Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

301쪽

AD REG. ANGLIAE. 283 fatali flexu est ,& ad poenitentiae me tam propelli videtur. Quantum temporis, quantas opeS, quantum hominum frustra cosumpsit in ob

s1dione ignobilis oppiduli , cujus

nomen vix fando noscebatur ante

hanc expeditionem. At indiligenter hic versatusZ Scilicet ubi famae certa men cernitur, ubi fides insolidumirericlitatur. Dum istic lento duel

O atteritur,aut cum Iunone sua frae num mordet, interea fulmen Martiale Mauritius noster animi gratia hostilem agrum otiose lultrat, Urbes Opere, natura, virisque validas obiter expugnat. Italici homines forte quod aerem Belgicum minus commode serui, aut desiderium patriae diutius tolerare nequeunt , vel quod eos offendit rusticitas nostrorum Macedonum, quicquid tandem

302쪽

tandem in causa 1it, collegerunt sar inulas & Archiduci valedixerunt. Ad hoc magna manus militum a castris eius aclalsa est quos praeclarus imperator non potuit aut praesenti poena cohibere, aut conciliare beneficio. Minas inanes ventilavit, &brutum fulmen aDiali flamine missum eiaculatus est. Aiunt hebetes

istos tam duro corio contectos esse, Ut penetrare non potuerit. nunc diludia sunt,& quid in posterum aediles edituri sint, hac aestate commodius apparebit. Porro complures

apud hostem castris & signis nobiscum desident, qui votis & aflectu Fartes nostras fovent. Plebs ad id mi seriarum deveni ut graviora putet quae patitur, quam quae deinceps timere possit. Nihil illis ad audendum nisi dux & author opus est. Nobi-

303쪽

AD REG. ANGLIAE. 28,

Nobilitatem etiam intrat dolor, &perta sum est Hispanicae servitutis Quid enim planius, qua imagina riae cessionis fuco & magnidicis pollicitationibus, quarum fructus & ratio non comparet, os sibi splendide sublitum fuisse ξ periuriis enim ludit Albertus, etiam adversus domesticos fidei, segnius tamen quam socer Philippus, qui sanctum Patrem cum universo Cardinalium semiviro comitatu palam ludificatur, ubi ingens bolus & opimae praedae spes anulsit. Rem authorem habemus. Nonne contra sedis Apostolicae sententiam i nterlocutoriam pendente litigio sibi per summam injuriam ius dixit, in usurpanda Lusitania8 Nonne regnis Don Antonium

indigne spoliavit,qui postmodo per

304쪽

28s D. BAVDI ORATIOgus, exul, extorris, alienae opis indigus , triste spectaculum humanae vicissitudinis & Hispanicae crudelitatis praebuin ac tandem latum non fame miserrimo genere mortis extinctus, vitam exhalavitZ Quid deflorentissimis olim Arragonibus loquar, quos omni spe residuς liberatatis eversos, partim supplicijs, partim acerbissima servitute mulctavitZQuid de fortissimo Galliarum Rege,quem acerbissime bello persequi non destiti postquam durata hqre- si ut isti vocant) sincerum UaS --plius incrustari non potuit, & spetiosus ille cento religionis obtendiὶ Non est nostrum, qui nihil humania nobis alienum putamus, insectari regum defunctorum miserias & rite conditos manes sollicitare , multo minus de misericordiaDei aut salute

305쪽

AD REG. ANGLIAE. 287 cujusquam desperare: Veruntamen

serui Philippum cum iam fati dies

adVentaret, cum internus ille carnifex surdo verbere & diris angoribus mentem excitam quatefaceret, cum standum sibi videret apud eum judicem cui nemo decoquit, nemo mentitur, ferunt eum uberrime delementatum, ut de caeteris crimi

nibus silentium sit) quod patrium

regnum magni illius regis cotra fas& aequum detinuerit. Quid tu postea filius , an exitu patris deterritus est, ne faeta vellet imitari8 Minime Vero gentium. Na ut taciti praetereamus, qua indignis modis apud Hispanos ante biennium acceptuS sit legatus Galliarum, cuius injuriae

memoria nequaquam exoleVit: unde tandem ex Ibericis ossicinis erupit audax incaeptum Allobrogis,

