Venantii Honorii Clementiani Fortunati ... Opera omnia quae extant vel quae ejus nomine circumferuntur post Browerianam editionem nunc recens ad mss. Codices Vaticanos, nec non ad veteres editiones collata, ... Opera et studio d. Michaelis Angeli Luc

발행: 1787년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

188 EXPOSITIO SYMBOLI

is Dominus dicitur . eo quod a) dominetur creaturae cunctae . vel quod creatura omnis dominatui ejus deserviat. suia scut fingillatim , idest

sicut distinete unamquamque personam um s Dominun: eonfiteri Chri stiana veritate compellimur . Quia si me interrogaveris . quid est Pater ego respondebo r Deus & Dominus . Similiter si me interrogaveris . quid est Filius ego dicam et Deus & Dominus: Et si dicas. quid est Spiritus Sanctus Ego dicam et Deus & Dominus. Et in histribus personis non tres Deos . nec tres Dominos . sed in his tribus . bcut jam supra dictum est , unum Deum & unum Dominum confiteor. Uutit ergo Pater, non tres Patres, idest quia Pater semper Pater . nec aliquando Filius . Unus Filius, non tres Filii . idest quia Filius semper Filius, nec aliquando Pater: Unus Spiritus Sanctus. non tres Spiritus Sancti, idest quia Spiritus Sanetus semper est Spiritus Sanetus. nec aliquando Filius, aut Pater . Haec est proprietas personarum . Et in bae Trinitare nihil prius . aut poserius . Quia sicut numquam Filius sine Patre , sic numquam fuit Pater sine Filio . sic& numquam suit Pater , & Filius sine Spiritu Sancto . Coaeterna ergo Trinitas , & inseparabilis unitas sine initio. & sine fine . NιbιI majus. aut minus. Aequalitatem personarum dicit . quia Trinitas aequalis est. & una Leitas . Apostolo docente , & dicente rnr ea, quae facta sunt. intellecta conspiciuntur, re per creaturam Creator intelligitur secundum has comparationes, & alias quam plures. Sol. candor, & calor . & tria sunt vocabula . & tria b unum . Quod candit . hoc calet, & quod calet, hoc candit. Tria haec μὶ vocabula res una elia dignoscitur . Ita Pater , & Filius .& spiritus Sanctus tres personae in Deitate substantiae unum sunt.& individua unitas recte creditur . Item de terrenis vena, sons, suvius, tria sunt vocabula, & tria unum in sua natura. Ita

trium Personarum Patris, & Filii, & Spiritus Sancti substanti ita, .& Deitas unum est. Di ergo Fides recta , ut eredamus, s consit --r , quia Dominus Iesus Chrisus . Jesus Hebraice, Latine Salvator dicitura

co Ibid. stmnia dominatur, ct omnium o Dominus Dominator . ba Exempla . quae hoe loco ab Aucto

re Expositionis illius proseruntur ad ostendendam , Ic declarandam Trium Divinarum Personarum in eadem Natura, live Essentia unitatem , quamvis in re tam dispare non Omni ex parte proposito Exemplari conveniant , eo tamen spectant, ut signincetur, quod quemadmodum terrestribus, & 1nanimis in rebus . etsi natura sint unum , ut diverse tamen ad se reseruntur , & varios gignunt effectus , diversis distinguuntur u cabulis , ita in Augustissima Triade nihil impedit , quominus Tres Personae , quae natura unum sunt , ut ad se reseruntur , sicuti nominibus, ita re distinguantur: id

quod superius Auctor disertius indicavit .

