장음표시 사용
51쪽
quam depelli potuerint. Egerat Vincentius cum Elnanuele Philiberto,ut illuc sibi proficisci liceret; neq; enim dissidebat, quo minus pijs sermonibus, hortat ion ibusq; miseras populorum illorum via
uendi conditiones ad Sacrosanctae Religionis C t holicς institutiones conuertere aliquando posset. Sed interim mortuo Pio V Gregorius xii j creatus Pontifex Maximus,aliam illi continuo prouincia, in qua multo maiorem pro Dei Ecclesia semen- rem faceret, indeq; maiorem quoq; messem mei rei, delegauit. nam cum in ipso Pontificatus initio Christianorum omnium Principum animostentare orsus esset, ut foederi pridem aduersus Turcas inito astribi vellent. Vincentium ad SigisDundum Augustum Secundum Polonorum Rege Nuntium declarauis quod quide Emanuel Philibertus admodum iniquo animo tulit. ac quantopere seseranti, tamq; praestantis viri pretesentia, dc consilio priuatum iri doleret, per litteras Pontifici significauit. quin constans fuit opinio, nonnullos, qui Vincentium apud Sabaudi Ducem tantum auctoritatis habere aegris oculis perspicerent, Sumo Pomtifici,ut illum honoris gratia,sive etiam ob publicucommodum in Poloniam mitteret, suppliciter insinuasse. At dum se Vincentius viς accingeret, i ii icobigi sinundi Regis obitus nuntiatur, quocirca,vit
diu itinere desisteret,a Pontifice habuit Inmadatis, dum
52쪽
dum nouus Rex fuisset electus. Romam quoq; accersitus, in Vaticani Pontificijs aedibus liberaliter ,
Dehinc Henrico Valesio,Caroli Gallorum Regis fratre, a Polonis ad Poloniae Regnum electo , confestim Vincentius Summi Pontificis iussu in Galliam proficiscitur, ut ipsi Henrico Regi tum de amplissimo a Polonis sibi Regno delato gratulare. tur,tum frequens Sedis Apostolicae nomine assid ret, illum lad Religionem Catholicam in Polo ania defendendam, propagandamq; excitaret. Haec quanta cum fide, ac diligentia praestiterit, re ipsa
vidimus comprobatum. Porro Lutetiae cum Henricus conditionum capita, e quibus Unum praeter
consuetudinem inito inter haereticos in Polonia foederi nimis faueret, a Polonis Legatis allata iureiurando confirmaturus esset,sola Vincenti j cohortatione permoti Episcopus Posinaniensis,unaq; Palatinus Laschius, nec non Dux Olicpqui e legatorunumero erant, sese palam oppositere, as testificationem contra illud exitiale n reticorum foedus obsignatum in tabellas retulerunt. idq; licet Ioannes Sboroschius Odola noviensis ut vocand Capita neuS atrox , truculentust haereticus, & ipsemet unus e Legatis tum propria animi ferocia,tum aliorum harieticorum ope,&auxilio fretus plurimum
insultaret, ipsiq; Posnaniensi coram Rese necem
53쪽
lingua Polonica minatus suisset. quo vero Vincentius Pomaniensem, alioquin natura timidum, ad praeclarum illud opus perficiendum magis accenderet, semel ad eum mediae noctis tempore AloysiuCardinalem Estensem adducere eoactus fuit ; qui
vel mille sibi nobiles homines,si opus foret, praesidio futuros polliceretur. simulac autem peruenit in Poloniam, omnes ingenij neruos intendisine a Rege in ipsa inaugurationis solenni cerimonia aliud iusiurandum praestaretur, quam quod a superiorbibus Regibus praestari solitum fuerat; nimirum ut una hac ratione nouum illud pestiferum haereticorum foedus abrogareturipro quo approbado qua-uis Cracouiae, Vilnar,&Sandonatriae Palatini a
Rege vehementer etiam atq; etiam contenderme,
tamen ab Archiepiscopo Guisnensi Regni Primate, quem Vincentius ad id maiorem in modum excitauerat, repulsam tulerunt.quam ob rem cum dubitaretur,ne tumultu in templo, ubi Rex inaugurabatur,concitam ad arma deuζniretur,expedire visu
est, ut Cotqueuischius Lituani Marescialius proponeret,satis omnino illis esse debere, si Rex pace, α tranquillitatem inter dissidentes de Religione conseruaret. quod quidem Rex se curaturum,nullo tamen iureiurando interposito,firmoq; Catholicorum iure,affirmauit. in illis Comitijs, quae ob R dis inaugurationem Cracouiet celebrabantur, sui
54쪽
inis viribus laborabant ii retici, ut, dum Regni statuta confirmarentur,proposi in Parisijs capita rata, firmam haberentur. Hoc Vincentius continuo oppugnare,Regem adit e,alloqui,vehementius admonere, honarit, Vt haereticoru postulata nihil penderet: quin impune contemni posse sibi persuaderet. si stabilia Regni diutius retinendi fundamenta iacere vellet, in primis Religionem Catholicam saretam tectam seruatum iri curaret.nam si Deo debitus cultus non persoluatur, an & Regibus obs quia debita impendantur Z Volueret animo , se a pueritia aduersus haereticos in Gallijs arma mouisse, insignest aliquot victorias consecutum sitisse.
