturus utique . se ipse fuisset Formn tus , familiarissimi Gregorii : cui proinde illa a Gregorio scripta ignota esse non poterant . 2. Auctor ille non meminit Fascennini Praefecti, qui sententiam tulit in Smion vim : nee turriti tumuli, quo ossa ipsius S mi Uieondita in Basilica continebantur: item Itie nihil memorat piam consuetudinem, qua rei facramento se purgabant ad tumulum Martyris . cum tamen haec omnia memoret Gregorius TuroneVs. coaevus Fortunam . 3. Haec Acta fabulis sunt referta e cum in eis narretur Martyrum illorum corpora a percussoribus

fuisse navibus imposta , ut in Sequanam fluvium projicerentur : perinde a que e navigio in Sequanam projici non posent, aiat ad eam rem pluribus navibus opus esset, ad quam vel una par esse poterat. Neinde addit Scriptori Matronam quandam imitasse percusores ad prandium , ut interea per famu-Ios suos, GDomesticos, Sanctorum Corpora subducerentur : perinde atque a naviculariis impediri non possent, ae re ipsa non fuissent impediti, quominus ea subducerent . Neque vero verisimile est. eorpora Martyrum . a Matronae fervis subducta tamdiu jacuisse inbumata quoad exportarentur in pararum locum , quin discerperentrer a volueribus . G feris . 4. Auctor

narrat S. Dionisium missum fuisse in Gallias a Clemnae , cum Gregor.

176쪽

'arisiorum civitas ex eonventu Germanorum , o nobilirare polleret, G esset populis constipata et quae omnia non conveniunt aetati ram A M. . quas Parisius parva erat civitas: nee in Germaniam tendebat suum i perium et

id , quia postea sub Chlatario . G Siggerro , Francorum Regisus , accidit. At Valesius respondens ad sin ta . ait, nec id fuisse opus . ut qui pasAonem S. - u scriberet. non Hiram , Miracula omnia. quae ab illo merant edita . compilaret: praesertim vero C addam ego J eum baee Passionis Acta videantur ad id concinnata fuisse . ut publicis Ecclesiae in couventibus legeremur : in quibus propterea ea indicabanor strictim , s brevillo comprehensa , quae in Gesus sive Vitis fuse narrabantur: ut m Vita S. Remigii,

Episcopi Remensis, actum a Fortunato. suo loco adNotav-us. Nec vero interes, utrum nec ne commemoraria Fasceinitim Praefectum. avit turritum

Ave acumirus instar in arctum de emem S. onsi rumtilam . c, id genus alia e quorum meminisse illius es . qui Vitam . uon Passionem scrisis. ω viore oratione , ac sylo baec suum perfringeus. quae magis Dux necessaria . Iam vero idcirco a percussoribus corpora M. Drunsia . Heviberii fidici naviabus fuisse imponenda , quo dispersa hae illae . non ad ripam suminis proji-eerentur , sed in altum Sequanae demersa . occultarentur , quominus a Chrissianis inmensia, s erui possent. A Matrona vero illa pere fores invitato- ad convivium fuisse, eum nondum navibus imposita essent, o a naviculariis sodirentur: sed adhue cadavera illa eo Deerent in Deo, in quo percussa fuerant. Eadem postea a Matrona, Ave ejut minoris abscondita sunt, me telluris exaratae gremio infosa, non exposita volueribus . s feris ; donee inda portarentur , cum persecutionis ardor deferbuisset. Neque illud facit negotium , quod Gregorius Tur. tradat Sion uni sub Decio venisse in Gallias.s auctor Passionis a Clemente, Petri successore, vel a successoribus Ansolorum in Gallias missum Dise scribat: cum de tempore , quo S. ovsus in Galliam missus fuit, duae opiniones , ac sententiae ferrentur et nec eum Areopagitam fuisse dixerit. Posremo Auctor Passionis scripsi eo tempore, quo para

Germanii e quaedam parebas Imperio Francorum. Solent vero saepius scriptores ad ea, quae scribunt, tempora orationem omnem accomodare . Ita Zoetimus , qui sub Massam Principe , Chlodoveo apud Francos re ante, floruit , eodem errore Parisos opidulum Germaniae appellat His e. 3. inquiens e 'Iουλιανῶ 3 eis Πα-Aω Γερμανέαι δ, tarn πολ Us τράβοντ9. &c.

