Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

271쪽

χD REG. ANGLIAE. Iuam Vt Votis Optare possint bonos Irincipes, tolerare aute oportet,qua .esCcinq; cotingui. Ultro assentimur,

atque ideo privatis hominibus nihil praeter obaedientie ac tolerantiς scutum relinquimus ; absit ut gladium furiosis demus, & rebellandi jus la giamur belluae isti multorum capi- tu , cui qua libet mortis coditio potius eligeda est,& prebendae fortiter

cerVices, quam Vt in legitimos rectores insurgere moliatur. Haec nostra mens & ratio est: Nihil n. reip. pernitiosius arbitramur,qua temeritate imperitς multitudinis instrui ad cotumacia & dedignatione paredi; quibus viiij s satis ab ingenio imbuta est, ac sisye immodico cupidine libertatis, & odio adversus imperates licetius evagatur, qua vi vel lege, Vel more sese coerceri patiatur. Verum

272쪽

BAvDI ORATIO ejusmodi tabes non cadit in causam nostram. Non enim sponte Jed ultimae necessitatis impulsu, non privato consilio, sed autoritate publica, non contemptu majestatis, sed detestatione tyrannidis, non incon specta temeritate,sed facrosanctis legibus armati, sub fortissimis heroi bus,ac propugnatoribus patri processimus in Martium campum, ad

obsistendum non Regi, sed Duci, sed Comiti, fiduciaria dignitate ac potestate praedito, qui pactis con- Ventis ita circumscribitur, ut si ab officii religione destendat, & promissi fidem fallat, nec ad sanitatem ulla medela revocari queat, ordinum sit providere , ne quid detrimenti resp. capiat. Huius iuris veritas pene totius mundi iudicio ac testimonio comprobata , longiorem

273쪽

AD REG. ANGLIAE. 23 3 orationem non desiderat : utique , pro tribunali tuo, qui causae nostrae iustitiam non simplici vocis approbatione,sed insigni laude magnanimitatis cohonestare consuevisti. Quoniam apud optimum Regem

de longe dissimillimo loquimur,

maiore cum fiducia veram vocem

effabimur. Quam multa, quam diu perpessi sumus, quae in libero statu

toleranda non eranti Quam aegre, quam sero tandem telum decretorium strinximus, ut verbo & sitylo iudicaretur hostis , qui re & factis iam pridem non solum hostilem animum, sed immane tyranni dem adversus nos exercuerat: Quis enim ignorat quantas strages Dux Albanus ediderit illud infandum caput, illud senestum & importunum animal , ex omni scelerum colluvione

274쪽

236 D. B vn I ORATIO concretum, qui Belgiam rapinis exhausit, qui florem nobilitatis gladio carnificum crudelissime subjecit, qui cuncta serro , flamma , terrore, luctu & innocentium sanguine foedavitZQuod si quis Regem

Philippum huius atrocitatis infamia purgare conatur, is aut insigni malitia peccat, aut in aperto errore Versatur. Si non aliud, eventus ipse tam frigidum schema satis consuta nam pro Deum immortaleJquae tandem animadversio secuta est i quibus inserijs Rex justus & misericors mor

tuorum injuriae parentaviti nonne decuit talium noxarum caput noXae

dedi ac veluti piacularem victimam odio publico, divisq; manibus im

molari8 plane cotra evenit, nec tantum impunitate donatus est , post- . quam e provincia decessit , sed au- ctus i

275쪽

AD REG. ANGLIAE. 237ctus praemijs & honoribus, quali re benexesta in flagranti gratia fuit scelus hominis, in quem si omnia poenarum exempla statuta fuissent, ne mo foret tam levis ac remissius quaesitor, qui non graViora promeritum esse fateatur. Quin etiam idem ille veteranus lanista,cum jam capularis aetas tot emeritis stipendiis rudem efflagitaret, nec quicquam addi pos se videretur ad summa flagitiorum, quibus te per omne tempus aetatis

turpiter contaminaVerat, tamen ne

desidia perderet consuetudine pes.sima quaeque facinora perpetrandi, nihil causatus est, quominus in eX-

trema senectute mentem manum-

Sue manciparet ambitioni & injustitiae Regis, in invadenda & subiuganda Lusitania. Successerunt alii eiusdem cohortis atque gentis,quo -- R rum

