Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

251쪽

DE INDUCIIS. 233

crescit, illic ad triumphum sacra via duci illic honoris campus patet. At enim duplex heic dissicultas objicitur, quam nisi summovearnus omnis a publico consilio spes Induciarum excludi videtur. AJunt enim homines non imperiti rerum, nOSopinione hostium pro infidelibus haberi in causa religionis; & in statu politico pro reis Iesiae Majestatis ac foedifragis: nec obstare quod obsignatis literis pronunciamur liber populus. ejusmodi enim testificatio

nem non immutare naturam reria,

quum vulgo dici soleat protestationem actui contrariam nihil operari, plusque in talibus valere quod in re cessii mentis occuliatur, quarn quod verborum formula concipitur. Porro nec haereticis fidem esse servandam, nec Principe paciscendo cum

P 3 subditis

252쪽

tate facturum,si se nulla conventione implicari patiatur: sin secus fecerit , eum aut ipIO jure non teneri, aut ad maiorem cautelam haud difficulter a Romanae sedis Praetore restitutionem in integrum, seu absolutioncm impetraturum. Duas igitur conditiones obstare quominus Rex Hispaniarum & Archiduces ullis pactis aut conventionibus vltra teneantur quam ipsis commodum sit. Primum quod iudicio eorum iampridem damnati sumusta Creticae pravitatis, ideoque nullo linis humani divinique consortio digni ceus emur. Deinde quod extra causam religionis habemur pro subditis rebellibus, di idcirco nobis cu non tanqua cum iustis ac leuiti-

253쪽

imis hostibus, sed tanqua cum pira tis dc publicis praedonibus agendia

esse exillimatur, adversu S Quos jura belli non servantur. Haec speciose idicuntur, de non nihil ex Vero trahunt. Tamen si levato velo rem ipsam inspiciamus, plus panici terro ris habent qua periculi. Nam quod decreto Constantiniensis synodi

sancitum elle fertur, fidem haereticis servari no oportere; Iohannes Hus sus crudeli supplicio triste documetum praebet, quam parum praesidij fuerit in salvo conductu Caisaris, adversius vim Sc violentia purpuratorum patrum, qui hominem in nocentissimum vivi comburio sustulerunt. Sed qinusta est latebra perjurio ex calumnia quadam, Scmalitiosa juris interpretatione. Negant enim Caesari fas fuisse publi

254쪽

et 36 BAVDI DISSER cam fidem concedere in fraudem& praeiudicium Eccles afficie iuris. dietionis. Signavit Caesar,inquiunt Levitiat & iniustitiae patroni , resignavit orbis Christianus maior Cassiare. Quae quidem defensio non minus est incivilis & inverecunda, quam ipsum violatae fidei facinus ac flagitium. Nam ut hoc illis ex

libcralitate concedatur de quo tamen acerrima controVersia est, Cardinales 3c Episcopos qui is huc venerant fuisse concilium recte atque ordine concyreo atti in nomine fanet e & individuae Trinitatis ad propagandam Dei gloriam, & ad procurandam Ecclesiae reformationem tum in capite,tum in membris unde

nam datum id sibi sumunt ut authoritate Caesaris abuti licuerit ad inescandas & illiciendas in fraudem credulas

255쪽

credulas mentes hominum,qui alia lege non erant se commissuri judicio capitalium inimicorum Z Quid Impeiatoriae Majestati relinquitur praecer inane magni nominis umbram , si fide solenniter datam observare non potuit nisi quatenus insensit simis hostibus visum fuit, qui

non benignum cognoscendi animum , sed implacabilem condem nandi saevitiam domo attulerant Nullo colore nisi admodum longe quaesito excusari potest facilitas Caesaris , qui conscientiam suam passus est alio pacto liberari, qua praestando quod promiserat. Non fuit in potestate totius concilij, nec cujusequam mortalium solvere eius animum nexu religionis quo se sua sponte devinxerat. Etiamsi Husilisuefariorum criminum manifestus

fuisset

256쪽

238 D. BAUDI DISSERT.

fuisset quae flammis ultricibus ex

piari deberent: tamen restituendus erat Vnde Venerat,& remittendus ad suum iudicem ut in eum lege ager

