Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

221쪽

opinione prudentium receptum est jura Majestatis in posterorum prae' judicium nec cedi, nec ullo quantumvis longissimo temporis spatio praescribi posse i Reges enim pupillis comparantur in administratione eorum quae ad statum imperii pertinent, & in integrum restituuntur si quid perperam alienarint. TUtΟ- res enim Sc depositarii sunt publicae falutis, ut rem populi salvam rore , & non eversium iri procurent ac spondeant, ut depositum custodiat,

non ut interVertant. Quin Sc ama

bilis ille error plerisque Caesaribus utiliter insedit, ideo se Augustos appellari quod imperium augere debeant , non imminuere nec debili tare. Aut igitur prorsus excluder da fuit omnis de pace vel Induciis disceptatio, aut eo contenti esse debe

222쪽

incolumi Regum Majellate, quod salvo jure salvisque legibus concedi potest. Hoc pacto satius est a volentibus obtinere minam, quam talentum per importunam efflagitationem. Ex formula fiduciae inter bonos bene agier oportet,ex disciplina humanitatis quidquid honoris detulerimus sceptris, & tiaris, dum ea comitas nulla libertati labem aspe gat, nihil de vera magnitudine ac potentia decerpat atque imminuat, eo plus commoditatis, & invidia: minus consequemur. Id consilium nobis datur a magnis Regibus opti me erga nos animatis, & quibus rerum nostraru status ad liquidu perspectus atque exploratus est qui nec

ob prudentiam facile decipi posse

sunt, nec ob innatam animi genero sitatem

223쪽

statem decipere vellent gente observantistimam ipsorum Majestatis. Caeterum etsi magnae molis deliberatio tardos solet habere progressus,& minime faciles explicatus in administratione populari, ubi tot capita sunt, tot sententiae: tamen illud non est in dubio ponendum, quin

unum omnes sentire debeamus. Neque enim tam ad rerum nostrarum summam pertinet consultare utrum Induciae placeant an bellum, quam omni ope cavendum est ne

dissensione ac pertinacia squae plerumque rem in discrimen adducere solet)recta, &reip. salutaria consilia corrumpantur .Facto heic & maturato opus est,ne,ut in lentis dc cotentiosis deliberationibus saepe ac cidit , ea videantur optima quorum tempus & oportunitas effluxit. Vi-

224쪽

dicue D. BAvDI DIs SERT.tia omnia & incommoda quae ex armorum intermis hone metuuntur

una re declinari facillime possunt, si in medium consuluerimus, si co- cordes erimus, si prudenter & cir cum peela nos geramus, intenti ad omnes eventus ne quid praeter eX- spectationem imparatis Obiiciatur. bcd is qui tam sedulo recensent causis sormidinum ad alendam in perpetuum dissidentiam , ut sic inter fratres dui et immortale bellu quod sola contrariae pacis .internecione

finiri queat,vel uti incendium quod Tuina restinguitur, postquam nihil amplius superest quod igne 'absi-

matur ii tanquam importunae mus cae locis impolitis adhaerescunt, lae-Via praetervolant , nec ex ad Vers operpendunt quanta bona, quantae commoditates ex Induciis sperari debeant.

225쪽

rerum temporum

que consulti in ea sunt opinione, Ut existiment magis in rem nostram fore pactionem Induciarum, quam sir ex tam diuturno & lamentabili bello processiis continuo fiat ad cocludendam pacem, quae s praeter quod omnis mutatio sensim ac pedetentim induci debet,nec uno impetu transeundum est ex alio in aliud extremum sorte nec fida, nec diuturna foret. Exemplis enim, vetustis & recentibus compertum est, Inducias plerumque sacratiores esse, ac minus violabiles, quam scedera perpetuae pacis. Cui experientiae ratio etiam aliqua suffragatur.

