Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

311쪽

AD REG. ANGLIAE. 293 eupiditate rerum novarum sub no-NO rege, ita animis concident, si Majestas tua regium nodum rupe rit, & gravi edictione decreverit, nihil in tanta re movendum Videri. Remis ius agendo crescet indulgens

sibi dirus hydrops, & surget in infinitum fiducia turbidoru hominum, postquam semel eam opinionem imbiberint, clementiam tuam suada vel precibus ad hasce partes inflecti posse. Si te civiles victoriae praeliorum exitu terminatae, Vi & ammis induxissent in regnia, non esset incusandum quin multa pr ter animi sententiam indulgeri oporteret ijs, quorum opera in bello sortis &fidelis enituisset. Nunc autem cum ut sic dixerim) haereditatem sine sacris adeptus sis, cum unanimi aD sensit certantibus, & clerus & nobi

litas

312쪽

pedit qua ullo motu concutere tamia licem statum8 Qui in universum bona pacis ambitiose dilaudat, magno conatu magnas nugas agunt Quid enim mediocri ingenio proclivius est quam oratione luxuriari, in tam patenti campo, in tam benigna materie Z Natura & humanitas ad hanc aurigatur, Dominus &Servator noster nihil praeter pacem delectar genti siuae legavit, hoc nomen utramque testamenti paginam facit. Non est hominis censu censendus qui bellum quam pace prae optet , cui optio detur utrum velit. Dies citius quam oratio desecerit, si quς de hac re dici possunt conemur eXprimere. Sed quo plausibilius est nomen pacis,& res ipsa maxime salutaris,

313쪽

An RE C. ANGLIAE. 293lutaris , si fraus absit, hoc accuratius providere decet, ne frigidus anguis in herba lateat, ne sub levi marmore scorpius Occultetur. Queadmodum toxica praesentius nocent cu admincetur vino, similiter nihil efficacius irrepit ad turbanda tranquillitatem publicam ijs technis, quae subdola specie popularitatis adblandiuntur. Pisciculi non caperentur hamo, ni si morsu escam appeterent, ita quae sito colore & honestis nominibus

vitia rerum obvolvuntur, Ut mala merx reperiat emptorem. Consentimus ergo pacem omni laude dignam videri,sed eam pacem que nihil habeat insidiarum, quae a serVi tute seiuncta sit, quq salva dignitate, salvis ilibus & incolumi more majorum nat,postremo quae per rerum naturam ullo modo stare possit.

314쪽

2 6 D. BΑvDI ORATIO Hanc velis remisque persequimur, huius incredibili desiderio flagraamus, nec quicquam nobis optabilius unquam fuit, quam ut hoc in comparabili bono frui possemus. Verum enimvero, quae pax nisi bello quovis asperior ferruminari po

test cum publicis hostibus humani

generis, qui fas omne gentium ab rumpunt,qui legatos suppliciter pacem orantes, rapiunt ad stupplicium aut Veneno necant3 sed haec levia sunt apud Hispanos, qui nisi inaudita & incredibilia peccare nolunt.

Hos loquor qui populosissimas ge

tes & latissimos orbis terraru tractus immensis stragibus desolaverunt, qui reges potentisimos per omnia barbaret diritatis cruciamenta excarniscatos trucidaverunt, qui puerulos sinentes avulsos e gremio & su-ta premo

315쪽

AD RE O. ANGLIAE. 297 premo amplexu miseraru matrum scopulis & parietibus alliserunt, aut tremulos & adhuc spirantes eorum artus particulatim dissectos, canibus devorandos projecerunt. Nulla vox est, nulla virium & laterum contententio, quae fando exaequare possit centesimam portionem scelerum, quibus hae labes, haec monstra, haec prodigia, non ex hominum caeruied ex naturet finibus exterminanda, facerrimum caput alligaverunt. Et haec prodita sint annalium monumentis, ad sempiternam posteritatis memoriam per oculatos testes, per domesticos authores, per anti-Hites sacrorum , & Viros maxime

spectabiles, quorum fides ne ab ijs quidem qui talia patrarunt, in dubium vocatur. Cum hujusmodi su-rijs , cum tam immanibus beluis

