Dominici BaudI Orationes quae exstant, quarum maior pars nunc primum prodit ex bibliotheca Iani RutgersI, edente Matthiâ Byvortio

발행: 1619년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

381쪽

Avs PICALI s. 333nam si replicemus annalium memorias , videbimus multis exitio constitisse libertatem bene suadendi: contra adulatio erga quemcunque principem ut sine aiseetu,ita sere sine periculo transigitur. Interim hoc dulce venenu, haec blanda pestis, hoc crudele gaudium certam perniciem adfert maximis regibus, quorum opes saepius adulatorum

pellaces blanditiae , quam hostiles copiae subvertunt: nec quidquam Imperatore miserius est apud quem

vera reticentur. Iulianus caetera vir

egregius & laudabilis, nisi quod ob

scelus desertae fidei Christianae fat- dum Apostatae nomen ad posteros transmisit, is cum a purpuratis aulae mancipijs insigni laude celebraretur, quod jus cuique sium aequaliter divideret, cordate admodu respon-

382쪽

334 D. BAUDI ORATIO st,enimvero,inquit, exultarem his vocibus, si ab ijs proficiscerentur, quibus i ntegru esset actiones meas culpare sicubi hallucinarer, dc abomcij religione deflectere. Ab haemente eximius Arragonum Rex Alphonsius dicere solitus erat, nullos Principi consiliarios utiliores elle quam mortuos. nimirum libros sapientum innuebat, & mutos rerum magistros, qui immunes a favore, a frigore; sine spe, sine metu puram & incorruptam Veritatem aeque pauperibus aeque locupletibus edisserent. Scite & facete Carneades ajebat, filios Regum nihil redie doceri extra unicam artem e quitandi: quod in c teris exercitationibus omnes ultro palmam illis deserunt; at succussator equus, in lens aulicarum artiunt, nudiu discri-

383쪽

Αvs ICALIS. 333men statuit inter Iros & Bellero phontas. Ita sane est, ex illa ingenti turba hominum qui penetrant aulas & limina regum,viX unus aut sinter est & nimium dixi) qui sortiter

Caesarem amet, qui ex animo ipsi Velit, ac non temporis causa dissimulet. Plerique vultum e vultu co- parant,& mores effingunt ad alienς Voluntatis conjecturam. tum, quod

maxime perniciosum & capitale est, nulli jactantius fidem ostentat; 'quam qui opere deseruntur. Longe enim ingeniosior est ad excogitandum assentatio quam sincerus alte eius, simulatio quam nuda simplicitas, servitus quam ingenua libertas. His inco modis no aliunde praesentior medicina sperada est, quam

ab exquisita institutione, vel ab heroica natura, quale in Trajano fuisse T a appar

384쪽

. 336 D. BAvo I ORATIO apparet, & magis deinceps appar bit , ubi in rem praesentem Veniemus,ac sigillatim explicabimus, qu hac praeclara oratione continentur: in qua sicut ante diximus titulo gratiae aguntur a Consule Plinio ex decreto Senatus ed scopus & mens recitationis suit, Vt Imperatori virtutes suae veris laudibus commendarentur. Hoc idem propositum fuit

Senec in eximiis libris deClementia, quos Neroni sese dicasse profitetur, Ut, inquit, Vice speculi sungerer, &te tibi ostenderem perventUrum ad voluptate mmimam omnium. Vterque igitur,& Plinius noster, & Seneca laudabili instituto, consimili etiam artificio usi sunt ad conciliandum sibi favorem apud suos, du quisque pro sua parte conatus est exhibere ob oculos vivam

385쪽

Avs ICALI s. 3 Ivirtutis effgiem , in qua velut in speculo sese possent agnoscere, &bona sua contemplari. Que quidem voluptas summa est apud animum rei te sibi conscium. Quanquam enim gloria sequi, non ambiri de bet ; & ipsa virtus satis amplum sibi

theatrum est , nec ullam extra se mercedem clugrit: tamen laus grato & libenti animo amplectenda est , cum ultro se fruendam praebet: nec a benigno censore culpari potest dictum Hectoris apud Veterem

Poetam: Laetussum laudari abs te pater laudato mimo. Cyrus apud Xenophontem memorat, eosdem labores non aeque graves & molestos accidere Imperatori ac militibus , ἄλκουφίθρη τμη τους πινουςs mitigat honor & edulcat labores. Ideo etiam exillimaverim non sine

