Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

291쪽

AD REG. ANGLIAE. 273 quam Majestatem tuam communi

vinculo eiusdem religionis nobis iacum uniri Z Quod etiam perillustri testimonio declarare dignatus es, cum eum nobis honorem habuisti, ut filium tuum primam illam spem tanti nominis, delicias & amorem populi,munimentum Augustae domus,designatum principem iuvenis tutis, ingens regni pignus ac depositum, fidei nostrae concredideris, quo tempore per Baptismi sacramentum in Christi nomen & familiam adoptatus est. Cuius immensi gloriam muneris in praecipua parte elicitatis nostrae deputamus At iudicio Hispanicae inquisitionis, cuius nutu Philipporum mentes gubernantur, hoc crimen est eiusmodi, ut iam non sit integria amplius deliberare.Pace Maiestatis tu dixisses . liceat,

292쪽

i 27 D. BAvnΙ ORATIO liceat, transfuga factus es, omnia juris commonia cum Philippo diri- misti, ex quo vera fidem amplexus es, eX quo Sathanae & Latino ejus Angelo repudium renunciasti Nullo jure regnas, imo & lucro vivis, si Romanae curiae disciplinam nosti, si Pontificum infinitam potestate vel

potius sacrilegam tyrannidem non ignoras. Per Deum immortalem te obtestamur, o MX, feras aequo animo libertate orationi S, quae magnanimos decet, quae Majestati tuae filutaris est ,quam invicta vis verit iis extorquet, quam sine praevaricationis nota praeterire non possumus. Omnes vident, omnes intelligunt, regna, potentatus, imperia

per ludum & jocum velut pilas a Pontifice transscribi, quem ipsum Pontifice Philippus habet sub ictu, Vt nihil

293쪽

AD REG. ANGLIAE. 27

vi nihil soluto ac libero judicio facere audeat, omnia det adimatq; Pontificis dictatoris nutu & arbitratu. Philippus huic praeclaro titulo potissimam dominiorum partem debet, quibus tanto cum typho paginas farcit. Si Philippo dicit Pontificis autoritas,libido dominandi cau

sam belli suggerit, haec illi suprema

lex est, qua autore nihil clausum aut obsignatum putat, unde abstineat manum. Haec cum ita sint,haec cum in oculis humani generis, in luce totius mundi gerantur, etiamne, non dicam de pace, verum de pactione ulla cum tali hoste tractanda cogiteturὶ Hic sorte dicat aliquis, cinge-dus erit cautionum indagine, reprimendus validis conditionum habenis , ut etiamsi maxime cupiat, tamen eXorbitare non possit. Imo S a malum

294쪽

2 6 D. BAvDI ORATIO malum bene positum sic maneat,

cum nulla Vis urgeat, cum de maligna voluntate constet, quorsum at

tinet ullis legibus aut pactionibus implicariὶ Quid imprudentius fieri potest, quam si quis ultro & suo sibi

iumento morbum accersat, VtpΟ-stea sit remedio utendum i postremo quibus nodis tenebitur Proteu S, cudicto citius elabatur Z Na Vt omnes latebrae calumniarum intercludantur, nullis obicibus aut repagulis ob

serari potest latum & patens iter ad effugium per portam Synodi Constantiensis, ubi conceptissimis verbis statutum fuit , fidem hereticis servari non oportere. Quod quidenon est appellandum mantile, qui

leves noxiae detergeantur. sed everriculum omnium malitiarum atque perfidiarum.Nec intra verba se continue

295쪽

AD REG. ANGLIAE. 27 tinuerunt purpurati Busirides, sed illaudata facta decreto junXerunt, at

que ejus autoritatem duorum innocentisi1morum hominum viVicumburio sancierunt. I uic tamen impurissimo gregi & conpliabulo, Vt in capitali crudelitate ac perfidia fieri potest, gratias habere debemus, quod non contenti tam atroci supplicio publicis authoritatibus edixerunt, quid in posterum super similibus negocijs constituendum esse videretur. O florem sapientiaeJ 5 salmundit o ingenua prorsus ingenia, cum quibus une omni cura & siis i-sione transigatur qui ingenti calliditate & mirando mentis acumine modum invenerunt, ne quisquam

nisi de facilitate sua conqueri possit, tametsi ab iis nefario scelere violetur. Quid istis pecudibus fiat, nisi. 3 concς-