N unc tanta omnium bonorum expectatione ad Poloniae Regnum ascitus paucos ii reticos , quasi latrantes canes, pertimescerestion horum temeriatatem, impudentiat corriperet ὶ Auderet, ageretq; sortiteri futurum proculdubio, ut potentissimum Dei immortalis praesidium sibi perpetuo adesse imtelligeret, & maximam nominis existimationem non apud Polonos solum,uerum etiam apud ext Tas nationes compararet. Rex igitur,statuta Regni obsignaturus, confirmationis decretum non aliud
promulgauit, quam quod olim in aliorum Rem', ac praesertim Sigisinundi nuper defuncti inauguratione fuerat promulgatum. Huius nodi Regis de
55쪽
4o Oratoribus eiiciendis in senatu, licet frustra, non alio tamen consillio retulerint, quam ut Sedis Apostolicae Nutium, cui uni profligationem suam acceptam referebant, expellere possent. immo Nuntius Regi persuasit, ut Catholicis tantum Regni Palatinatus, caeterosi dignitatum gradus deferret. Tali
tempore Andreas Lorichius,natione Danus, magni ingeni j vir, a Rege Suetiae ad Henricum Legatus erat. Hunc cum Vincentius ab haeresi ad fidem Catholicam reduxisset,ad ipsum quoq; Suetiae Regem in1Ιruendum appulit animum . nam & illi saepius per litteras, necnon per Stanislati Uarseuictu Sodalitatis Iesu Polonum virum nobili genere o tum, doctissimum, ac religiosissimum, sanam pu- rami, Religionis doctrinam aperire conatus est,& Summo Pontifici persuasit, ut in Suetiam Antonium Posseuinum,de ipsum Sodalitatis Iesia,eiud, tione, pietate i praestatissimu comilitone mittet et. Sed ecce Henricus Rex de Caroli fratris, Gaulorum Regis, morte certior factus, Cracouia clam
discedit, ut primo per Silesiam, indeq; per Italiam ad Regnum Gallic sibi debitum , cuius iam fuerat
succestar declaratus, aduolaret. Poloni ob clande stinum Regis discessiim grauiter exarxere. nec d fuerunt,qui in Sedis Apostolicae Nuntium inueherentur,1quidam minas intentare, nonnulli adiuncti
haereticis de Regno adipitando cogitare. Populi
56쪽
auram aucupari, ambire:modo hos,modo illos palam prensare; sese demum ut vocant Piulos declarare. Contra Vincentius pro imminentibus peruculis propulsandis summam prorsus diligentiam curam,operami adhibuit, ut Archiepiscopu Gnesnensem,reliquos'; Ecclesiastici ordinis,atq; alios quot quot adire, siue per litteras compellare posset
Principes Catholicos viros in fide contineret. ne senim tunc res secundum leges,nec Vt in interregno
more maiorum procedebat, sed aperta vi, & libidiane eorum, qui Piastum agebant, omnia turbabaim tur. Piasti niamine appellantui in Polonia quicumque ex Polonis,ad interregnii rebus adductis, Principatum sibi Regium petunt. Vsurpato videlicet Piasti illius nomine, quem post Populumrecunduscelestum, ac detestabilem parricidam miserabiliteI, Vt par erat,extinctum, non humanis susFragijs,
sed diuino propemodum iudicio Principe renuntiatum fuiste nouimus. Siquidem tradunt, cum eligendi Regis negotium in varia ambirio rum hominum studia, atq, in partes contrarias distrahere stur,interimq; Polonia in summa omnium licentia diuexaretur, Piallum unum omnes sibi Principem dat i acclamasse, ait, ut erat sordido palliolo indutus ,e paruo tugurio, ubi vitam agello modico colendo , & mellificio tolerare solitus fuerat , ad Regiam deduxisse.