316쪽

D. BAUDI ORATIO quae conditio pacis contrahi potest imo quod humanae sortis comercium intercedere debet imo quod non capitale dissidium & inexpiabile bellum adversus eos cosensu gentium atque terrarum suscipi opor tet. Non evagabimur logius in hoc lugenti campo, ne majestati tuae nimiam indignationem moVeamus commemoratione tantarum serita

tum, quibus ab orbe condito nihil unquam luctuosius sol aspexit. No lumus universam gentem invidia horum criminum praegraVare. Ne Regem quidem ipsum aut maiores eius tam ab omni humanitate dere lietos fuisse censemus, ut ista scelera vel fieri voluerint, vel facta comprobarint. Nihil de crudelitate loquamur, desgnemus lenissimo verbo facinus omni cothurno trucu- . lentius

317쪽

1D REG. ANGLIAE. 299

lentius , factum ipsum quasi veste detracta sine ullo strepitu consideremus;exquiratur ex ipsa stirpe authoritas. Num Philippus insciari potest, quin sub ejus imperio & ditione perditissimi latrones isti, nullo jure, pessimo publico,& metuendo cunctis nationibus exemplo regna& imperia per vim invaserint, per vim pacificis possessoribus eripue rint, quq nunc apud ipsum tanquam optima lege quaesitu patrimonium sitbsidentZItaque penes quoscunque

tandem culpa sit, ad eum certe tantorum dedecorum merces & autho-

ramenta redierunt. Verum hercle fugit nos ratio, qui de titulo ambi

gimus, quasi dubium sit, quin pro victore, pro Philippo possideat. An

non ab ipso sonte pleraeq; gentium dominationes profluxerunt Z Sed,

318쪽

3oo D. BAUDI OR a Tio quod omnem tergiversandi licen tiam adimi a Latino Titane jus accepit, cui tanquam luto regnis tu dere licet, qui omnia jura tanquam in promptuaria cella conclusa habeo in icrinio pectoris, cui si vitiosa libido suaserit ut oblectamenti gratia trecentas animaru myriadas an

thematis fulmine adigat ad

Pasientes umbras Erebi noctemque prosin amἰ ,

Diva tamen decretalia, s nisi nos memoria fallit) negant fas esse non

tantum intercedere tam abominandae cupiditati, sed quaerendi animo sciscitari, Sancte pater quare id facis3 cui denique data est omnis potet as8 sed horremus caetera subtexe re,quib' nihil magis blasphemu ab ipsis daemonibus excogitari potest. Fulminati sumus hoc horrendi ca j

x, o minis

319쪽

minis obnunciatione, sed ne moriamur inulti, prorumpet iterum ex imo pectore liberrima vox. Cur,

enim ad oraculu veritatis aures o turamus, ad meridianum sole oculos claudimus. Effaeminatissimum

mancipium cui sui nihil est, reges &terraru Dominos proscribi ceptris exuit , ferro & igni persequendos censet, vita si fieri pollit, orbandos autumat, bona diripienda praedonibus largitur. Philippus nullum poΩsidendi titulum aequiorem agnosti quam Pontificum libidinem & a ditatem dominandi, qua sine more flagrat & furit. Hoc jure subnixus

novum orbe usucepit Cantabriam, Maximi Galliarum regis avitum Te gnum magna ex parte occupaVit, Angliam tuam tota vitium mole invasit, unde vi majore, non hu-

320쪽

3o D. BAUDI ORATI orum, quorum effera facta vix infra fidem ad posteros manare potuis. sent, nisi nostra aetas, nostrum hoc ferro deterius saeculum, cui a nullo metallo natura nomen inVenit, abundaret exemplis quae longo intervallo memoriam priorum temporum omni diritate superarent. Attendite quaeso Christiani princi- es, Vestra permagna res agitur; Vera communis omnium fama,salus& incolumitas in extremum est adducta discrimen. Nonne Sixtus V. interfectorem clarissimi Regis, claustralem illum furciserum & parricidam publici parentis laudibus in cς-lum extulitZac tantum non in divorum numero collocaviti nonne recitata est in pleno consessu Cardinalium sacra dc horribilis oratio nonne in oculis hominum defixa,

SEARCH

MENU NAVIGATION