192쪽

dicitur, eo quod salvat populum sa); Christus eo quod Spiritu Sancto divinitus sit delibutus , sicut in ipsius μ) persona Esaias ait:

Spiritus vomini super me , propter quod unxit me GE. Ita & e Psalmista de Chriuo Domino dicit: 'Unxit te Seus Deus tuus oleo uetitiae prae confortibus tuis. Dei Filius, Deus pariter . homo est . Filius a felicitate parentum dicitur; Homo ab humo dicitur. idest de humo terrae factus est . Deus ex subitantia Patris ante saecula genitus, idest Deus de Deo . lumen de lumine . splendor de splendore . sortis de sorti . virtus de virtute, vita de vita , aeternitas de aeternitate . Per omnia , idest quod Pater in divina substantia. hoc est & Filius . Deus enim Pater Deum Filium genuit non voluntate , neque dὶ necelsitate, sed naturR . Nec quaeratur, quomodo genuit Filium . quod & Angeli nesciunt, & Prophetis est incognitum . Unde & isdem eximius Propheta Esaias dicit: Generationem ejus quis enarrabit si dixillat: Angelorum nullus, Prophetarum nemo . Nec inenarrabilis re inaestimabilis Deus a servulis suis discutiendus est, sed fideliter credendus. & pariter diligendus . Et homo ex subsantia matris in saeculo uatus . Dei Filius verbum caro factum , & non quod Divinitas mutasset Deitatem . sed adsumpsit humanitatem . Hoc est verbum caro tactum est , ex utero virgnis veram humanam CZmem traxit. Et de utero virginali verus homo. sicut & verus Deus, in saeculo natus est , salva virginitatis gratia, quia mater e) genuit, & Virgo mansit ante partum. & post partum . In saeculo, idest in isto sexto milliario. in quo nunc sumus ; saecula σὶ enim generationibus constant. & inde saecula, quod sequantur: abeuntibus enim aliis alia succedunt. Perfectus Tetis . perfectus homo. idest Verus Deus . di verus homo ex anima rationali. re non ut Apollinaris haereticus dixit primum, quasi Deitas pro anima fuisset in carne Christi; postea cum per

ω In eodiee:supra eItato additur suum. b) Ibidem is ipsius raristi persona .co Ibidem ita Psalmus de .cca Auctor hujus Expositionis aperie hic necessitatem sumit pro coactione, indicans Deum Patrem generare Filium , sed voluntate e quam ill , ut mox subdit, generet illum natura , atque adeo necessario . e In eodice qum Mater , quae genuit,

re virgo ante partum' virgo post partum remani. D Deest ibid. Integra hare periodus rsae la enim cte. usque ad DueΔηι exisclusive . Porro tam alia additur: Deus ct homo cissus . Deus unus Dei Filius , in ipse metinis Filius : quia dum Deitas is istero Virginis humanitatem assum ι ; σrum ea per portam Virginis , integram , di illaesam inascendo mundum ira essus es

Virginis Filius , in bominam c s. bomo quem assumpsit.

caenia adsumptis.

193쪽

per Evangelicam auctoritatem suisset convictus, dixit: Habuit quidem aut nam , quae vivictavit corpus , sed non ratioualem . Et e contrario iste dicit, qui Catholice sentit : Ex anima rationali s humana came sub leus, idest plenus homo , atque perfectus . Aequa- 'a i; vist p r- lis Patri fecundum Divinitatem , minor Patre secundum humauitatem, idest ' ' secundum sorinam servi, quam adsumere dignatus est . sui licet Peus sit G homo , non duo tamen . sed unus es Christus . Idest duae substantiae in Christo , Deitas & humanitas , non duae personae. a sed una est persona a . Unus autem nou conversone divinitatis in carnem , sed adsumtione humaniratis in Neum . Ιdest non quod divinitas, quae incommutabilis est, sit conversa in carnem . sed ideo unus, eo quod humanitatem adsumsit, coepit esse . quod non .erat. & non amisit, quod erat: coepit esse homo, quod antea ι non erat; non amisit Deitatem , quia ι incommutabilis in aeternum permanet. et laus omnino non confusione subsantiae . sed unitate personae. Idest divinitas incommutabilis cum homine . quem adsumere dignata est, sicut scriptum est: Verbum tuum . Somine . in aeternum permanet, idest divinitas cum humanitate . ut diximus. duas substantias . unam personam esse in Christo ; ut sicut ante adsumtionem camis aeterna suit Trinitas, ita post adsumtionem e humanae c naturae vera maneat Trinitas, ne propter adsumtionem humanae carnis dicatur else quaternitas, quod absit a Fidelium cordibus , vel sensibus dici. aut cogitari, cum ita , ut supra dictum es , s unitaι in Trinitate . G Trinitas in unitate venerandast . Nam scut anima rationalis , ct raro tinus es homo , ita Teuto homo, unus es Chrisus. Et si Dei Filius nostram luteam. & mortalem AE carnem nostrae conditionis adsumserit d), sed tamen se nullatenus in quinavit. aut naturam se) Deitatis mutavit; quia si Sol, aut ignis aliquid immundum tetigerit. quod tangit, purgat, & se nullas tenus D coinquinat, ita Deitas sarcinam , quam ex nostra humanitate adsumsit, nequaquam coinquinavit. sed nostrae naturae