296쪽

et 8 D. BAvDI ORAΤIoconcedatur ut summae improbitatis odium summς Miltitiae professione deprecenturὶ Nec prudentiam filijs . tenebrarum defuisse credendum est, . sed furiss agitantibus suo ubi cauterio notam inusserunt, ut nequitiae titulus in fronte appareret, ne simplices animi dissimulationum involucris caperentur. Quis enim tali bus quicquam divini humanique juris credendum existimet,qui se fidem non servaturos domestico praeconio confitenturi Ac ne quis fraudem hic aliquam subesse suspicetur nusquam meliori . . fide Versantur , quam in observatione turpissimi istius decreti. Vetera quidem sunt istased quorum memoria

recentibus exemplis cottidie reno-Vatur, Ut merito nunquam de manibus elabi debeat illud securitatis

nostrae

297쪽

AD REG. ANGLIAE. 279

nostrae quasi fatale Palladium, nihil

edere, omnia cavere. btulti homi- nes hanc nostram consultam rationem invidiosis nominibus de r-mant , sed sapiens hostis nihil atque ,

reformidat atque istam Gorgona, cujus objectu fraudes suas omnes eludi & acumen obtundi serio lamentatur. Nihil vero nos terrent malignorum rumusculi, dum publicae saluti consulamus. Vtinam Virabundans maximis laudibus Comes Egmundanus hoc olim diffidentiae telum arripuisset, cum ei a fonte prudentiae principe Auriaco periculum praediceretur8 Viveret,aut certe fato suo vel gloriosa morte, non manu carnificis animam effudisset. Sed miser ille partim rerum gestaru amplitudine ac meritorum

298쪽

28o D. BAVDI ORATIO quadam aemulatione occaecatus, sed potius quia praevalebant fata consilijs, omina Cassandrae repudiavit. Verum ista fatis iam diu multumq; defleta sunt, at nunc aurea nobis secula reducit Albertus, cui mes aequi servantis sima , tum autem homo misericors & sacris initiatus immane quantum a crudelitate dissidet, qui haud ita pridem ne sanguis etanderetur , Virgunculam sub terra vivam defodi curavit, damnatam pietatis crimine, quod mitiore piaculo lu-sbari non oportuit. O rem non solum visu miserandam sed etiam au ditui Si quo tempore non tantUm' utilis erat clementiae fama noVum imperium inchoanti, Verum etiam necessaria simulatio ad obtrudedum nobis palpum, nescivit uti foro, non potuit ad tempus versare naturam,

299쪽

AD REG. ANGLIAE. 28 I& huc illuc torquere ac flectere,non potuit breves inducias viiijs pacisci, ne carceribus erumperent, nisi signo dato, nec piaecipiti festinatione spes consummandae ultionis abstimeretur. Quid eum facturum fuisse opinamur , si nos unquam delinificis dictis in potestatem suam redigere valuisset3 At enim facilis iactura est vilissimi capitis,&fluctus in simpulo ciemus, qui rem latillam tam ii vidiose exaggeramus. O facti defensionem ipso facto magis inhumanam i Itane pusilla res videtur inno

centem animulam condemnare,

pro qua mundi Redemptor sanguinem effudit, quae circumfert imaginem aeterni creatoris i Si domi non fuit, unde humanitatem discerem, audiant hominis profani non sententiam sed oraculum : Nusia uu-

S 3 quam

300쪽

α81 D. BAUDI ORATIO quam de morae hominis cunctatio longa est. Eo detestatmr est saevitia, quo minorem saeViendi materiam

personae humilitas sitfficere videba tur; non quod jus violandum sit vel regni gratia, sed tamen judicio humanet fragilitatis peccant excusatius, qui non nisi Attalicis conditionibus& amplissimorum spe praemiorum ad maleficium impelluntur. Nec dubium est quin si facta insecta fieri possint, Albertus magno emptum Optaret, ne iustissimam diffidentiae

nostrae causam novo authoramento

cumulasset, n5 quod eum atrocis facti pudeat, sed piget alieno tempore tam vili precio tantum invidiae atq; infamiae conflatum fuisse. Caeterum vi credibile est, div1na mens altior humanis consilijs mentem eius hebetavit , cuius fortuna jam velut in

SEARCH

MENU NAVIGATION