Nec se Parisos morat insulam populis eonsipatam , ideo magnam fuisse dicit: quamvis G hae ira parte ad illud temporis , quo scribebat, potuit orationem attemperare . Porro

177쪽

ut proferam , nibit videtur ab alterutro proferri, quamobrem hau S LAO- πω Acta mi abjudicanda Fortunato , aut certo illi adscribenda videantur . Navi Dr illa levia momenta sunt, quae a Latinose asseruntur, quamobrem Acta ilia inficiemur plane esse Fortunati, s quae a Valem proferuntur . id solum inendunt, eadem arite Netoberti aetatem concinnata fuisse, G eonvenire temporibus Fortunati. Huius tamen fententiis verisimilitudinis aliquid videtur addere s amicitia S.Germani. Episcopi Parisiensis . eum Fortunato conjuncta, qui forte amicitiae ipsius jure ab eodem estigitarit, ut anr resoris sui Plionem, tu publicis Ecclesiae eonventibus legendam . conscrib rei ; in sudium perpetuum Fortunisti in colligendis , confersiendisque Actis Sanctorum: s quaedam eum Hlo Fortunati ipsius orationis Unιtas, quams sententiarum usus,ffructura verborum declaras,ut cuique eonferenti potes in tescere . Illa Acta itaque hic edimus , ut extant edita a cI.Boqueto in

suo opera, quod in scripsit: Hist. Eces. Galliae dic. parte λ, eaque quibus potuimus, noris illustravimus . Eadem mes in eodire feracense legebantura rium , sed mendis referta: ut ipse temtur.

178쪽

DIONYSII M E P., RUSTICI, ET ELEUTHERII

sui passi sunt Parisis VII. Idus Oelabris . I Loriosia Martyrum passiones. & pretiosa Domino ipsorum

a certamina, quamquam digna sint pro miraculorum dignitate conscribi. nequeunt tamen sine inmidinis trepidatione complecti, quia cum magnarum rerum consideratur assumptio, non immerito praesumpti operis timetur magnitudo , eo quod tantum sermo tenuis bin explicare non valet. quantum de se exigit veritas passionis . Tamen etsi positio tantae rei arduum habere videatur initium . in hac mens trepidatione respirat . quod semper opifex suum ministrum divina instructione informet. & inchoanti initium dc ingenii persectionem accommodet. Hac ergo considerati ne audaciam nimiae temeritatis assumens , quae longo tempore fuerant obumbrata silentio , ipsius divinitatis auxilio incoepta sunt reseranda . Quia ut habet leui monium veritatis, plus fidelium sunt

relatione comperta, quam probentur ad nos lectione transmissa . Unde non sine certi aestimatione conjicitur, quod novitas adhuc credentium populorum . Gentilium crudelitate ' contrista , formidavit scribere , quod tamen gaudebat Dei famulos meruisse . cum sine dubio judicentur scripta . quae fidelium sermo testatur impleta . Credendum enim de his est, & abstersa dubietatis justae , totis viribus confitendum, eos qui per consessionem Domini, ac Dei nostri digni fuerunt subire martyrium etiam amispliora tolerare voluisse , quam videtur succedentibus aetatibus reis latio