carnem, quam adsumsit, purgavit, & a maculis. & sordibus

pra diximus , ut Deitas , O bumanitas in

risto,Dei Patris pariter .re Vir inis Filio. D ibidem immutabilis: item deinceps.co Ibidem carnis bumanae . OD Ibidem nostrae Redemptionis condiationem assumpsit O ibidem neque naturam Deitatis . Ibid. σδε uallatenus eo coinquinat.

194쪽

peccatorum, ac vitiorum expiaevit, sicut Esaias ait: ipse infirmitates nostri s accepit, s aegrotationes portavit . Ad hoc iecundum humanitatem natus est . ut infirmitates nostras acciperet, & aegrotationes portaret , non quod ipse infirmitates, vel aegrotationes in se haberet . quia salus mundi est, sed ut eas a nobis tolleret. dum suae sacrae pallionis sa) gratiam . & Sacramenta chirographo ademto Redemtionem pariter, ac salutem animarum nobis condonaret . sui passus es pro salute nostra . idest secundum id. quod pati potuit, quod est secundum naturam humanam ; nam secundum divinitatem Dei Filius impassibilis est . Sesendit ad Inferos bὶ, ut Protoplastum Adam , dc Patriarchas, & Prophetas, & omnes justos, qui pro originali peccato ibidem detinebantur, liberaret . di devinculo ipsius peccati absolutus de eadem captivitate.& infernali loco, suo sanguine redemptos ad supernam patriam , & ad perpetuae vitae gaudia revocaret .Reliqui vero, qui supra originali peccato principalia crimina commiserunt, ut alserit Scriptura. in poenali Tartaro remanserunt . sicut in persona Chri1ti dictum est per Prophetam. Ero

mors tua, o mors, idest morte sua Christus humani generis inimicam mortem interfecit. & vitam dedit. Ero morsus tuus , Inferne . Partem momordit infernum pro parte eorum, quos liberavit, partem

reliquit pro parte eorum , qui pro principalibus criminibus

in tormentis remanserunt. Surrexit a mortuis, primogenitus mormorum.

Et alibi Apostolus dicit : Ipse primogenitus ex multis Fratribus , idest primus a mortuis re turrexit. Et multa corpora Sanctorum dormientium cum

eo surrexerunt. sicut Evangelica auctoritas dicit; sed ipse , qui caput est, prius; deinde qui membra sunt, continuo . Postea ascendit ad Coe- sis , sicut Psalmista ait: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem . idest humanam naturam . quae prius sub peccato venumdata suit,& captiva . eamdemque dὶ redemtam , captivam duxit in coelestem altitudinem , & ad Coeleliis Patriae Regnum sempiternum , ubi antea non merat, & collocavit in gloriam sempiternam. Sedet ad dexteram . Patris, idest prosperitatem paternam, & in eo honore , quod Deus est. Iude venturus est judicare vivos , s mortuos . Vivos dicit eos, quos tunc adventus Dominicus in corpore viventes invenerit . & mortuos jania, antea sepultos. Et aliter dicit, vivos justos. & mortuos peccatores.