276쪽

238 D. BAVDI ORATIOrum improbitas quominus eruperit in tantam pestem atque pernitiem, partim oportuna morte subtracti sunt , partim compertis fraudibus atque insidiis oppressi, priusquam interioris aulae mandata dc secretas cogitationes exequi possent.Quamvis autem artifices Philippi magis pellucebant, quam ut cordato cuipiam fucum facerent: tamen cum utilissimum ad spem compositionis esset,si non intelligerentur,dissimulatione graves iniurias, patientia faevissimas acerbitates concoximus di ut insensium Principem omni te stificatione devotionis atque Obser-Vantiae permulceremus , quoad per eius mores licui cuncta publice sub nomine regis admini strabantur donec lenibus fometis morbum asperari sensimus, cui mederi conaba

mur.

277쪽

AD REG. ANGLIAE. 2 39mur. Hac media & molli via nobis autoritatem demi, fiduciam hostibus crescere, amicorum animos debilitari. Quocirca potentioribus remedijs agendum viris sortibus, dc miseris unam sperandam salutem, si palam levato velo in causam de-stenderetur. Tadem igitur, cogente ineluetabili telo necessitatis ventum est ad sacram anchoram, decrςVeruntque amplissimi ordines quibus ea potestas lege ac more majorum

permissa est, Hispanum justo pioq; duello persequendum, & populum

Regio sacramento solutum videri.

Quod quidem fieri potuisse nemo

privilegiorum nostrorum consultus negaverit,sed potius omneS tempΟ-rum gnari, serius quam oportuit faetum esse aut mirabuntur aut reprehendent. Hoc velut novissimo ja-

278쪽

26o D. BAvo I ORATIO etu cum omnis dc spes & voluntas redeundi in gratiam praecisa esse vi deretur, tamen saepius quam ex usu

erat, pacificationis palpo tacti Q-mus, non nescij quidem insidiaru,& quam fluxa vel nulla potius fides esset in Hispano. Sed tanti nobis

emendum erat ultro decipi, ne quid inexpertu spe potiundae pacis omisisse argueremur, tum quia sese huic negotiationi interponebat summates viri totius Christianismi, quibus expediebat causae nostrae rationem vel probari , vel saltem constare.

Nunc vero cum toties obhaeserimus

ad hasice Syrenum cantilenas , quis facilitatem nostra vecordis imprudentiae non condemnet, si deinceps in eundem lapidem impingamustitaque non injuria surdis auribus praetervehimus infames scopulos,&peius

279쪽

AD REG. ANGLI Ieicis omni Scylla vel Charybdi re- ormidamus blandam atque illecerebrosam pestem. Quorsum enimilio spectaverunt tot infelicia tenta menta reconciliationis, nisi ut i nsidiosa mentio pacis, tanquam hamus in turbam mitteretur ad homines inescandos, & retundenda ani morum alacritatemῖ Quid aliud specie & occasione talium induciarum fieri vidimus,quam adversarios

temporibus insidiari, moras nectere, nobis rerum prospere gerendaru oportunitates interea perire, Vulgus ab impetu propugnandae libertatis ad spem falsam fallacemque traduci,primariam nobilitatem largitionibus ac promissis labefactari, per sequestros paces , vel potius emissarios Hispanicae factionis, cΟ- plures sensim a causa dilabi, muni-

280쪽

a et D. BAVDI ORATIOtas urbes vi aut insidijs circumveniri , fideles rerum administros, quibus publica salus innititur in odium& invidiam vocari, quod auream messem ex communibus miserijs meterent, quod imperij dulcedine supra modum laetarentur, quod immortale bellum cuperent, nec ullam spem ponerent nisi in reru omnium desperatione, & quae alia incentiva sunt ad conturbandam pis

bem,ne singula persequi necesse sit;

in universum vere dicturi videmur, nunquam hostem aeque nobis fuisse metuendum, cum simpliciter & aperto Marte rem gereret, quam cum Palladis olivam manu praetenderet, magisque spes & opes nostras insortunio mactavit ganni tus vulpis, quam fremor & rugitus leonis. Nec soli nos hisce veterato-

SEARCH

MENU NAVIGATION