Nam cui conventa Rax displicet,vix alio pacto potest animum eXplere,& offensiones suas ulcisci quam fidem violando. Qui non probant

226쪽

et o 8 D. BAVDI DISSERT. Inductas, exspeetatione finis dolorem suum s nant, ac moderantur. Quid non commodi sperandum est , Ut alia tacitus praeteream, ubi sine mutuo metu ultro citroque co-

meare licebit ξ dextras jungere ξ notas audire ac reddere Voces propinquos Sc amicos longo posto tempore visitare Θ An non verisimile est: ex tali conversatione mentes eiusdem gentis in unum coalituras, quaS a m a distraxerunt 8 An non arbitramur fore ut communiter & certatim pro se quisque dirum Martem exsecrentur : An non illud cuivis liquet, Brabantinos, Flandros, Hannones, Artesianos oc quantum pene est Belgarum sub imperio ac ditione Archidiacum, ardentiori pacis& compositionis cupiditate efferri quam nosmet ipsos si non affeetu

227쪽

saltem commodi sui studio, & spe forentioris fortunae. Vident enim quod omnibus peripicuum est, res opesque nostras bello crevisse, suas contra paulatim alteri velut tabe

quadam, & semper albi te in pejus,

nec unquam Batavos ac Telandos meliore loco fuiste, quam in quo nunc siti sunt. Caeterum haec tanta Delicitas non humanis viribus aut consiliis, sed divino fav.i tribuenda est, cuius Ope per tot annorum curricula bellum gessimus cum potentissimo terrarum monarcha. Di camus ergo bene ferre magnam fortunam, eam que reverenter habeamus, ne ex in solentia sequatur rerum commutatio. Multi temere& imperite supra modri eχ tollunt potentiam nostrarium partium, nec

228쪽

etio D. A AUDI D I S s E R T. satis magnitudinem hostis expendunt, quo nullus scur enim sileatur. Veritas λ) ab orbe condito latius imperitavit. Si quid in eo ess imbecillum, ideo fit quia tantae molis est ut se toto uti non positi,& quia omnis nimia magnitudo suis ipsa viribus fatiscit. Illud quod ante dixi repeto neque enim satis unquam celebrare possumus divinam erga nos indulgentiam & miserico diam ) miraculo tamdiu stetimus

contra tot regnorum ac regionum

dominatorem, cujus immens e di tiones ijsdem pene metis ac spatiis, quibus solis cursiis,terminantur. Ea porro quae divinitus accidunt, & a majore vi proveniunt raro de inusitato Numinis favore, non iunt trahenda in exemplum, nec ad consequentiam produri debent, alioqui

sub l

229쪽

sub velo religionis perniciose erra remus. Non est ergo cur ob virium nostrarum fiduciam gloriemur, &superbe respuamus sub honestis legibus conditionem Induciarum. illud potius vereri convenit, ne sitam praeclaram occasionem ex consilio summorum Regum ac Principum oblatam repudiemus,sero postea eandem quaeramus & queramur ademptam. Non semper prae potentibus dominis idem manet animus, nec fallaci aurae nimis fidendum cst. Fortunam Vitro consimilem esse serunt, resplendet illa quidem, sed levi momento frangi

tur: eam qui nimis avide inhiat, male concoquit, & velut dulci temeto victus lymphari ac luxuriare consuevit. AEqua mens sibi Damos imponit , & fortis apparet in adversis, O a nec

230쪽

M et D. BAvDI DISSERT. nec rebus prosperis ultra terminum moderationis evehitur, aut le fcesi citate corrumpi si1nit. I leic occurre

tur iterum ab iis cui nodum in scirpo qui runt, & erit, inquient, Ut per Oportunitatem Induciarum hostis fortunas suas constabiliat, potentiamque dc opes ita firmet, ut nulla vi postea pares ad resistendum esse possimus. Quasi vero nunc eXiguus ille terrae limbus quem insidemus, cum illius latifundiis lit ulla ex parte conserendus. Et vero quid obstat quin & ipsi utamur commoditate pacati temporis i quin eX praecepto medicoru cmeamus in prospera aletudine ne adversis presidia consumantur Z quin attenti simus

ad aerarii vires recte dispensandasὶ quod quidem nervos else belli fateor,nec disciplinam servari posse a jejuno

SEARCH

MENU NAVIGATION