IMd. Matia , Moeramento , Giro- Ib. reliqui, qui nupra striginale perisoapho adempto ine. eatum.

D Ibidem ad inferna . ci Ibid. Eaque Re emptio .cis I. 4 Christus aegritudiae piceat itim saravis , novi in se habiat.

rius Regnam

195쪽

1sa EXPOSITIO SYMBOLI

Ad eujus Aduentum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis .s reddituri sunt de factis propriis rarionem . s qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam; qui vero mala, in ignem aeternum . Haec est nisdu Catholica . quam nise quisque fideliter . Amiterque crediderit. saiavus esse non poterit.

196쪽

PHOENIXE sT Λὶ loeus in primo felix oriente remotus,

Qua patet aeterni ianua celsa poli rNec tamen aestivos, hiemisque propinquus ad ortus: Sed qua sol verno landit ab me diem . iam rela Illic planicies tractus diffundit apertos: Mesrat, clarari Nec tumulus crescit, nec cava vallis hiat. Sed nostros montes . quorum juga celsa putantur, Per bis sex ulnas eminet ille locus. Hic solis nemus est. & consitus arbore multa Lucus perpetuae frondis honore viret. Cum Phaethontaeis flagrasset ab ignibus aris. Ille locus flammis inviolatus erat. Et cum diluvium mersisset fluctibus orbem.

Deucalioneas exuperavit RQuas. Non huc exangues morbi, non aegra seneetus Nec mors crudelis, nec metus asper adit. Nec scelus insandum . nec opum vesana cupido. Aut Mars, aut ardens caedis amore , furor.

Luctus acerbus abest, & egestas obsita pannis. Et curae insomnes, & violenta fames . Non ibi tempestas, nec vis furit horrida venti, Nec gelido terram rore pruina tegit: Nulla super campos tendit sua vellera nubes, Nec cadit ex alto turbidus humor aquae. Sed sons in medio est, quem Vivum nomine dicunt. Perspicuus, lenis, dulcibus uber aquis r

Qui semel erumpens per singula tempora ιγὶ mensum b

Duodecies undis irrigat omne nemuS.

σὲ me earmen de PhoenIee vulgo ad- & aspersus quod vix diu abest a Fori

seribitur Lactantio, cujus in scribendo im nato nostro videtur secus suadere. Qu porem , & elegantiam praeleserre videtur. circa vel Casp. Barillius sententiam postea Sunt tamen nonnulli , licet pauet , inter videtur mutasse, melioris aevi paraum esse quos Caspar Barthius , qui malunt Um suspicans Advers. libavi.cap. Ia. Ipsum nos nantio Fortunato este attribuendum . Um tamen adtexuimus huic nostrae editioni,nerum nullus tas. eodex , saltem ex iis, quos quid eorum , quae Uenantio Fortunat in manibus habuimus , illud Fortunato , a nonnullis attribuuntur , in ea desideraeeu Auctori suo , assignandum ostendit . retur . Praeterea perpetuus orationis nitor, ac le- bὶ Vide , quae de hac voce adnotaviapus , nullis barbaris vocibus inquinatus , mus ad carmen p. lib. I.

197쪽

Phoeeaala erga fimilem obsequium. Maa eis vi suavitatiui senem se movet.. edit in frium.

Hic genus arboreum procero stipite surgens. Non lapsura solo mitia poma gerit .

Hoc nemus, hos lucos avis incolit unica Phoenix, Unica, sed vivit morte resecta sua. Paret, & obsequitur Phoebo memoranda satelles. Hoc natura parens munus habere dedit.

Lutea cum primum surgens aurora rubescit.

Cum primum rosea sγdera luce fugat. Ter quater illa pias immergit corpus in undas,

Ter quater e vivo gurgite libat aquam . Tollitur . ac summo consedit in arboris altae Vertice . quae totum despicit una nemus. Et conversa novos Phoebi nascentis ad ortus Expectat radios. & jubar exoriens .