tur. Nullius enim quamlibet impuri sceleris praetextu fides publica fragenda est, nisi novum aliquod Dci- . nus post eam impetratam admissum sit, ideoque Papa Iohannes XXII i qui paulo post Pontificatu deiectus fuit, quum eius praesidio ac patrocinio persona I bis sit commendaretur, no absque causa voces

laas protulit, etiamsi, inquit, germanum fratrem confodisset non patiar ut ipsi fiat iniuria tantisper dum Constantiae commorabitur. Sed ut ex acti s apparet nunquam legitime convictus fuit ulla sacrarum Scripturarii authoritate. Subvertit optimum virum praevalida conspiratio

257쪽

DE INDUCII S. tio adversariorum, & error ita Vetustate corroboratuS, Vt aureS ad omnem Veritatis Vocem obturatae es

sent, nec oculi ferre possent lucem verbi divinitus inspirati. Denique quum Ecclesiastica progenies neget 1ibi fas esse quenquam Occidere, quid causae adferre possunt praeter

immanem explendae ultionis avidi talem dimittere quin Caesar recep tum in clientelam, debuerit. quum

faeculari brachio traditus es et 3 Ab hac arce dejecti confugiunt ad aliud

diverticulum,& unt securitateImperatoria tantum caVeri in eum ca-1um ne vis ulla fiat quominus libere ad causam dicendam veniret, noautem Vt adversus contumacem &refractarium juris exsecutio retardetur aut impediatur. Sed contrarium

liquet ex verbis ipsius rescripti, quae latis ι

258쪽

---. Mori

et o D. BAvDI DIss ERY.latissime concepta sunt, & pleniss1-mam potestatem tribuunt eundi si ne ullo metu, ac redeundi. Vertant igitur se in omnes formas qui qua jure quave injuria Pontificiam tyran idem defendere contendunt, non tamen efficient vi Hussus iure caesus esse videatur, aut ut in eius persona fas gentium non sit impia fraude temeratum. Nam in hac materia parum aut nihil ad rem facit conditio personae cui fides datur. Etiam latroni & praedoni vir bonus datas de dimissus pretium redemptionis solvet,& iure summo tenetur ni1i ex edicto Praetoris quod metus causa .gestum est: in integrum restituatur. Conscientia enim promittentis ad votum exsolvendum religione ad strinoitur nec alius est modus vitadi

periurii, quam si pollicitatio laedat pietatem

259쪽

DE INDUCII s. et fi pietatem aut manifestam turpitudinem contineat, ut eam serVare perfidia sit potius quam propositi con

stantia. Iusjurandum enim non debet esset vinculum iniquitatis. Ni

hil igitur adserri potest quod ni

miam Caesaris indulgentiam eXcuset, qui a purpuratis patribus mansuetam indolem tuam expugnari passus est ut a se iplo descisceret. Hieronymo Pragensi commeatum obtulerunt , sed qualem aegrotus leo permittebat bestiis ad se visendum accedentibus, ubi apparebant Vestigia Omnia se actersum reniantia , nusia

Quocirca simplicius est confiteri, tum factum ipsi im prorsus illiberale atque inhumanum, tum decretum improbum videri, quo labefactatur. O ab imo

260쪽

2 et D. BAUDI DIs SERT. ab imo sundamentum humanae so cialitatis. Lex illa sanguine scripta per desuetudinem evanuit, nec ulla, quod sciam, exempla praeterea Occurrunt ubi fides. publice data vel haereticis servata non sit. Actu hoc quidem fuit Vormatiar ut in Lutherum ederetur exemptu similis perfidiae,sed irrito conatu.Nam nec Ca

far eam labem Majestati suae nominiqueGermanorum adspergi passus

est, & vehementer prae caeteriS Consilio exitiali fertur intercessisse L dovicus Elector Palatinus. Quod de perduellibus dicitur,scio conVentiones eas, quibus Principes paciscuntur cum civibus olim imperio suo subjectis, egere multiplici cau- tinne: quum plerumque nihil altius in magnatum pectora descendat,

quam offensarum memoria, Cupi- ditasque

SEARCH

MENU NAVIGATION