At In diplomate Theoderiei Calensiac quod legitur post opera Gregor. Turon. edit. Parisiensis an.I699. columna 3 8 4. Dionysus eum suis sociis Rustico, & Eleuis therio , primi post Apostolos, sub Vrdiis natione Beati Clementis , Petri Apostoli laeeessoris , in Galliarum provinciam adis venisse reseruntur, quomodo legitur &in Actis Passionis, quae hie edimus. Sed hujus discriminis eausa alibi examinabitur. bin Perpetua haec Fortunati consuet do fuit in suo ingenio , & scribendi saeuistate extenuanda : id , quod aliis in laeta

a Gregorius Turon. lib. I. Histo Hae Franeorum cap.28. narrat sub Decio, missum fuisse in Gallias S.Dionysium cum sex aliis viris Episcopis , qui diversis in urbibus sedes illic habuerunt : idque colligit ex Actis S.Saturnini, Tolosani Episcopi ,& Martyris, qui sub Deeio, & Grato Co sulibus , scilieet an . aso. Tolosae Epuseopus fuit institutus . De hoe Dictis nysio idem reseri , quod is inauguratus Parisiorum Episcopus r is diversis pro Chruri sti nomine adfectus poenis , praesentem is vitam gladio imminente finivit,, .

179쪽

. L Ex asse a Apostoli mittunt lauistis .ebia pine piaecones Evangelii.

ACTA PASSIONIS Ss. DIONYSII, ET SOCIORUM

recolere . Id ergo supplicatio comsi de virtutis' esse solvuntur setiam majora sen-

276 latio per populos transmissa

munis obtineat . ut veniam Consequatur devotus ibus praetermisit ignarus . Nam etsi omnia non credere universitas mereatur, ut Dei famulustiat, quam sermo passionis explanet. Qualiter enim cultorem Domini locus ille gaudens . & us patrocinium habere promeruit, qua do aliorum Sanctorum inventum illi agnoverimus fuit Ie consortium , sic fidelium relatione dicimus . ipsorum juvamine martyrum, quantum de se scire tribuunt, explicemus .

a. Igitur post Domini nostri Jesu Christi salutiferam passi mem.

post Resurrectionis unicae singularisque mysterium . post Ascensi nem ejus. qua manifestavit hominibus , nunquam se defuisse . quo rediit. Apostolorum praedicatio universis gentibus profutura su cessit. Qui cum imminere suas cernerent passiones , quod Domino nostro Iesu Christo docente didicerant, repleti Spiritus Sancti ratia docuerunt; adeo ut fide crescente . non pauci mererentur fieri Consessores, quos modo Ecclesia Catholica gaudet promeruisse

marures. Hos ergo, quorum Virtutem persecutorum non praevaluit superare conflictus, quos ad auri similitudinem reddit flammarum examinatio pretiosos. ad suscipienda mandata Domini idoneos Apostolorum esIe judicavit electio . Quibus 8c Evangelica praecepta semper agentibus servanda committerent, electisque viris Dei dispositione providenter , honorem decreverunt Episcopalem adjungere , quo facilius eorum praedicationibus acqui uti in ministerium sacri proveherentur altaris. Ex qua Consessorum turba, sanctum& venerandi meriti Saturninum sa) Urbs Tolosana promeruisse gau

det Episcopum, quem impietas spectantis populi posterioribus tauri multis nexibus ligatum dedit. Capitolii gradibus illidendum e ubi sancti capitis soluta compage . cerebrum frequentis illisionis dispersit

injuriar sed tali descensu . ad Dominum assecutus est ascentum . elix vir tanti meriti. tantaeque & personae & virtutis, cui concessum est primum esse doctorem, post martyrem et qui quod docuit

dem attexuimus. Gregπuron.ita memorat .I.n. 18. socios laboris,. c Episeopalis mu

neris , quos s.Dionysius in Galliis habuit r,, hi ergo missi sunt c ad praedicandum is in Galliis , Turonicis Gratianus Episcoisis pus, Arelatensibus Tmphimus Epist

is pus et Narbonae Paulus Episeopus : T ,, losae Saturninus Episcopus Parisiacis ,, Dionysius Episcopus , Arvernis, Sir ,, monius Episcopus : Lemovicinis , Madiis tialis est destinatus Episcopus is .