386쪽

D. BAUDI ORATIO numine vitam, & actiones principum in conspicuo, & illustri loco sitas esse, ut si eos honestatis pulchritudo ad recte faciendum non alliceret, infamiae pudor, & honoris, ut sic dixerim, sumamen a maleficio retardaret. Nemo nisi qui a

naturali lege descivit,& omnem Verecundiam penitus emit, tam ape

te simpliciterque malus est, quin latebras flagitio quaerat: id proclive cist iis quos fortunae humilitas

fama obsecura recondit. at magnatum Vitia non magis latere possunt, quam notabilis verruca seu naevus in facie. quocirca glorios a servitus, & honorifica necessitas illis incumbit, ut tanto diligentivo vivendum habeant,si non ob reverentiam bonae conscientiae, saltem ob curam colligendae existimationis,

387쪽

Avs ICALI s. 339nis , dc promerendae posteritatis. Caeterum longe dispar eventus in Nerone , longe dilpar in Trajanosuit. NamTr anus ad extremum in suscepto Verae gloriae curriculo constanter perseveravit: Nero omnibus

flagitijs sacrum caput devinxit , &super matricidium doctoris atque educatoris sui caede sese contaminavit, ut nomen ipsum Neronis, non amplius hominis, sed inoostri, sed piaculi titulus esse videatur. Cujus tantq commutationis ac diversi talis hanc intimam causam fuisse opinor, quod in Trajano naturalis quaedam ingenii bonitas, & inaffe- letata virtutis indoles vigebat, quam

penitus instam, de aliissimis dem Ixam radicibus, nulla vis de statumOVere, nulla honoris aura labe factare valuit. in Nerone contra

388쪽

36o D. BAvDI ORATIO sucus , & simulatio residebat; veli certe semina illa virtutum erant veluti sparsa summo, nec satis subacto mentis solo, ut ad solidam frugem,

ct justam maturitatem emoresceres non potuerint. Nisi forsitan haec imperij coditio & natura est, ut etiam rectissimas mentes a virtute de torqueat: quandoquidem plurimicum egregiam sui spem dc magnificam exspectationem concitassent, tamen vi dominationis, & fortunae indulgentia corrupti sunt. nec soli Galbs competit elogium Cornelianum, ut imperio digni videantur, nisi imperassent. Videlicet arduum& immensiam opus est, sui modum tenere, & eluctari ad verum decus, per tot bonae mentis impedimenta, quae principibus viris obiiciuntur. Felicitas enim, dc obsequia faventis

389쪽

Avs PICALI s. 361 Fortunς totum homine acrius ex Cutiunt, quam adversa casuum. nam contra miserias dc aerumnas, quae

gladiatoria impressione nos invadunt, tanquam adversus legitimum hostem comparat se animus ad res1stendum : secundς res autem prς se ferunt gratiosum & amabilem vultum, ac specie juvandi per cunicu

los oppugnant, de e pr sidio deji

ciunt augustam illam rationem,quς , dux atque imperatrix Vitς mort lium esse gloriatur. Maximus pru' dentiae magister, & sincerus huma- rum actionum arbiter Tacitus non sine gravi causa demiratur, cur

cum Tiberius judicio abundaret ii quisquam homo, cum esset instructus optimis artibus ac disciplinis, nec ignoraret qui; fama clementiam

390쪽

D. BAvDI ORATIO icrudelitatis genus applicant. Pr ponit hunc nodum sagacissimusicriptor, nec solvit. Certe monstri instar videtur: praesertim cum ra-l tio Ac exempla doceant, justitiam, probitatem, clementiam aliasque

Virtutes non tantum ornamenta

regiae majestatis esse: verumetiam imperij tutelam in ijs consistere,robur & fundamentum stabilitati x nec diurnare potest vlla vis aut potessias, nisi eam recta mens,recta ratio temperet atque moderetur. POL sem ad testimonium citare tragicos exitus multorum tyrannoru, quosa publicis cervicibus immania faeta sua depulerunt: sed vix ullum splendidius exemplum ab omni vetustatis memoria produci potesst, quam horum duorum quos modo noliunavi, Neronis atque Tiberij.

Nero

SEARCH

MENU NAVIGATION