Atque ubi sol pepulit fulgentis limina portae , 'Et primi emicuit luminis aura levis; Incipit illa sacri modulamina landere cantus,

Et mira lucem voce ciere novam .

Quam nec Julaeae voces, nec tibia possit Mulic α Cirrhaeis assimilare modis. Sed neque olor moriens imitari posse putatur. Nec Cillenaeae fila canora lIrae . Postquam Phoebus equos in aperta resudit olympi,

Atque orbem totum protulit usque me aus: Illa ter alarum repetito verbere plaudit. Non errabilibus nocte , dieque sonis. Atque eadem Celeres etiam discriminat horas. Igniferumque caput ter venerata . silet. Antistes nemorum , & luci veneranda sacerdos, Et sola arcanis conscia, Phoebe , tuis rQuae postquam vitae jam mille peregerit annos, Ac se reddiderint tempora longa gravem . Ut reparet . lallum spatiis urgentibus . aevum Allaeti nemoris dulce cubile sugit. Cumque renascendi studio . loca saneta reliquit . Tunc petit hunc orbem. mors ubi regna tenet. Dirigit in Syriam celeres longaeva volatus, Phoenicis nomen cui dedit ipsa vetus. Secretosque petit deserta per avia lucos.

Hic ubi per saltus sylva remota latet Tum Diuiligod by Corale

198쪽

Tum legit aerio sublimem vertice palmam , Quae gratum a) Phoenix ex ave nomen habet. Quam nec dente nocens animal perrumpere possit.

Lubricus aut serpens , aut avis ulla rapax . Tum ventos claudit pendentibus Aeolus antris, Ne violent flabris aer2 purpureum INeu concreta Noto nubes per inania coeli

Summoveat radios Solis. & obsit avi. Construit inde sibi seu nidum . sive sepulchrum, Nam perit . ut vi Vat, se tamen ipsa Creat. Colligit hinc succos, di odores divite sylva . Quos legit Alsyrius, quos opulentus Arabs .

Quos aut Pysmaeae gentes , aut India carpit, Aut molli generat terra Sabaea sinu , Cinnama dehinc , auramuue procul spirantis amomi Congerit, & misto balsama cum solio. Non casae mitis . nec olentis vimen acanthi, Nec muris lacrymae , guttaque pinguis abest. His addit teneras nardi pubentis aristas. Et sociat mirrhae pascua grata nimis . Protinus in strato corpus mutabile , nido. vitalique thoro membra quieta locat. Ore dehinc succos membris circumque , supraque Injicit, exequiis immoritura suis .

Tunc inter varios animam Commendat odores,

Depositi tanti nec timet illa fidem. Interea corpus , genitali morte peremstum, Aestuat. & flammas parturit ipse Calor . Aerioque procul de lumine concipit ignem. Flagrat, & ambustum solvitur in cinerem. Hos velut in massam cineres in morte coaetos . Conflat, & essedium seminis instar habet. Hinc animal primum sine membris sertur oriri, Sed fertur vermis lacteus esse color. Crevit in immensum subito cum tempore certo, Seque ovi teretis colligit in speciem .

ta Palma scilicet, Graece Φο,ne adi μὶ Plura de his vide apud uerodotum .

pellatur. I.1. Hist. n.73. Ibi aliam sibi fruit.

renistat Renaseitar ea sida M. etibus.

199쪽

Rus et s. natae setaea noenustas.