180쪽

λCTA PASSIONIS Ss. DIONYSII. ET SOCIORUM irr

cuit verbis . evidentibus implevit exemplis . Simili etiam gratia beatissimus Paulus Antistes , atque Conses r. Narbonensem provinciam salutari acquisivit eloquio. Quem ita labor dometticae tribulationis exercuit, ut verum Domini esse famulum approbares.

Sed gratias tibi Domine. Jesu Christe, qui infestantis inimici tela.

lsrobationem fidelium tuorum permisisti esse, non vulnera. & ta-em his praestas pro mercede laborem, ut nullum tuorum iu ille gaudeat hostis imbellem . Dum ergo ad peculiaria patroni gesta a suscepti ossicii tendat obsequium , non ex alse . quae de Servo Dei sunt comperta, prosequimur, sed immemores sui non suilla sussiciat: in talibus enim causis magis convenit fideles credere, quam possit relatio humana monstrare .

3. Sanctus igitur Dionysius, qui , ut serunt, a Successoribus a Apostolorum , verbi divini semina gentibus eroganda suseeperat.

quo amplius gentilitatis servere cognovit errorem . illuc intrepidus.& eitore fidei inflammatus accessi, Parisios, Domino ducente , per venit, non veritus incredulae gemis expetere seritatem . quia virtutem suam praeteritarum poenarum recordatio roborabat. & qui

. meruerat elia Conset r. non cunetatus est auctoribus populis accedere praedicator. Tunc memorata Civitas & conventu Germano

rum . nobilitate pollebat, quod ei set salubris aere , jocunda flu

mine , saecunda terris, vinetis uberrima , & arboribus nemorosa.

constipulata bὶ populis , reserta commerciis , ipsumque insulae potius, quam urbis spatium , quod habitationi circumfusa flumi

nis unda praestabat, crescentibus consistentium catervis reddebatur exiguum . & jocunditatis sollicitatione in unum plebs acta commigrans , pene territorium suum intra murorum conclusionem Para II.

a in sane mirum videri potest, hic referri missum S. Dionysium in Gallias eum s eiis ad Evangelium Christi disseminandum a suereoribus Apostolorum , & , ut leg

batur alias , ab ipso Clemente , Apostolorum discipulo; cum dc Greg.Τur. . & actas neera S.Saturnini,Episcopi Tolosatis quae edidit ei. Ruinari inter Acta sincera martyri

nisi sub Decio, di Grato Consulibus, anno stilicet 2s . ,Saturninu mTolosatem Episcopum institutum fuisse reserant: atque adeo& Dionysius si modo is una eum Satur nino in Gallias venit, ut putavit Gregorius non multis ante annis missus In Gallias fuerit . Quocirca illud dicendum est , eum , qui haec Acta conscripsit , popularem opinionem sequi potius Ooluisse,quae Z COn- tune serebatur In Galilli di id quod Indieant

quoque haec eius vectar, qui . ut ferunt , is a furesis ribus Αρostolorum μ. . ,eui opunioni ossieere aliquid . sorte verebatur In Actis illis eoneinnandis, uuae media in plebe , sive conventu Ecclesiae erant quotannis recitanda . Simili ex opinione In Diplom. Theodorici Calensis , ut supra retulimus,B. Dionysus cum foetis a B Clemente misesus in Gallias venisse dieitur . Hi se illectexistimarunt, hune suisse Dionysum Areopagitam, de quo in Actis App.: quam opunionem deinde sequuti sunt Simeon taphr. & Hilduinus Abbas r ut videre est apud Surium ad diem p. octobris. b Valesus . & alii legunt : eossipata populis . I.egeta , quae in praenotatis imdieavimus de hoc loco . a

SEARCH

MENU NAVIGATION