306쪽

α88 D. BAvDI O R A Υ 1 oconsceleratae molitionis Bironis in caput Regisl Quamvis enim in utrumque caderent omnia quae dici

possint de hominibus ambitu de amentia perditis,tamen ille quidem tela palam jaciebat, quae clam subministrabantur: huic nihil ad sum

mam Votorum deerat praeter animum intelligentem & capacem α-

undantis fortuns nec tamen ita fuit vecors ut alio impulsu quam Philip peo protelo ad tam scelus immane Priaeceps urgeri potuerit. Non placuisset Pedemontana Danae Venerio isti nepotulo, nisi aureus imber aIove Tagi in gremium depluiDset. En ictum. foedus t en sanctam fidem, jusque iurandum Iovis i en praeelaram pacem i quam quidem

Omnia auguria &signa portendunt minime stabilem ac diuturnam

fore l

307쪽

AD REG. ANGLIAE. 2 89

fore, quae jam facto ipso per Hispa

num rupta sit,ad quam non est perventum fido consensu concentuque animorum, squi est obses unicus &idoneus sponsor diuturnitatis 3 sed vi ac mole miseriarum, necessitatibus temporum , lassitudine desaeviendi. Praeterea quod hostem acre vellicat & rebus nostris grande momentum adfert, ista quidem Galli confoederatio cum Hispano magnifice in speciem ostentatur, & ingen ii apparatu celebrata est. Caeterum apud maiestatem tuam deponere licet, nec gloriari verebimur Henrici animum ad nos inclinare per expressiora benevolentiae signa, 'uae quo minus pbmpae & externi splendoris prae se serunt, eo magis ab animi indicio, & a solido affectu enascuntur,cuius rei indies plurima T docu-

308쪽

aso D. BAVDI ORATIO documenta seponimus. Idque Rex ipse ut heroicu pectus decet) minimὶ dissimulat. Nam quum Hispanie legatus expostularet,mitti ad nos legatum , & rebelles ut aiebat copiis opibusq; regiis iuvari: enimvero negavit suae est e fidei deserere tam fideles socios, qui sibi difficillitimis teporibus non defuissent. Quo quidem perhonorifico testimonio satis declaravit, & quam nostra causa vellet & quid de summa re sentiret. Sed ut ad praeclaram progeniem Philippi redeamus, unde sermo digressus est) non mirum si patrissat filius. Nam etiamsi natura & indo-- le subornatus esset ad omne laudis' dc virtutis exemplum, tame in tanta colluvie vitiorum, per tot bonae mentis impedimenta , non est Ut

eluctari possit ad ullam frugem. Necesse

309쪽

AD REG. ANGLIAE. 291 Necesse igitur habet cum insanientibus furere. quid enim proficeret dirigendo brachium contra praera pidum torrentem , cum nemo nesciat regi fere nihil istic relinqui prγter evanidam aulae pompam & insignia majestatis; praecipuam autem impexij vim, & nervos authoritatis residere penes inquisitores Z quibus succenturiantur colubernales super stitionis novς ac maleficae, quiChristi nρmen nimis humile & prouulgatum censuerunt,ut ejus sacramento authorarentur, qui miris artibus

ac pr st ijs influunt in animos plebeculae, nec contenti popularibus auris, sobrij accedunt ad evertedam Rem p .actu otiosis simillimi, secreta principum rimantur, intimae semper admiuionis apud Pontifices,

penetrant aulas My limina regum V .. T 2 Omnibis

310쪽

apa D. BΑvDI o Rarioi omnibus infidi pariter, ius addicti iurare in verba Nilippi. Genus hominum essicacis sane dis ciplinae,& expediti admodum confiij, atque ideo in civitatibus impendio conservandum, Ut contemptu mortis.& constantiae praeceptis instruant iuventutem. quippe ex umbraculis scholarum prolectare norunt adolestetulos, quorum manus serulis calent, ut protinus in regni jugulu cultros defigant, ut quod

armati exercitus nequeunt, desun-etorio ictu a virgarum gymnasio transigatur. Cum talibus strumis&vomicis assiduum Majestati tuet colluctamen erit, si unquam Hispanus in scederis societatem adsciscatur. Habent enim in regno tuo suas manus & per multos fautores, quorum ut spes arrectae sunt expectatione αύ - cupidi-

SEARCH

MENU NAVIGATION