I96 Inde reformatur, qualis suit ante figura. Et Phoenix ruptis pullulat exuviis: Ac velut agrestes, cum filo ad saxa tenentur, Mutari pennae a) papilione solent. Non illi cibus est nostro concelliis in orbe , Nec cuiquam implumem pascere cura subest. Ambrosios libat coelesti nectare rores , Stelli sero teneri qui cecidere polo . Hos legit, his mediis alitur in odoribus ales, nec maturam proserat efigiem . Ast ubi primaeva coepit florere juventa Evolat ad primas jam reditura domos. Ante tamen , proprio quicquid de corpore restat,olsaque vel cineres, exuviasque suas. Unguine balsameo, myrrhaque, & thure soluto. Condit. & in formam conglobat ore pio. Quam pedibus gestans contendit solis ad ortus. Inque ara residens . ponit in aede lacra. Μirandam sese praestat, praebetque videnti, Tantus ibi decor est , tantus abundat honor. Principio color est . qualis sub sydere coeli. Mitia quem croceo punica grana legunt. Qualis inest soliis, quae fert agreste papaver, Cum pendens vestit sole rubente polus. Hoc humeri . pectusque decens velamine fulgent.

Hoc caput . hoc cervix, summaque terga nitent.

- a) Miehael Thomasius sie legendum sputat hune dii iehum r e velut agrestes eum filo ad laxa te

nentur .

Mutari tineae papilione folent. Namque, ait, videtur aue or hujusce matis imitari voluisse Ovidium , qui l. vltimo Metamorphos. loquens de hac eadem mutatione , inquit :Οuaeque solent ranis stondes inteuere

filis

Agrestes tineae . res observata eolanis, Ferali mutent eum papilione 'guram. Scilicet tineae sunt vermes , e quibus se mei papiliones enascuntur . Cum autem vermes hujusmodi ramis, ac frondibus

fila sua innectant , atque illigent, ideo rana pro fana legend um esse putat.

200쪽

Albicat insignis misto viridante smaragdo ,

Et puro cornu gemmea cuspis hiat. Ingentes oculos credas , seminosque hyacinthos, Quorum de medio lucida flamma micat.

Aequatur toto capiti radiata corona , Phoebei reserens verticis alta decus.

Crura tegunt squamae , flavo distineta metallo. Ait ungues roseus pingit honore color . Essigies inter Pavonis mista figuram Cernitur , , mistam Phasidis inter avem Μagniciem, terris Arabum quae gignitur ales: vix aequare potest , seu sera , seu sit avis. Non tamen est tarda , ut volucres, quae corpore magno Incessus pigros pergrave pondus habent. Sed levis . & velox , regali plena decore. Talis in aspectu se exhibet usque hominum. Convenit Aegyptus tanti ad miracula visus.

Et raram volucrem turba salutat ovans. Protinus inlcalpunt sacrato in marmore sormam, Et signant titulo remque , diemque novo . Contrahit in coetum sese genus omne volantum, Nec predae memor est ulla, nec ulla metus.

Alituum stipata choro volat illa per altum. Turbaque prosequitur, munere laeta pio . Sed postquam puri pervenit ad aetheris auras, Mox redit ista . suis conditur ille locis . Haec sortunatae sortis. satique volucris, Cui de se nasci praestuit ipse Deus . Foemina, vel mas haec , vel neutrum sit mage selix. Felix , quae veneris foedera nulla colit. Mors illi Venus est , sola est in morte voluptas :

Geterarum m tu erum et ea Phoauleemis equium.

Ipsa

alia sori huiust mis . sine vetiere

a a) Putant nonnullἱ hoe poema non sa Christiano Poeta . sed potius ab Ethnico elucubratum fuisset quod Phoenieem Solis

Sacerdotem nominet , ae nemus Phoebo sertim commemoret. Sed jam aetate

Fortunati ad elegantiam quandam , & l porem orationis , sue ad imitationem v erum Poetarum solebant vel Christi,nὲ Poetae Numinum salsorum nomina. & Ω-cta usurpare . id quod praestitit vel ipse

Fortunatus eum alias, tum e a. lib. 6. Nihim citra videtur hoe carmen concinnatum ab aliquo Christiano Poeta ad veritatem

Resurrectionis eorporum , quae Ethnicis

erat

SEARCH

MENU NAVIGATION