Vita Vincentij Laurei S.R.E. cardinalis Montis Regalis Ruggerio Tritonio Pinaroli abbate auctore. ..

발행: 1599년

분량: 126페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

elegantius ,& sumptuosius, quam ullo antea tempore solitus fuerat,voluit apparari: cui accumbens Borromeus omnia,tanquam bono, atq; a mico animo apposita, boni consuluit.'Neq, vero Uincemtius se tantummodδ erga amicos, hospitest magnificentissime gessit, sed & erga domesticos suos liberalissimus, munificentissimust semper fuit. quin nec ullus unquare rudens, attentu me pater Lamilias magis liberorun commodis inseruiuit, quam Vincentius ipse familiaribus suis ustii esse cotendit. id in me praeter coeteros cumulatissime estas secutus. nam quo animi sui magnitudini responderet, me nobilissimo illo Pinarolies Sacerdotio, quod sibi paulo ante a Sixto Qujnto Summo Pomissice delatum erat, ac cui semper primarij,pr inci- Ie v homines praefuerant, cohonestatum esse vo-uit. Omnibus certe de vivens, & moriens charitatis, Veret paterni amoris officiuita praestitu At exceua,diuinat propemodum animi sui bona non tam ex ijs, quae in vita praeclarissime gessit, quam ex ipsius vitae fine vidmus elucere. nam, quo quis bene, de cum virtutis laude vix iste dicatur ut is quoq; bene, & cum laude moriatur, necesse es L sed& tanti mors honesta fieri debet, ut vitie anteactae certissimum ornamentum existat. septuagesimum. aetatis annum agebat Vincentius, cum in morbum

112쪽

morei serum incidit. Tum nullam sibi medicinam magis salutarem adhiberi posse existimauit, quam

si animam sacra cofessione expiatam sacratissimo, cclesiiq; Eucharistiae cibo recrearet. Quo aute dia uinum illud ad supernam patriam tenendam vi licum debita cum reuerentia stimeret, licet iam acri vi morbi consumptus, ac fere exanimatus esset, a medicis tamen persuaderi non potuit, quo

-minus e lectulo surgerer, vestibusq; solitis, quibus e Cardinalis gradu utebatur, indutus in proximum familiare sacellum non semel, sed bis incederet: ubi ad altare genibus nixus, priusquam e

Sacerdotis manibus Sacramentum acciperet, Deum in precibus tanto animi ardore est veneratus, ut iam non in terris degere, sed inter costestes spiritus translatus videretur. Urgentibus primo medicis, ut in cubiculo, in quo decumbebat, aut saltem in proximiore conclaui, in quo scabellum, puluinari stratum erat, Sacerdoti E charistiae Sacramentum allaturo p stolaretur: An nescitis inquit subridens, nobis e mundo discessuris Deo esse quam proxime accedenduZquanta corporis debit itate conficiar, non ignoro: com fido tamen, an imum valentem, qui morbo tentari no potest, ad stapremum hoc meum erga Deum munus exequendum subsidio futurum esse. Una illi rerum humanarum stipererat cura, forL tu -

113쪽

8a-tunarum scilicet, quibus honoris causa coho n ellatus fuerat, distributio. Hac ut se expediret, tellamentum codidit; quo haeredes scripsit Religiosos in Urbe homines vulgo infirmorum Minitiri appellantur) qui voto solemni obstricti aegrotis, vel

pestilentia laborantihus operam dant. ut enim illos pridem in fidem acceperat , primumq; eorum institutum a Sixto Quinto, nec non a Gregorio xiiij. Summis Pontificibus procurauerat approbandum, ita eosdem quoque quasi alumnos proprios extremis tabulis voluit subleuare.Sed & qu,ti Patrum Sodalitatis Iesu, quibus semper famili rissime fuerat usus, pietatem, doctrinam, cat rasi virtutes fecerit, apertissime declarauit. Eorum enim Romano Collegio , quod Glegorius xiij. Pontifex Max. erexerat, bibliothecam, non mediocri impensa congestam, legauit, addidit imsuper Deiparq Virginis collachrymantis signum, cuius cultu plurimu oblectabatur,ab Alberto D rero celeberrimo illo Pictore olim adeo affabre, tantoq; artificio pictum,ut & veras lachrymas profundere, & inspicientium animos ad ipsam incolis Regnatem Virginem traducere videretur. quod

tamen postea Clemens viij. qui in presenti Summo totius Christianς Reipublicς commodo Christi vices in terris gerit, sibi a Patribus concedi petiit . Reliquam vero suppellectilem, multam illam