57쪽
Conuentus haberentur, plurimum laborauit Uincentius ut pialloria petitionibus ἰ& conatibus Rei publitae calua rei isteret. rrationeenim, animoq; lustrauerat, ex eorum cupiditatibus dissensiones, &discordias ciuiles ab '; dubio erupturas i, quibus Regnum,atq; in primis Religio Catholica miseredisscinderetur, moxq; Turcarum Imperatori, siue etiam magno Moscottiar Duci Poloniam inuaden di, atq; aliqua ex parte occupandi occasio daretur in Conuentu vero generali Vauouit celebrato, in
quo Archiepiscopus Gnes nensis, cperiq; Ecclesiastici ordinis Senatores imprudenterassenserant, Vesynodus prouincialis vel ipsis Palatinatuum Nun
iijs assistentibus cogeretur, non pitatermisit Vincentius,quin rem iam prope explicatam perturbaret, arq, impediret. Siquidem nouerat ab aduersa rijs Synodum nationalem, & in ea controuersiaruinter Ecclesiasticos, profanosq; homines conas isitionem dolose praetendi, ut postmodum partim blanditijs, partim minis decretum aliquod contra Religionem Catholicam, Ecclesiarumq; immuni- ratem,ac libertatcm ab ipsis EcclesiasSicis extorquerent. Hari potissimum deducebat ; primam post Concilium Tridentinum in Polonia celebrandam nodum non nisi Summi Pontificis assensu, de
58쪽
eonsilio indici debere. Ad Archiepiscopi quo ita
reliquorum Ecclesiailicorum, vel uniuersaretia nationi exillimatione, dignitatem attinere, ut aliarum Prouinciarum exemptaquς6dem catholicam mordicus tenent, nec non ex ipsius Cocilia Tridentini praucripto nonnulla, quae ad diuinuin cultum, disciplina m Ecclesiasticam promouendam usui futura essent, itatuta conderentur. id autem, dum es set interregnum, nullo modo efiici posse. neminem enim non coni jcere,perditos dis luto'; homines, atq, in primis haereticos, ne quid nefariae pestis ccclesiasticis machinarentur, non aliter, qui Π aua ritate regia compescendos. An pro ijs, quae fuissene decreta, stabiliedis, exequedisq; non primum Summi Politicis assesione, & approbatione, leinde Principis aux illo opus esset sed de Episcopo Cracou tensi
attulit impedimentum, ne eo tempore dioecesanam
Synodum ageret, in qua proprijs quibusdam com dis ductus Palatinatus Nuntios nimis graui inordinem Ecclesiasticum detrimento adesse volebat. Iam vero spe ammissa reditus Henrici Regis in Poloniam post legitima interregni declarationem nihil magis Vincentio curet esse, quam ut Maximialianus Romanorum Imperator, aut Ernestus filius a Polonis Princeps eligeretur. quod si Poloni spes: su is omnes in Maxilia iliano C sare collocaret,non
solum illius Reipublicae, Religionisi, Catholicae
59쪽
res in illo Regno pacatae, tranquillo prospersq; reddi quamfacillime potu issent, sed & uniuerso Christiano orbi id magnopere profuturum. Animaduerterent, Regnum Poloniae tantam sibi una illa ratione & finium, & fortunae, & potentiae accessione adiuncturum, ut vel ipsi Turcarum Imperatori, nedum ali, formidolosum foret. Accedere etia, quod Summus Pontifex necessarij, Sanctiq; inter Principes Christianos aduersus Turcas foederis stabili edioccasionem aliquando haberet. Tam magnum quidem, tamq; potentem Turcarum Imperatorem euasisse,ut tum Christianis omnibus,tum pr sertim Polonis timorem deberet incutere. Eo maius omnino Poloniae a Turcis periculum imminere, quo minus Regnum illud natura regionis vallatum, munituue
esset. Nec spem in Tyranni illius infidelis pace poni debere, qui e commodo suo tantum fidem seruare, aut frangere sὸ per selitus fuerit. Ante diem Comitijs habendis dicta Vincentius
Maximilianum Caesare admonitum volu it, Vt pro negotio ex animi sentetia conficiedo Lituanos Ma-sbuitis coniunge los curaret, e quibus equitum sex'
millia scuiuslibet nationis scilicet terna millia ) Varso ui praesto essen qua in urbe Comitia ipsa
indicta suerat: neq; vero id ,ut alicui vis inferretur, verum ut aduersarijs, ne quid violenter contra leges
Regni facerent, frenum inijceretur,quod ab inferio
60쪽
ri nobilitate, quae Piasti, Moschiue partibus faueabat, eo magis timendum videbatur, quia Podoliae Palatinus Piasiorum primarius, quo propositum sibi finem consequeretur, & Scytharum in Russam incursionibus, & vario , atq; ingenti Turcarum
terrore Vu lgus commouere non desistebat. Comitiorum initio Vincentius multum operae,& laboris consumere coactus fuit,quo Archiepiscopus sibi persuasum esse vellet, ne de quopiam alio eligedo, quam de Maximiliano C sare ad Senatum
referret. nam una etiam de Suetiar Rege, & de Moscho se relaturum statuerat, conditione adiecta, ut unus, haeresibus abiuratis, Religionem Catholicam amplexaretur, alter Gr corum sectam reijceret,Romanamq; Ecclesiam agnoscens, debitam erga Sui nium Pontificem reuerentiam, obedientiamῬdhiberet. Semel itaq; Vincentius facere no potuit,quinei diceret: Nonne consideras,optime Pr sui , abs te quartum cadidatum preteteriri Θ Percunctati Archiepiscopo, ecquisna quartus ille esset: Imperator Turcaru, inquit. Cumq; admiraretur Arcniepiscopus, a Sedis Apostolicae Nuntio Turcaru Imperatorem nominari: ne mireris ait Vincentius. etenim si E clesiastici ordinis, totiusq; Reipublicae Polona primario Senatori vicinitatis gratia de hqretico uno,& de scismatico altero referre liceret, nonne de infi