ouidem

114쪽

quidem, de magnificam, quanti ea foret, licere, pretiumq; inter domesticos e cuiuscumq; conditione, & itatu, diuidendum mandauit. Quoruti dam amicorum, quos maxime charos habuerat, memoriam tenuit, annua singulis pensione asseriapta. Quam parui autem cognationem sanguinis faciendam duceret, satis superq; demon ilia u it, cum sororis filic in urbe Cainpaniensi pridem nuptae,' licet iam plures liberos procreasset, non alia tamen bona, quam quae sibi illic e Marci fratris haereditate obuenerat, reliquerit. Evangelicum quippe illud, consanguineos videlicet eos in primis haberi debere, qui coelestis parentis voluntatimorem gererent, & antea usiurpare sepius solitus fuerat, & ad extremum diligenter est persecutus. Deniq; corpus ad Diui Clemetis aedem, cui e Cata 'dina latus titulo praefuerat, absq; Vlla pompa, V rum modico admodum funeris apparatu numati praecepit; dictato etiam Elogio , quod sepulchroe incideretur, vel quod potius perpetuum modestiae, suae simulachrum apud nos esset. i- .

Hic iacet Vincentius Laureus it. S. Clementis, Sanctae Romanae Ecclesiae Presbter Cardinadis

ti regalis nuncupatus ....

Simul ac igitur Cardinalis se a cura, in qua pro L a teli

115쪽

tes lamento faciendo versatus erat, liberauit, de ea tantum ratione,quae ad pie mortem obeundam acitinebat, meditari instituit. Amicis, quotquot admittebantur , inuisentibus, bono lanimo ipsum esse iubetibus: neq; enim desperandu, quin diuina

ope ellet c5ualiturus, Sive vivimus,dixit, siue in rimur, Domini sumus. Claudius Aquauiua Sodalitatis Iesii Praepositus Generat is eius amatistulaus, Ut nullum veri in eum amoris ossicium pr termitteret, per unum e patribus illi tempus adesse nuntiauit, quo extremae unctionis Sacramento, Vt PO- te aduersus mortem, atq, humani generis holum

validissimo praesidio armari deberet . quod Vincentius adeo gratum,acceptumi habuit, ut ingemtes illi gratias ageret. Tum, oblato Chrtili Salua risin cruce pendentis signo, statim auurrex it , fixoq; oculorum obtutu sancte illud veneratus. Inis de cuidam ex assistentibus asserenti, Chrillus crucifixus est pro mundo, & ego, inquit, mundo. Sacerdoti ves o extremae unctionis Sacramentum deserenti,sacrosq; de more versus pronuntianti, ip

se alternis respondit, cumi forte Sacerdos illuVatis proferret: In Domum Domini ibimus. A qui laetantes, Cardinalis ait, laetantes ibimus. etenim sibi animus re vera gaudebat, gestiebati iam ad mortalitatis calcem decurrisse,unde postea,tan- Quam e carceribus emissas, ad immensa illa im-

116쪽

mortalitatis spatia, sedes m pergeret. Nos, qvim

rienti assedimus,& nouissimis sermonibus eius interfuimus, quam constanter, ii benterm morte e ceperit,manis eaocoperire potuimus. Patres certi' Sodalitatis Iesu,qui delaciente facris Deum precibus fouerunt,uehementer admirati sunt, eundem, quasi imperium in mortein teneret, morrem ipsam non solum aequissimo animo subijsse, verum etiam quodammodo conteinpsisse. Sic ergo Vincentius,qui natus erat anno se lutis Is r 3. quinto Kalen. Aprilis, excessit decimo se

derium non apud amicos solum, atq; illos, qui ingentia eius promerita cognita habebant, sed apud coeteros quoq;, & ignotos reliquit. Ausim prope-naodum affirmare,nullius Cardinalis obitum e no strorum tem porum memoria populo magia luctuouim fuisse . Atquamuis ralijs Vincetij mors tristis fuerit, nulli tamen magis, quam mihi ,

. dolenda, lachrymandas accidere potuit.

FINIS.

117쪽

uomodo maculas delere oporteat

Visiquis legis errata sic corrigito reliquoria, . si qu e folle supersunt , nulla hic rationem habendam duximus, cum possint vel a m diocriter erudito Lectore inter legendum facillia me castig ri, nam exigua omnino sunt, atq; Omnia in uniuersum ne tantillum quidem dissicultatis id sententia parς re possunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION